Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

occasione igitur accepta aduersarius per delectationem mihi operatus est mortem. itaque quod diuina gratia tributum erat ad uitam, factum est mihi in mortem eoque faciliorem inimicus assensum hominis habuit ad lapsum, quo speciem praetendit naturae. delectarunt enim opera sua dominum, delectarunt prima naturae exordia, quae uidens dominus ait: bona ualde.