Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Laudant angeli dominum, psallunt ei potestates caelorum et ante ipsum initium mundi Cherubim et Seraphim cum suauitate canorae uocis suae dicunt: sanctus sanctus sanctus. [*]( 4 cf. Gen. 2,15 10 cf. Rom. 7,8. 13 12 cf. Rom. 7,10 16*Gen. 1,31 18 ante initium mundiJ cf. Hex. I 5,19 19 Esai. 6, 3 ) [*](De codicum praeseriptionibus cf. Praefatio initium usque ad non imparem pag. 6, 22 deest in B ) [*](lei. B) [*](praescribunt: In psalmos Dauidicos praefatio a Praefatio v 1 Quoniam summum nirtuti incentiuum v uirtuti ACav 2 delectatione A calcar. C 4 Adam] add. et p uoluptatis positus ACav 6 futuris Cml sobolis (ita codd.)] sclis ACml 8 quia Cml in praeruptam ACm2 interruptam Cml in praeraptam v sed enim Cml 9 quae om. EF 10 illecebram fJav uxori (add. s Am2) ade AC 13 eoque] eo quod DF 14 quo] enim ACv delectauerunt utroque loco DF 18 cherubin codd. seraphin ACDF 19 conorae Q ) [*]( 1* )

4
innumera angelorum milia adsistunt et seniores et turba magna sicut uoces aquarum multarum concinunt: alleluia. ipsum axem caeli fert expressior sermo cum quadam perpetui concentus

suauitate uersari, ut sonus eius extremis terrarum partibus audiretur, ubi sunt quaedam secreta naturae. nec id ab usu naturae alienum uidetur, quandoquidem uox missa gratiore plausu e nemoribus resultet aut montibus et suauiore sono reddant quod acceperint. in scopulis quoque ipsis et lapidibus repperit natura quod delectaret; aliorum specula, aliorum usus delectat aut gratia. ferae ipsae atque aues loci amoenioris aut modulatioris uocis delectatione mulcentur, lactantibus quoque paruulis aut seueritas terrori est aut blanditiae uoluptati. naturalis igitur delectatio est.