Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed forte dicas: \'qua ratione ergo alibi dixit: beatus qui intellegit super egenum et pauperem? non enim dixit beatum qui intellexerit, sed eum qui intellegit\'. quoniam, qui bonum operantur, in ipso opere et quo probentur inueniunt, [*]( 8. 18 Ps. 1,1 23*Eccli. 11, 28 (30) 28 Ps. 40, 2 ) [*]( 2 nt uel av 4 serpentis Fml o eum] eumque DF 7 reuocauit uos Fml 8 habiit Fml 11 et post decore] aut DF 19 cum] c( = con) D 20 abiit DF 25 diffinita C cum] quem fJ qui a peterelJ 26 error fJ 31 quo] quod BCfi )

13
remunerationem sui in ipso opere consequentes, siquidem beatae fructus est conscientiae bonum factum. qui autem a malo temperant, non, si semel aut bis declinauerint culpam, statim beati, sed si potuerint culpae contagium per omne tutae suae tempus euadere..

Nunc illud occurrit, cur beatum dicere maluerit non eum, qui pietatis aliquo sit functus officio, sed eum, qui ab impiorum consilio temperauerit. uidetur enim magis laudandus, qui uirtutis munus impleuerit quam qui peccatum euaserit, siquidem nec bos nec equus nec lapis in peccato esse consueuerit aut sedere in cathedra pestilentiae. sed illa beatitudinis non haber.