Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ut sciamus autem hanc disciplinam esse doctrinae, audi legem dicentem: non adulterabis, non homicidium facies; inperfectis enim ista praecepta conuenientia uidebantur. denique ipse dominus Iesus sciens inperfectum, a quo interrogabatur quibus ad uitam aeternam operibus perueniret, respondit ei:

non adulterabis, non homicidium facies, non facies furtum et cetera. deinde dicenti, quod fecisset illa omnia, adiecit perfectiora dicens: uende omnia quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum i n c a e 10, tantumque abesse docuit inter malorum declinationem et imitationem bonorum, ut haec abnueret qui illa sibi facilia iudicabat. sed quia nec illa ascenderat, ideo ad haec se aptare non potuit;

nam si dilexisset proximum, potuisset pauperibus subsidia sui patrimonii non negare. ideoque gradum primum legis ascende, ut possis ad euangelii caeleste fastigium peruenire. unde arbitror, quod quasi sub lege positus, morem legis in primo psalmo secutus, ex sua persona sanctus propheta magis cauenda denuntiet quam sequenda proponat, in quadragesimo autem psalmo, qui ex persona

dicitur saluatoris, adhortatio magis uirtutis fiat quam erroris repressio; de passione enim saluatoris loquitur. et ideo euangelii dispensator etiam, sicut possumus aestimare, cum audiuimus dicentem: beati misericordes, et psalmo aeque propriae passionis et in euangelio misericordiam coronauit. sed adoriamur iam psalmi explanationem et uirtutem inspiciamus propheticam. [*]( 4 cap. 19—24] cf. Basil. homo in ps. 1, cap. 4 5 *Ex. 20,13.15 9 Matth. 19, 18 ll*Matth. 19,21 19 cf. I Cor. 9,20 21,cf. Ps. 40,2 25 Matth. 5,7 ) [*]( 1 liquisti fJ (ex linquisti F) av 2 a uirtute B 3 peccatis DFml 5 dicentem om. A 9 non facies furtum om. DF 10 furtum facies BCEav 14 qui] quia ACEv facilia sibi A 16 alt. potuit fJ pauperi B 21 qui] add. est p 22 dicitur] inscribitur v, om. BmlCfi saluatoris inscribitur Bm2C adortatio A uirtutes Aml ad uirtutem B uirtutum fJ depressio fJv 23 saluatoris om. BC 24 existimare a audimus DEm2F audiamus a 25 et-26 passionis om. fJ aeque scqipsi itaque ABCmla, del. C, om. v; utique coni. Engelbrecht \' )

15