Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in c ath e dr a pestilentiae non sedit. possumus dicere tres esse species peccatorum, quas hic putamus expressas, cogitationis, operationis, permansionis, beatumque eum significari, qui et non cogitauerit quod malum est.

nam quo modo potest beatus esse, qui suis cogitationibus accusantibus die iudicii reuincendus est? etiamsi hominem fefellit, testem refugit accusatorem euasit, se tamen sui accusatorem uitare non poterit; - quem maxime debet timere, quia et accusatorem habebit et confitentem reum.

beatus ergo est, qui et non cogitauerit quod malum est et non operatus fuerit peccatum — quia interdum et sine cogitatione delinquimus; ex multiloquio enim non effugimus peccatum — et non perseuerauerit in peccato. uel sic: qui et non cogitauerit quod esset erroris uel in ea cogitatione non steterit uel certe non perseuerauerit in his cogitationibus, quas plenas erroris aduerterit.

sed haec utrum recte conueniant, qui legerit aestimabit. nam qui semel male cogitauit, nec stare in eo debuit nec perseuerare. sed etsi non perseuerauerit, beatus esse non potuit, quia stetit in eo quod improbe cogitauit; etsi non stetit, tamen eo ipso, quod cogitauit male, utrum habeat beatitudinis fructum, clementem aliquem quaerere debet interpretem.

postremo quia nemo potest dicere mundum se habere cor, esto ut ueniabilis cogitatio sit: numquid ueniabilis operatio peccatorum? postremo si ueniabilis statio, numquid etiam plena beatitudinis eo, quod non perseuerat in crimine? deinde-qui non cogitauit quae inproba sunt, quomodo in peccato stare potuit aut perseuerare ? ut beatus sit, qui tria haec iure seruauerit, certe ordo diuersus est.

[*]( 1 Ps. 1,1 7 cf. Rom. 2, 15-16 14 cf. Prou. 10,19 23 cf. Prou. 20,9 )[*]( 1 habiit AmlB 6 et s. 1. C 8 in die fJav. cf. Expos. ps. 118, tractat. 5, cap. 47 extr.; 7, cap. 13 extr. 10 uitare—11 accusatorem om. fia 15 esset] fuit fJa. om. A 16 iis Bav 19 non om. BC perseuerauit Bm2Ca 21 tamen] add. in BfJ 24 non quid Dml nunquid Dm2E 25 nunquid fł 26 perseuerauit B perseuerauerit Cv 27 improbra Fml 28 tria] ita (i s. I.) C seruauerit] add. hic profecto beatus erit (haec in mg. B) et BC diuisus BC est om. BCfi )

16
primum est enim, ut non perseueret in peccato, secundum, ut non steterit in eo, tertium, ut non cogitauerit quod esset erroris. qui enim non perseuerauit, potuit tamen stare, qui non stetit, potuit cogitare, qui autem nec cogitauit, uere beatus est.