Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Denique prius nos reuocauit a lapsu quam ad palmam uictoriae prouocauit. beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum. uide, ubi beatus appelleris o homo: non in diuitiis, non in potestatibus et honoribus, non in nobilitate generis aut decore et pulchritudine, non in corporis salubritate, in quibus nihil naturae est bonum; denique non solum facilem commutationem habent in contraria, uerum etiam ministerium ad culpam exhibent ei, qui uti his nesciat. quis enim iustus propter pecuniam, quis humilis in potestatibus, quis misericors propter nobilitatem, quis castus propter decorem? illecebrosa haec magis sunt ad peccatum quam fructuosa ad uirtutis profectum.

Quid sibi deinde uult quod maluit dicere: non abiit et non stetit quasi de praeterito, cum potuerit dicere: \'beatus uir qui non abit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stat et in cathedra pestilentiae non sedet\'? uide dogma; non enim