Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

denique haec uocabitur, inquit, mulier, quoniam de uiro suo sumpta est. accedit illud, quoniam, quorum natura eadem, eorum operationes utique non possunt esse discretae, et quorum opus aequale, eorum utique aequalis et merces. uirum igitur scriptura dicendo consortem copulae non praetermisit, quia et hominem dicendo consortem non tacuit naturae.

itaque quemadmodum illic hominem factum legimus et, cum sit una natura, tamen principalem sexum prius creatum negare non possumus, ita et hic, cum legimus uirum, de principali portione sexum quoque subparem recognoscimus. paria igitur studia uirtutis, quia par praerogatiua est creaturae. quid autem sexum discutias, ubi non corporis a te, sed animae certamina postulantur, quae sexum non habet ? non ergo illic discernas honorem, mercedem diuidas, ubi non discernitur sexus.