Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

in his lego canticum pro dilecto et sacrae desiderio caritatis inflammor, in his torcularia diuini mysterii recognosco, in his reuelationum gratiam, resurrectionis recenseo testimonia, repromissionis munera, in his disco uitare peccatum, dedisco erubescere paenitentiam delictorum. tantus rex, tantus propheta suo me prouocauit exemplo, ut aut commissum studeam extenuare peccatum aut non commissum cauere.

Quid igitur psalmus nisi uirtutum est organum, quod sancti spiritus plectro pangens propheta uenerabilis caelestis sonitus fecit in terris dulcedinem resultare? simul, cum ille in fidibus et chordis, hoc est in reliquiis mortuis diuersarum uocum modulatus discrimina diuinae laudationis ad caelestia dirigeret cantilenam, docuit utique prius nobis peccato esse moriendum et tunc demum in hoc corpore diuersa opera discriminanda uirtutum, quibus ad do- , minum deuotionis nostrae gratia perueniret, ut occupatis intentione caelestium nulla inreperet terrenorum libido uitiorum, simul animus caelestis gratiae suauitate nitesceret. n erito igitur tanti ministrum muneris dominus laudans ait: inueni Dauid secundum cor meum.

Aiunt etiam eorum, qui cithara canunt, peritiores intus canere, ut ferunt fabulae de Aspendio citharista, causas quoque modulaminum et quaedam claustra rhythmorum in superiore parte esse psalterii. docuit ergo Dauid intus nos canere oportere, intus [*](5 Ps. 44,1 6 cf. Ps. 8, 1 cet. 8 cf. Ps. 50, 3 sqq. 15 uocum-dtscrimina] cf. Uerg. Aen. 6, 646 17 cf. Rom. 6, 2 . 10 22 Act. 13,22 25 cf. Cic. Uerr. 1 20,53 causas cet.] cf. Basi!. homiJ. in ps. 1, cap. 2 extr. ) [*]( 2 dicitur AC 3 perceperit (J 4 occurrat tibi C 5 psalmus ABml 6 misterii tcDF 11 exstenuare A comissum D 15 cordis lCDF relequiis Aml reliquis BC mortuis] motibus in ras. C modulatur{J 16 ut diuine F laudationes Aml cantilena A 18 deum p 19 deuotio (3 gratiae DF 20 irrumperet {J 24 cythara fJ 25 aspendio, in mg. uel asclepio B, asclepio, in mg. uel aspendio C cytharista AF chytarista D 26 ritmorum A morum fJ 27 pr. intus] ita a )

10
psallere , quemadmodum canebat et Paulus dicens: orabo s p iritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam e t m e n t e, et ad superiorum intuitum uitam nostram actusque formare, ne delectatio dulcedinis excitet corporis passiones, quibus non redimitur nostra anima, sed grauatur, cum ad redemptionem animae suae psallere se sanctus propheta memorauerit dicens: psallam tibi, deus, in cithara, sanctus Israel. gaudebunt labia mea, cum cantauero tibi, et anima mea quam redemisti. sed iam psalmi istius, qui propositus est nobis, ingrediamur exordia.