De Tobia
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
quod igitur conmendauit pecuniam et non faenerauit, iusti seruauit officium; malum est enim faenus, quo quaeruntur usurae. sed non illud faenus malum, de quo scriptum est: faenera proximo tuo in tempore necessitatis illius. nam et Dauid ait: iustus miseretur et commodat. aliud illud faenus est iure exsecrabile, dare in usuram [*](C ) pecuniam, quod lex prohibet. sed Tobis hoc refugiebat, qui monebat filium, ne praeceptum domini praeteriret, ut ex substantia sua elemosynam faceret, non pecuniam faeneraret, non auerteret faciem suam ab ullo paupere. haec qui monet condemnat usuras faenoris, ex quo multi quaestum fecerunt et multis conmodare pecuniam negotiatio fuit. et quidem eam prohibuere sancti.
quo grauius malum faenus est, eo [*]( 2 Tob. 2, 11-14 7 Uerg. Aen. XII 395 13 Sir. 29, 2 14 Psalm. CXI 5 16 Deut. 23, 19 Basilii hom. alt. in psalmum XlIII (I 265 B M., I 107 C G) 18 Tob. 4, 7-10 ) [*]( 2 cum om. B leuaret (ns s. ret m2) B 3 buxor chaec adum V mercide P 4 acciperat P fi (s. u. m2) plus V 5 aua deerat D aua deerant P\' fidem non deferebat. pccuniam V, om. cet. 6 ante proximo add. quandam pecuniam C quam] quamquam DP\' 8 cupi B -10 faenerauit VB fenerauit cet. 11 quo om. V (ubi s. «. m2) 14 et om. DP\' et miseretur T 15 est om. P4 usura B 16 tobias DPC 18 aua DP\', om. cet., fort. s ua s>ubstantia elemosynam V elemosinam cet. 20 condempnaret PBDP faeno res P fenoris (oris in ras.) B 21 comendare D et (J o 8. en) P\' pecunias VDP4 22 prohibuerunt DP faenus Y foenus PI\' fenus cet., semper fluctuant libri )