De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

sequestrato igitur usu communi quid sit uita uiuere et quid sit morte mori et quid sit uiuere morte et mori uita consideremus. puto enim secundum scripturas quia uita uiuere admirabilem quandam illam uitam beatamque significet et hunc uiuendi [*](c) usum spirandique munus cum beatae uitae gratia ueluti coniunctum et quadam participatione permixtum demonstrare uideatur. hoc est enim uita uiuere, uirtute uiuere, beatae uitae actus habere in istius corporis uita; contra autem morte mori quid est aliud nisi cum morte corporis deformitatem significare morientis, cuius et caro communi uiuendi munere defrudetur et anima uitae aeternae usum habere non possit? est etiam qui uita moritur, ut qui uiuit corpore, [*](I) ) sed actu moritur suo, quales 1111 sunt qui, ut ait propheta, descendunt in infernum uiuentes et illa de qua apostolus dicit quoniam uiuens mortua est. quartum superest, quod sunt qui etiam morte uiuunt, ut martyres sancti, qui utique moriuntur ut uiuant. moritur caro, sed uiuit gratia mortuorum. ergo absit a nobis, ut participes mortis uiuamus, sed contra participes uitae moriamur; sanctus enim nec uitae istius se uult esse participem, ut ait: dissolui [*]( E ) et cum Christo esse; multo enim melius et alius: heu me quod incolatus meus prolongatus est, dolens utique cum consortia uitae speret aeternae, istius uitae [*]( 16 Psalm. LIIII 16 17 I Tim. 5, 6 22 Philipp. 1, 23 24 Psalm. CXVIIII 5 ) [*]( 1 quaedam] quae BV\', om. M 4 uiuere morte et mori uita scripsi uiuere morti et mori uitae libri 5 uito B 6 significat RCV etl ut AD 9 est s. u. m. ant. A uirtute uiuere s. u. CI, om. M 13 defrudetur A V et ml P defraudetur P m2 eet. anime (a s. e) A 14 ut qui uiuit om. RV\' 15 moriatur N qui nt II quibus N 16 descendant BMV 17 quartum (t s. u.) P 18 quod (quid m3) P uiuant K 21 moriagtor (m s. nt vi2) P 22 ut] quia R V\' qui ut a qui Erasmus ait apJs B dissolui enim RSBP\'V 23 enim om. RPxV 24 quodj quia VB 25 fjragilitate (i pr. s. u.) A )

302
fragilitate se contineri. et ideo possum e contrario dicere quia, etsi uita uiuere bonum est, uitae tamen uiuere ambiguum sit. potest enim dici quis uitae uiuere, hoc est uitae aeternae istius uita corporis militare, potest etiam dici uitae uiuere, hoc est uel quemcumque uel sanctum istius uitae habere desiderium corporalis, uti uerbi gratia si quis ideo honeste putet esse [*]( F ) uiuendum, ut is longaeuitatem uitae bonis actibus consequatur, quales plerique infirmiores sunt quos haec uita delectat.

sicut ergo uitae uiuere quid sit accepimus, quid sit morti mori accipiamus uel morti uiuere. possunt enim esse qui moriantur morti et qui uiuant uitae. nam qui non ita uiuit, ut secundum mortem animae suae uiuat, is morti moritur. quia non est obnoxius morti, id est nexus eum aerumnosae [*]( 165 A ) mortis amisit, non constringitur uinculis mortis aeternae. mortuus est morti, hoc est mortuus est peccato, mortuus est poenae. cui contrarium est poenae uiuere, hoc est quando qui uiuit ad poenam uiuit ad mortem. qui autem moritur ad poenam moritur ad mortem. est etiam qui in hac uita positus moriatur ad uitam, sicut ille qui ait: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus; peccato enim mortuus [*]( B ) est, deo uiuit, hoc est mors in eo mortua est, sed uita uiuit, qui est dominus Iesus. ergo bona uita eorum qui deo uiuunt, [*]( 19 Galat. 2, 20 22 loh. 14, 6 ) [*]( 1 conteneri R conteri PVMCCI et om. RV\' 3 uitae uiuere hoc est 8. u. m2 M aeternae] &̢atę (ato in ras. m2) A 6 uti ACCI ut. PF ut cet. 7 his PSBC 9 accipimus APVCD 10 morti M morte cet. uiuere Monac. 2549 mori cet. 11 uiuant (n s. 14.) A uite (te ira ras. m3) P 12 ut] et M (8. ut) A V & P uiuit PV 13 qui, P morti (ti s. u.) A eum om. R VI aeriQno.se (s eras.) A 14 mortis (is ex em) A aeternae (r ex n) A 16 quis m RSBP\'C(V\' et (quando quis in ras.) D 17 uiuit ad portem qui autem m ras. minoris spatii ml A moritur... ad mortem om. A, in quo post autem legitur f (scripta erant haec uerba eodem signo adiecto in wg. inf. nunc absciso) 18 etiam] autem RV4 19 qui om. RV 20 intern] uero CC\'P\' enim] autem SBP1 22 ihsi (i alt. add. m2) P deus B duo RV\'\' )

303
mala uita eorum qui peccato uiuunt. est etiam media uita ut animantium ceterorum, sicut habes scriptum: producat terra animam uiuentem secundum genus. est uita etiam mortuorum ut deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, quia deus mortuorum non est, sed uiuorum. sunt etiam quibus communitas est quaedam mortis et uitae, de quibus [*]( C ) ait apostolus dicens: si conmortui estis, et conuiuetis. si enim conplantati inquit sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus, scientes quia uetus homo noster simul confixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato; qui enim mortuus est iustificatus est a peccato. sicut autem figuras multas uitae diximus, ita etiam mortis inueniemus. dicitur enim mors mala secundum illud: anima quae peccat ipsa morietur. dicitur mors communiter, sicut habes uerbi gratia quia [Adam] uixit [*]( D ) tot annos et mortuus est et adpositus est ad patres suos. dicitur etiam mors per baptismatis sacramentum, sicut habes: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem et alibi: si autem mortui sumus cum Christo, credimus etiam quia simul uiuemus cum illo. uides quia mors quidem appellatione dicatur, sed haec uita sit nostra. [*]( 2 Gen. 1, 24 4 Exod. 3, 6 Luc. 20, 37 sq. Marc. 12, 26 sq. 7 n Tim. 2, 11 8 Rom. 6, 5-8 15 Ezech. 18, 20 17 Act. 13, 36 19 Rom. 6, 4 20 Rom. 6, 8 ) [*]( 1 et mala B 3 animam (a pr. s. u) A genu; suum M (suum R. u.) RFCCV etiam om. RVI 4 ut om. APRVMDV\' 6 quibus om. BY\' 7 cο̄m∗ortui A cQmortui RV\' 9 resurrectionis eius M feius 8. u. m2) C 10 quod M simul om. M confixusj crucifims PVB fiius C 12 qui... peccato om. II 13 sifi (<5 s. u.) A 14 enim (exp. m2 et 8. scr. etiam) M etiam RV\' 15 illid (u s. i alt.) A 16 morsj et mors NCC Adam seclusi; quidam coniecerunt Maurini 18 babtismatis P sacramenta R V\' 19 per baptismum om. RV\' 20 morte PRVCV\' mortuus est (mortuus V) om. cum-RF\' 22 apellationem A iudicatur APVD dicitur R V 23 uita uita A )
304

Iterum alia quaestio, quia dixit dominus non esse bonum [*]( E ) solum esse hominem. primo omnium cognosce quia in superioribus, ubi hominem finxit deus de limo terrae, non addidit: uidit deus quia bonum est quemadmodum in [*]( F ) singulis operibus suis. nam si dixisset illic bonum esse quia homo factus est, inueniretur hoc esse contrarium, ut hic bonum non esse diceret, cum in superioribus bonum esse dixisset. sed hoc ibi cognosce, ubi solum Adam fecit. ceterum ubi communiter conprehendit uirum et mulierem factos, licet ne ibi quidem dixerit specialiter, tamen quia postea habet: uidit deus omnia quae fecit, et ecce bona ualde, euidenter est declaratum bonum esse quod et uir sit factus et mulier.

sed ex hac quaestione alia quaestio rursus emersit. [*]( 166 A ) quomodo enim quando solus factus Adam, non dictum est bonum esse factum Adam, quando autem et mulier ex eo facta est, tunc esse bona omnia conprehensum est? licet illic omnem laudauerit creaturam et uniuersitatis creatio sit probata, quoniam in homine naturae praedicata communitas est, tamen non uidetur otiosum, qua ratione, ubi solus factus est Adam. non solum nequaquam praedicatio boni conplacito operi adiecta sit, sed etiam dictum sit non esse bonum solum hominem. [*]( B ) cum sciamus quia antequam fieret mulier non errauerit Adam. posteaquam uero mulier facta est, prior diuinum praeuaricata [*]( 1 Gen. 2, 18 cf. Philo Legg. alleg. II 1 sq. (66 sq.; I 90 sq. r.) Quaest. I 17 4 Gen. 1, 4 sqq. 10 Gen. 1, 31 ) [*]( 1 ds B 2 esse om. RV\' primo IIM primum cet. 4 et (8. u. m2 3f) uidit N deus #*. u. A 5 si om. RV\' dixisse (om. si) APVD 6 inuenitur IT hoc post contrarium transponit R 8 hoc om. RV 9 uirum II et uirum N 10 habes (s ex t) M et uidit RV\' 11 dS (§ m2 in ras. 2 litt.) A ecce erant 8 (ecce m mg.) P\'C\' erant (om. ecce) C 12 et pr. om. RV 13 rursus (sus 8. u.) A 14 factus AR et ml P factus est Pm2 (est s. ft.) eet. bonum om. RV\' 15 Adam om. M et om. SBP\' 20 conplacito (tn. ant. ex conpletio) A coplaciti SB 22 quia om. APV errauerit (r pr. s. u.) A errauerat RV 23 postea quęm (quom s. u., a 8. e m2) -uero P postea ucro quam D postea uoro quam .BPCe\' uero s. ft. A, om. R, uiro V facta est ABD <3Ht facta M (facta s. ft. m2) cet. )

305
mandatum etiam uirum suum traxerit in errorem et incentiuum eius extiterit. si igitur uiro culpae auctor est mulier, quemadmodum pro bono uidetur adiecta? uerum si consideres quia deo uniuersitatis est cura, inuenies plus placere domino debuisse id in quo esset causa uniuersitatis quam condemnandum fuisse illud in quo esset causa peccati. et ideo quia [*]( u ) ex uiro solo non poterat humani esse generis propagatio, pronuntiauit dominus non esse bonum solum hominem esse. maluit enim deus plures esse quos saluos facere posset, quibus donaret peccatum quam unum solum Adam, qui liber esset a culpa. denique quia idem utriusque auctor est operis, uenit in hunc mundum, ut saluos faceret peccatores. postremo nec Cain parricidii rerum, priusquam generaret filios, passus est [*]( I) ) interire. ergo propter generationem successionis humanae debuit mulier adici uiro. denique hoc ipsa uerba declarant dicentis dei non bonum esse solum hominem esse. nam si mulier prior peccatura erat, tamen redemptionem sibi paritura non debuit ab usu diuinae operationis excludi. quamuis enim Adam non est seductus, mulier autem seducta in praeuaricatione fuerit, salua tamen inquit erit per filiorum generationem, inter quos generauit et Christum. [*]( 2 Augustinus contra Iul. Pel. II 7, 20 (si igitur ... adici uiro) 12 I Tim. 1, 15 13 Gen. 4, 15 sqq. 18 I Tim. 2, 14 sq. ) [*]( 1 mandatum ... errorem et om. P\' (in quo in uerbo incentiuum in ni2 8. u. scriptum est) et om. APVlJ 2 uiri SBP1 3 si (i 8. fl.) A 4 dominoI dõ B 5 condemnandam A et corr. ml PV 6 et om. M Augustinus 7 propagatio m2 ecc probatio A 8 solum hominem esse SF\' Augustinus hominem solum esse M, esse om. cet. 9 dfis B posset A (e ex i) PV D possit R VI posset et MP\'CC\' possit et SB 11 auctor est utriusque M (in quo et ante quia) utriusque est auctor B 12 nee] ne SBC 13 filios om. B pasua A 16 alt. esse om. APVD, esse hominem a sil etsi N 17 prior om. APVD prius C adtamen M ml attamen M m2 P\' 18 enimj autem B 19 seducta MBP\'CC\' seducta et APVD seducta est R seductau V4 praeuaricatione uiri M (uiri 8. u. m2) P\' 20 inquit om. B regenerationem APV ..generationem VI ) [*]( XXXII. Ambr. pars 1, fasc. 1. ) [*]( 20 )
306

i Nec illud otiosum, quod non de eadem terra, de qua pla- [*]( E ) smatus est Adam, sed ae ipsius Adae costa facta sit mulier, ut sciremus unam in uiro et muliere corporis esse naturam, unum fontem generis humani. ideo non duo a principio facti uir et mulier neque duo uiri neque duae mulieres, sed primum uir, deinde ex eo mulier. unam enim naturam uolens hominum constituere deus ab uno principio creaturae huius incipiens [*]( F ) multarum et disparium naturarum eripuit facultatem. faciamus inquit ei adiutorium simile sibi. adiutorium ad generationem constitutionis humanae intellegimus, et uere bonum adiutorium. nam si pro meliore accipis adiutorium. maior quaedam in causa generationis operatio mulieris repperitur sicut istius terrae, quae semina primo accepta cohibendo paulatim fotu suo adolescere facit et producit in segetem. in eo igitur adiutorium bonum mulieris, quamquam etiam inferior dicatur adiutor, ut et in usu repperimus humano, quia dignitate potiores plerumque adiutorem menti inferioris adsciscunt. [*]( 167 A )

I Specta nunc cur deus adhuc finxerit de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli et adduxerit ea ad Adam, ut [*]( B ) uideret quid uocaret ea. qua ratione hoc factum est, cum tantummodo bestias agri et uolatilia caeli ad Adam adduxerit deus? erant enim pecora secundum suum genus. denique habes infra quia inposuit Adam nomina omnibus pecoribus et omnibus bestiis agri; Adae autem non est inuentus adiutor similis illi. quae igitur absolutio [*]( 1 Philo Quaest. I 25 8 Gen. 2, 18 18 Gen. 2, 19 23 Gen. 2, 20 ) [*]( 1 odiosum A 2 adam s. u. m2 M Adae om. M 3 uiro (i s., u.) A muliere (e alt. postea add.) A 6 ex eo om. RV hominem A (v s. e) M 9 adiutorem RSBV\' simile CC\'D similem M (m alt. exp.) P\' (m alt. eras.) cet. 11 accipies M 12 casa A 13 sicuti M 14 fetu MC et (m2 fotu) P1 segetes B uerba in eo usque ad repperisti (p. 309 u. 7) om. VI 16 dicatur... (d .. eras.) A et] etiam MP1 reperimua ABC humano s. u. m2 M 17 menti APV 18 exspecta P finxerat (i s. ł) A 19 utj et P 22 genus suum SBPCI 23 nomina om. R 24 et JSBP\'C, om. cet. 25 inuentos (0 ex a et u 8. 9) A )

307
est nisi quia indomitae bestiae et uolatilia caeli diuina potestate ad hominem deducuntur? de pecoribus autem domitis [*]( C ) congregandis et homo habuit potestatem. itaque illud diuinae operationis fuerit, hoc humanae diligentiae. simul accipe qua causa omnia deducta sint ad Adam, ut in omnibus uideret ex utroque sexu substantiam constare naturae, id est ex masculo et femina et ipse usu exemploque cognosceret necessarium sibi consortium mulieris adiectum.

Et inmisit inquit deus soporem in Adam, et obdormiuit. quis est iste sopor nisi quia paulisper, ad [*](D) coniugium copulandum cum intendimus animum, ueluti intentos oculos ad dei regnum inclinare atque inflectere uidemur ad quendam somnum istius mundi et paulisper obdormire diuinis, dum in saecularibus mundanisque requiescimus? denique posteaquam soporem, inquit, inmisit in Adam et dormiuit, tunc aedificauit dominus deus costam, quam sumpsit de Adam, in mulierem. bene aedificauit dixit, ubi de mulieris creatione loquebatur, quia in uiro et muliere domus uidetur quaedam plena esse perfectio. qui sine uxore [*]( E ) est quasi sine domo sit sic habetur; sicut enim uir publicis officiis ita mulier domesticis ministeriis habilior aestimatur. considera quia ex corpore costam sumpsit, non ex anima portionem, hoc est:

non anima ex anima, sed os de ossibus meis et caro de carne mea haec uocabitur mulier. ergo causam humanae generationis agnouimus. set quia plerosque mouet. [*]( 9 Gen. 2, 21 16 Gen. 2, 22 23 Gen. 2, 23 ) [*]( 2 ad (eras.) ominem A 3 congregando R 4 operationis (ation 8. u. m2) V hoc om. R (illud in mg. m2) humanae (h s. u. m. ant.) A qua** A 5 adducta BC eunt MB 6 constarse (a s. u.) A 7 ipso BPx ipse (o s. e) M usu* A necesarium P 9 inquit om. B 10 quia s. u. A 11 uelut R ad (d ex t) P coniangium P (n alt. eras.) V (n alt. exp.) 14 cum SBP\' 15 inquit om. CC inmisit dS N 16 et 22 sumsit AD 17 muliere RSBP\' dixit om. R 18 creationg (om. de) R & (eras.) quia A 24 cause A causa (& ut uidetur ex a m2) P 25 sed A (d ex t) cet. yomouet A ) [*]( 20* )

308
qui diligentius intuentur, quomodo si uel primo magnum [*]( F ) munus dei fuit circa homines, ut in paradiso homines collocarentur uel postea magnorum remuneratio uideretur esse meritorum, ut ad paradisum iustus unusquisque rapiatur, dicuntur etiam bestiae et pecora agri et uolatilia caeli in paradiso fuisse. unde plerique paradisum animam hominis esse uoluerunt, in qua uirtutum quaedam germina pullulauerint, hominem autem et ad operandum et ad custodiendum paradisum esse positum, hoc est mentem hominis. cuius uirtus animam uidetur excolere, non solum excolere, sed etiam cum excoluerit custodire. bestiae autem agri et uolatilia [*]( 168 A ) caeli, quae adducuntur ad Adam, nostri inrationabiles motus sunt, eo quod bestiae uel pecora quaedam diuersae Sint corporis passiones uel turbulentiores uel etiam languidiores. uolatilia autem caeli quid aliud aestimamus nisi inanes cogitationes, quae uelut uolatilium more nostram circumuolant animam et huc atque illuc uario motu saepe transducunt? propterea nullus inuentus est menti nostrae similis adiutor nisi sensus, hoc est αἴσθησις. similem sibi solam voo? noster [*]( RI ) potuit inuenire.

Sed forte arguas quia haec quoque deus in tali paradiso locauit, hoc est passiones corporis et uanitatem quandam fluctuantium uel inanium cogitationum, quod ipse nostri fuerit [*]( 13 Philo Legg. alleg. II 4 68, 30 et 42; I 92, 13 et 21 C.) ) [*]( ,1 quia R uel si RM 3 locarentur N uideretur Y (re s. u. m2) D (in ras.) uideatur R (post esse t-ranspositum) M uidetur SBP\'Px 4 iustus A (s alt. postea add.) 6 anime (a s. ę) A 7 hominis om. R 8 pullulauerint (i ex u) V et pr. om. RMC ad alt. om. R 9 est s. u. A 10 uirtutis A et non BI) sed] uerum SB et (rx uero m2) P1 13 uell et R corporeae R 14 etiam om. B 17 uariV motus AVJ) uario motns P transducant  V et (-unt corr.) P 19 AECBECIC S aesthesis PV ehesin R aestesin P1 athe∗∗∗∗ M aestesis uel estesis cet. NOTC M NiuHC S noys cet. 22 possessiones AP]) ct (corr.) ml V m2 C 23 ipsi AC\']) noster R fuerint AI) et (n del. m2) P )

309
auctor erroris. considera quid dicat. habete inquit potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium repentium, quae repunt super terram. uides quod ille tibi tribuerit potestatem, ut de omnibus iudicare tu debeas, singulorum genera iudicii tui sobria definitione discernere. [*]( C ) uocauit ad te omnia deus, ut supra omnia mentem tuam esse cognosceres. cur quae tibi similia minime repperisti adsciscere tibi et copulare uoluisti? dedit tibi certe sensum, quo uniuersa cognosceres et de cognitis iudicares, meritoque de illo fecundo paradisi agro eiectus es, quia non potuisti seruare mandatum. sciebat enim deus esse te fragilem, sciebat iudicare non posse: ideo dixit quasi fragilioribus: nolite iudicare, ut non iudicemini. ergo quia sciuit infirmum te esse ad [*]( D ) iudicandum, uoluit oboedientem esse mandato: ideo praeceptum posuit. quod si non praeuaricatus esses, periculum incerti iudicii incidere nequiuisses. itaque quoniam iudicare uoluisti, ideo addidit: ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum. uoluisti tibi adrogare iudicium: poenam praui iudicii refutare non debes.

posuit tamen te contra paradisum, ne memoriam eius posses abolere. denique iusti in paradisum rapiuntur, sicut Paulus [*]( E ) raptus est in paradisum et audiuit uerba ineffabilia. et tu si a primo [*]( 1 Gen. 1, 28 12 Matth. 7, 1 17 Gen. 3, 22 21 II Cor. 12, 2-6 ) [*]( 1 consiaerat (si s. u., t erus. A habet A 6 reptilium SUlr uideor (s 8. or) A 4 tibi s. u. A tu s. u. A 5 singulorumque B 6 esse om. BCI 7 similis (m2 disimilia, om. minime) R 8 certũ RP\'V\' quol ut M 9 cogitatibus J2 10 es otn. RY\' 11 te MSBJP4 & B, om. cet. 13 quia in ras. P sciebat SBPC intirmante esse A et (v s. ạṇ m2) P et (infiimfl te in mg. m2) Y 14 noluit V uoluit te RB obedientem te C obedientê. (s eras.) A 15 es.ses (e eras.) A 16 iudicis BV\' inciderel iudicare A itaque om. BYI noluisti APVD 17 quisi A (a 8. i) quasi CD, om. PVM, tamquam cet. 18 scias .APYMC\' sciebat (eb eras.) P4 sciat B (t s. u.) cet. 20 te tamen SBP, tamen om. B 21 rapiuntur APVD saepe rapiuntur cet. sicut et SBP1 22 ineffabilia A (a alt. ex fl), que non licet homini loqui add. pol )

310
caelo ad secundum, a secundo caelo ad tertium mentis tuae uigore rapiaris, hoc est quia primum unusquisque homo est corporalis, secundo animalis, tertio spiritalis, si ita rapiaris ad tertium caelum, ut uideas fulgorem gratiae spiritalis — animalis enim homo quae sunt spiritus nescit, et ideo tertii caeli ascensio tibi est necessaria, ut rapiaris in paradisum — [*]( F ) rapieris iam sine periculo, ut possis diiudicare omnia, quia spiritalis diiudicat omnia, ipse autem a nemine diiudicatur, et fortasse quasi adhuc fragilis audies uerba ineffabilia, quae non liceat homini loqui, et tunc quod acceperis reseruato et quod audieris custodi. Paulus apostolus custodiebat, ne laberetur uel alios certe faceret errare. aut fortasse ideo dixit Paulus: quae non licet h omini loqui, quia erat adhuc in corpore constitutus, hoc est uidebat istius corporis passiones, uidebat legem carnis suae repugnantem legi mentis suae. hoc enim malo intellegi, ne uideamur quendam adhuc futuri periculi [*]( 169 A ) iactare terrorem; sit enim uel propter hanc uitam securitas, ut nullos praeuaricationis posthac futurae laqueos formidemus. ergo quicumque fuerit in paradiso ascensione uirtutis audiet mysteria dei arcana illa atque secreta, audiet dicentem dominum tamquam latroni illi a scelere ad confessionem et ad fidem a latrocinio reuertenti: hodie mecum eris in paradiso. [*]( 5 I Cor. 2, 14 8 I Cor. 2, 15 12 Augustinus contra lul. Pelag. II 5, 13 (fortasse... mentis suae) 13 II Cor. 12, 4 14 Rom. 7, 23 20 Luc. 23, 43 ) [*]( 1 a secundo om. R caelum RVI, caelo om. C 2 liunusquisque A (h eras.) 4 fulgore P 5 spiritus dei N (ra ro5 πνεύματος tou ϑεοῡ). 6 rapieris (om. ut) APVD 7 rapieris APVD rapiaris cet. 8 autem] enim R iudicatur RMCVI 9 fragilis A (r 8. u.) 11 custodito X 12 dicit C 13 quae Augustinns qui V quia cet. 14 passiones AI (e ex i) 15 car**nis A (ci eras.) repugnantem ... suae om. hoc siglo * adscripto A ( fuit in mg. inf. nunc absciso) 16 iutellegi malo B 17 siç\\lt A sic RC 18 posthac SBP\'V\' post hanc cet. 19 fverit fuerit A ascensionjs (e s. ag m2) A 20 audiet pr. ] audit AP/J arcana M archana cet. dicente domino M 21 dum in ras. A a] ab RMSBVI et ad fidem a latrocinio m2 PP", om. C. et ad fidei latrocinium ml PP" eet. 22 peruertenti R reuerti B )
311

Serpens autem erat sapientior omnium [*]( B ) bestiarum, quae erant super terram, quas fecit dominus deus. et dixit serpens mulieri: quid utique dixit deus, needatis ab omni ligno quod est in paradiso? cum dicit sapientiorem serpentem, intellegis quem loquatur, [*]( C ) id est illum aduersarium nostrum, qui tamen habet huius sapientiam mundi. sed et uoluptas atque delectatio bene sapiens dicitur, quia et carnis appellatur sapientia, sicut habes quia sapientia huius carnis inimica est deo et ad exquirenda delectationum genera astuti sunt qui adpetentes sunt uoluptatum. siue ergo delectationem intellegas, quaedam est diuino aduersa mandato et inimica sensibus nostris, unde [*]( D ) sanctus Paulus ait: uideo aliam legem m membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, si autem ad diabolum referas, uerus inimicus est generis humani. quae causa autem inimicitiarum nisi inuidia? sicut Solomon ait quia inuidia diaboli mors introiuit in orbem terrarum. inuidiae autem causa beatitudo hominis in paradiso positi et ideo, quoniam ipse. diabolus acceptam gratiam tenere non potuit, inuidit homini eo quod figuratus e limo, ut incola paradisi esset, electus est. [*](E) considerabat enim diabolus quod ipse, qui fuisset superioris [*]( 1 Gen. 3, 1 5 Augustinus contra Iul. Pelag. II 5, 13 (cum dicit ... lege peccati); cf. III 21, 48 9 Rom. 8, 7 13 Rom. 7, 23 17 Sap. 2, 24 ) [*](1 erat om. RV\' 2 erant] repunt R V quas RSBP\'C\'V\' quam cet. 5 quemJ quae RV\' loquebatur BC et eb exp. S 6 illum] ilico SB et (e. m2 illfl) P\' sapientiam huius RCC\'V\' 7 uoluntas RMV 8 et II et sapientia M sapientia cet. 9 quia A (i 8. u.) huius om. SBPCC, fort. recte in dell R, om. Y\' 11 sunt s. m. m2 M 12 aduersata RV mandato A (n in ras., da 8. u.) 13 paulus AC\'D et 8. u. m2 S apfs 8. u. M apostolus Paulus P\', om. cet. menbris A 15 me om. RV 16 autem causa SBP\' 17 solomon M salemon V\' salomon cet. 18 introiuit A (i alt. 8. u.) introuit (m2 intrauit) S introibit (v a. b) R autem] enim M 19 beatitudo est B siti RV et ipse BP\' 21 est om. PVCC )

312
naturae, in haec saecularia et mundana deciderat, homo autem inferioris creaturae sperabat aeterna. hoc est ergo quod inuidit dicens: \'iste inferior adipiscetur quod ego seruare non potui? iste de terris migrabit ad caelum, cum ego de caelo lapsus in terras sim? multas uias habeo quibus hominem decipere possim. de limo factus est, terra ei mater est, coruptibilibus inuolutus est. etsi anima superioris naturae, tamen et ipsa [*](F) lapsui potest esse obnoxia in corporis carcere constituta, quando ego lapsum uitare non potui. est igitur uia prima, ut decipiatur. dum condicione sua maiora desiderat. hic enim quidam est conatus industriae. deinde carnis est quod non habeat desiderare. postremo in quo uideor ego omnibus esse sapientior, nisi circumscribam hominem et uersutia et fraude contendam?1 itaque machinatus est ut non primo Adam adoriretur, sed Adam per mulierem circumscribere conaretur. non adorsus est eum qui coram acceperat caeleste mandatum. [*]( 170 A ) sed eam adorsus est quae a uiro didicerat, non a deo quid obseruaret acceperat. neque enim habes quia mulieri dixit deus, sed quia Adae dixit, et ideo per Adam cognouisse mulier aestimanda est.

cognoscens igitur hoc loco temptamenti genus plurima etiam aliis locis temptamenti genera repperies. alia sunt per principem istius mundi, qui quaedam uenena sapientiae in hunc mundum euomuit, ut uera putarent homines esse quae falsa sunt et specie quadam hominum caperetur affectus. [*]( B ) [*]( 2 inferior APRYMVI, fort. inferior creatura, quod est in P" aeterna (r 8. u.) A inuidit RPVI inuidens (dicit) C inuidet P (i s. e) cet. 3 adipiscetur SBP\'C\' adipiscitur cet. 4 e terris RVI migrauit Rl" et (corr. m2) 8 migrabit A (b ex u) ergo P caelis B 5 terra ARSD terram MBP1 6 poaspm A (i 8. Q) possum C est (pr.) et RP1 ei terra P1 7 etsij si enim B anima est MP\' 10 conditione libri 11 quiadam P 13 nisi om. RMV\' 14 est om. RV 15 adoletur R (v s. o m2, adoriretur in mg. m2) V 16 eat om. BVI curant AD 17 quid (d a. u.) A 18 et acceperat SBP\'C\' 19 ideoque (om. et) B per] ab RV 20 tsemtamenta (ae ex a. i a. a alt.) A 21 reperies A reperiris R (e 8. i pr. m2) V repperiens M 23 euomui1: V l e 8. u. m2) esse om. R VI 24 quedam A )

313
non enim semper quasi apertus hostis ingreditur, sed sunt quaedam potestates quae amorem simulent gratiamque praetendant, ut paulatim cogitationibus nostris uenenum suae iniquitatis infundant, a quibus oriuntur illa peccata, quae uel ex delectatione uel ex quadam mentis facilitate nascuntur. sunt etiam aliae potestates, quae ueluti conluctantur nobiscum. unde et apostolus ait: quia non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus . principatus et potestates et rectores huius mun di, [*]( C ) tenebrarum harum, aduersus nequitiam spiritalium, quae sunt in caelestibus; uolunt enim hac quadam contentione nos frangere et ueluti quoddam animae nostrae corpus elidere. unde et Paulus quasi bonus athleta non solum ictus aduersantium potestatum uitare cognouerat, uerum etiam aduersantes ferire. unde et ait: percutio pugnis, non ut aera caedens. et ideo quasi bonus athleta ad coronam meruit peruenire. ergo multiplicia temptamenta sunt diaboli. [*]( D ) et ideo bilinguis serpens habetur atque letalis, eo quod diaboli minister aliud lingua loquitur aliud corde meditatur. sunt et alii ministri, qui et cordis et uocis suae infectas ueneno ueluti uerborum suorum iactant sagittas, quibus dominus ait: generatio uiperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? [*]( 7 Ephes. 6, 12 15 I Cor. 9, 26 16 II Tim. 4, 8 22 Matth. 12, 34 ) [*]( 1 ostis A 2 praetentdant A 3 suae a. u. m2 M infundant B (n 8. łI. m2) infundat MP\'V\' 5 quedam A noscuntur B V 7 et om. BCDV est om. BV\' 8 et aduersus R aduersua et V\' aduersus (ad 8. u.) A 9 rectores (S 8. M.) A 13 eludere MV\' eludere P\' ludere R (e 8. u m2) atleta AV et (corr. ml) C\' adleta PB 15 aduersitates B et om. BMV ut om. RMDV\' 16 aera (e 8. u.) .1 aerem SBP1 atleta APV 17 multiplicia (i ult. 8. u.) P 18 laetalis A et ml S loetalis P (o 8. u.) B et m2 S 19 loquatur N meditetur RMSP\' meditemur V 20 suae om. BV\' infectos P 21 uelut PCC sagittns iactantiJV 22 potestis (s alt. 8. u.) A )
314

Et dixit serpens mulieri: quid utique dixit deus: ne edatis ex omni ligno quod est in paradiso? et dixit mulier serpenti: ex omni ligno paradisi manducabimus, de fructu autem ligni quod est in [*]( E ) medio paradisi dixit deus: non manducabitis ex eo neque tangetis ex eo, ne moriamini. cum audieris sapientiorem bestiis omnibus esse serpentem, hic eius iam quaere uersutiam. simulat se uerba dei dicere et proprios intexit dolos. cum enim dixisset deus: ex omni ligno quod est in paradiso edetis ad escam, de ligno autem quod est scientiae boni et mali non edetis, qua die autem manducabitis ex eo, morte moriemini, serpens quasi interrogans mulierem, cum dixisset deus: ex [*]( F ) omni ligno quod est in paradiso edetis, de ligno autem uno non edetis\', inseruit mendacium, ut diceret: (ab omni ligno non edetis\', cum de uno tantum ligno scientiae boni et mali praeceperit deus non esse gustandum. qua ratione autem fefellerit nihil mirum, quia iis qui aliquem circumscribere conantur consuetudo est fallere. non est igitur interrogatio otiosa serpentis. sed ut scias in mandato nullum uitium esse potuisse, respondit mulier et ait: ex omni ligno paradisi manducabimus, de fructu autem ligni quod est in medio paradiso dixit deus: non manducabitis ex [*]( 1 Gen. 3, 2 sq. 9 Gen. 2, 16 sq. 21 Gen. 8, 3 ) [*]( 1 et dixit... 7 serpentem om. C\' (in quo deinde hic iam quaero serpentis uers.) 2 ex] ab RV in medio p. SBP\'C\' paradisi P 4 ligni om. BP\' 5 deus om. APVD 6 neque] nec B ne V audieritis II (ti eras. D) RV\' 8 queuero A quaero PYC 10 ad escam edetis N, ad escam om. CC\' 11 quod est om. MCC\' et (in quo de ligno ... boni in ras.) P* est 8. u. P edatis II et qua C\' 12 autem] enim 0, om. C 14 paradoso (i s. 0 pr.) A 16 ano] ligno (g 8. u.) A, om. D 17 esęse (e pr. 8. u.) A 18 iis C\' is B sis S (u eras.) his M (h in ras.) cet. 19 conantur (n s. u.) AC conator RSBC et (a ex &) Y\' est otn. BV\' 20 uitiosa R post otiosa add. responsio (om. ante interrogatio) B 21 et ait n ut habes N )

315
eo neque tangetis ab eo, ne morte moriamini. in [*]( 171 A ) mandato quidem nullum uitium est, sed in relatione mandati. etenim quantum praesens lectio docet. discimus nihil uel cautionis gratia iungere nos debere mandato. si quid enim uel addas uel detrahas, praeuaricatio quaedam uidetur esse mandati. pura enim et simplex mandati forma seruanda uel testimoni series intimanda est. plerumque testis dum aliquid ad seriem gestorum ex suo adicit, totam testimonii fidem partis mendacio decolorat. nihil igitur uel quod bonum uidetur addendum [*]( B ) est. namque hic quid offensionis habet prima specie quod addidit mulier: neque tangetis ex eo quicquam? — tangetis enim deus non dixerat, sed non edetis — sed tamen lapsus incipit esse principium. nam quae addidit uel superfluum addidit uel addendo de proprio semiplenum intellexit dei esse mandatum. docet igitur nos praesentis series lectionis neque detrahere aliquid diuinis debere mandatis neque [*]( C ) addere. nam si Iohannes hoc micam ae suis scriptis: si quis adposuerit inquit ad haec, adiciet in illum deus plagas, quae scriptae sunt in libro isto, et qui dempserit de uerbis his prophetiae huius, delebit deus partem illius de libro uitae, quanto nihil diuinis mandatis est detrahendum! hinc ergo coepit praeuaricatio prima esse mandati. et plerique putant non mulieris hoc uitium esse, sed Adae fuisse. ita Adam dixisse mulieri, [*]( 17 Apoc. 22, 18 sq. ) [*]( 1 ab eo] ex eo B, ab eo (a. ex eo) pi, in 8 ras. 4 litt. ea BV morte om. BMV 2 mandatum R VI reuelatione BV\' mandato (i 8. o) A 8 dicimus R (corr. m2) V 4 quid (d ex t) P 5 detraas A esse uidetur P\' 6 enimJ malim ergo testimoni R (i m2 s. a) testimonii A (i ult. s. u.) cet. 7 gestorum seriem BV\' 9 uidetur esse bonum B 11 addidit (i pr. postea add.) A addit R ea A 12 tengetis (a s. ę) A sed alt.] et BSBV 13 addit SBP\' 16 detraere A mandatis debere B 19 scriptae A (ae ex a) scripta SP\' et om. BV 20 delebit illum dfis B 21 quantum II quanto magis B diuinis mandatis nihil est subtrahendum B 22 coepit P (o s. u.) VMCP cepit AC cppit cet. 23 mandati om. B )
316
dum eam uellet facere cautiorem, ut adderet mandasse deum: [*]( D ) neque tangetis ex eo quicquam. habemus enim quia Adam, non Eua mandatum acceperit a deo; non enim mulier formata fuerat. ipsa quidem uerba Adae, quibus mulieri dicit formam seriemque mandati, non prodit lectio, sed intellegimus per uirum ad mulierem seriem transisse mandati. uidero tamen quid alii sentiant; mihi tamen uidetur a muliere coepisse uitium, inchoasse mendacium. nam etsi de duobus uideatur incertum, tamen sexus prodit qui prius potuerit errare. adde [*]( E ) quia praeiudicio illa constringitur, cuius et postea prior error inuentus est. uiro enim mulier, non mulieri uir auctor erroris est. unde et Paulus ait: Adam inquit non est deceptus, mulier autem seducta in praeuaricatione fuit.

Nunc uideamus utrum praeter adiectionem, quae mandato est adplicata, quod additum est obfuisse uideatur. nam re uera si bonum est neque tangetis ex eo et ad cautionem proficiebat, cur deus hoc minime interdixerit, immo non [*]( F ) interdicendo permisisse uideatur? itaque utrumque quaerendum, qua ratione nec permiserit nec interdixerit. sunt enim qui dicant: qua ratione quod fecit uideri non iussit et tangi? uerum cum in eo ligno audieris naturam fuisse scientiae boni et mali, potest aestimari quia noluit te malum tangere. satis enim nobis uidere Satanan sicut fulgur de caelo cadentem [*]( 12 I Titn. 2, 14 23 Luc. 10, 18 ) [*]( 1 uellet eam M facere uellet Cx 3 adam (a pro s. u.) A non (altJ APVD necdum RV\' nondum cet. 4 fuerat] erat RMV\' uera de quibus mulier II V\' 6 uidero (r del. m2) 8 tamen post uidero secludetidum esse uidetur utpote ex altero tamen, quod sequitur, ortum; fort. scriptum erat uidero <quidem> 7 coepisse MSP1 incipisse R incepisse V cppisse BP]) cepisse cet. 8 inchoasse C (h 8. u.) incoasse M 10 praestringitur SP\' que praestringitur B 12 et om. RC\'V\' 15 est alt. om. BV\' uidetur a uera si bonus BV\' 16 et om. II 18 permississe P 20 dicunt N uideriJ ederi A et (er eras.) P edere V edi D 21 natura A et (-1 m. rec.) P fuisset A et (t exp.) V 22 satia enim *cripsi satis est AVBD et (est in ras.) P satis enim est BC satis est anim M (est s. u. m2) cet. 23 fulgor RJIV\' )

317
secundum uocem domini et dantem escam non luminis, sed noctis et tenebrarum filiis, quia scriptum est: dedit eum in escam populis Aethiopum. hoc igitur de eo dictum est quod non mandauerit tangi; quod autem non prohibuerit, [*](172 A) quid intellegam accipe. sunt multa quae noceant, si ante uoluerimus haurire quam quae sint illa cognoscere. nam et de cibis et potu plerumque usu uenit, quippe si id quod amarum est ante cognoscas, indues patientiam et si intellegas illa quae sunt amara prodesse, indues tolerantiam, ne offendat amaritudo te repentina et incipias reicere profutura. prodest ergo ante cognoscere, ut ex eo quod cognoueris profuturum nec amara fastidias.

sed haec minus nocere possunt, illud quod [*]( B ) magis, nisi prouideatur, nocere possit aduerte. gentilis quidam est, ad fidem tendit: catechumenus est, uult maiorem accipere doctrinae et fidei plenitudinem: caueat ne dum uult discere male discat et discat a Photino, discat ab Ario, discat a Sabellio, tradat se huiusmodi magistris, quorum quaedam eum trahat auctoritas. et inductus quadam magistrorum praesumptione teneris sensibus inpressa diiudicare non nouerit. prius igitur [*]( (J ) oculis mentis perspiciat quid sequatur, uideat ubi uita sit, tangat denique diuinarum uitalia lectionum, ut nullo prauo offendatur interprete. legit illi Sabellius: ego in patre et pater in me et dicit unam esse personam. legit Photinus quia mediator dei et hominum homo Christus [*]( 2 Psalm. LXXIII 14 22 Ioh. 14, 10 24 I Tim. 2, 5 ) [*]( 3 escam (8 ex c) A 4 manducauerit R (uc exp. m2) V (uc exp.) V (in mg.) Px 6 aurire APS haurire (h s. u.) C 7 de potu SB quippe (p pr. 8. u.) A 8 amarum (nia s. u.) A induis RIJfp\'V\' et om. R V 9 induis RP V et (is m2 ex es) M 10 te* P (r eras.) profuturam APV( " 11 cognouerit AV(." et (s s. t) P 12 haec] et RV possint R V 13 aduertere P 14 cathicuminus A VD et ml P cathecuminus Pm2 M catecuminus CC caticuminua cet. est N et II 15 accipere om. V et fidei om. PCCPx 16 fotino libri arrio libri semper 17 quorum quae A (hocsigno X adiecto; in quo eum ... qua[ dam ] in mg. inf.) 18 tradat P (h 8.$) AVD teneat cet., cf. p. 318 u. 5 inducetur SBP\' praesumtione A 20 qui APVC 23 me est B personam esse P\' fotinus libri )

318
Iesus et alibi: quid me uultis occidere hominem? legit etiam Arius quia dixit: quoniam pater maior me est. legitur quidem manifestum, sed qua ratione dictum [*]( D ) sit debet ante pertractare secum, ut rationem dictorum possit aduertere. ducitur quadam magistrorum auctoritate, et profuisset ei non quaesisse quam talem inuenisse doctorem. sed etiam gentilis si quis scripturas accipiat, legit: oculum pro oculo, dentem pro dente, legit etiam: si scandalizauerit te dextera tua, abscide illam: non intellegit sensum, non aduertit diuini sermonis arcana, peius labitur quam si non legisset. et ideo docuit quemadmodum [*]( E ) dei uerbum inuestigare deberent, non perfunctorie, non inprouide, sed diligenter atque sollicite. quod erat inquit ab initio, quod audiuimus et quod uidimus oculis nostris, perspeximus et manus nostrae perscrutatae sunt de uerbo uitae: et uidimus et testamur et adnuntiamus uobis. uides quod ante manibus quibusdam perscrutatus sit dei uerbum et postea adnuntiauerit. et ideo nihil Adam et Euam fortasse nocuisset uerbum, si pertractantibus diligenter mentis quibusdam manibus ante[*]( F ) tetigissent; infirmi enim pertractando et diligentius requirendo uniuscuiusque quam non intellegunt possunt inuestigare naturam. [*]( 1 Ioh. 8, 40 2 Ioh. 14, 28 7 Leuit. 24, 20 8 Matth. 5, 30 13 I Ioh. 1, 1 sq. ) [*]( 3 fort. manifesto 4 rationum A 5 dicitur ABSB V\' discitur D quidam APV et quodam HV quidem Px 6 profuisset (t 8. «.) P quaesisset A 7 quia om. HV 10 auertit BP1 et (corr. m2) S animaduertit (d a. u.) B sermonis archana A (r alt. 8. u.) D archana (arcana M) sermonis cet. 13 atque] ac B 14 et ante oculis trans- . ponat C oculis noatris perspeximus om. N 15 et manus ... sunt in mg. inf. A et quod manus SP1 17 manibus APVD uelut manibus cet. 18 adnuntiaret BV adnuntiarit M 19 adam et euam II adae et euae N noeuiss.et (e eras.) A 20 dilienter A quibusdam (s 8. u.) A 21 infirmạ (i s. a) A requirrendo A 22 post inuestigare add. sententiam inuestigare N, inuestigare sententiam add. post requirendo C inuestigare sententiam (om. inuestigare nataram) C )
319
certe illi infirmi id lignum, in quo scientiam mali esse cognouerant, ante quemadmodum tangerent, debuerant perscrutari. nam et mali saepe nobis potest prodesse cognitio. et ideo diaboli fraudes uel in hac legimus lectione uel prophetia, ut discamus quemadmodum artes eius cauere possimus; cognoscenda sunt enim temptamenta eius non ut sequamur, sed ut docti instructique caueamus.

Sunt hoc loco qui dubitationem habeant utrum ex omni [*](173 A ) ligno ita dixerit deus esse gustandum, ut cum de omni ligno ita de scientiae boni et mali ligno gustaretur, an uero de omni ligno gustandum, de solo ligno scientiae boni et mali dixerit non esse gustandum? qui ne id quidem putant inutilis esse rationis quod, quamuis noxia esca huius ligni fuerit, tamen si cum ceteris ederetur, noxia esse non posset, quandoquidem antidotum theriacum de corpore serpentis confici solere dicatur, quod utique uirus corpusque serpentis, cum solum sumitur, nocet, cum admiscetur aliis, sanitati est et saluti. scientia quoque boni et mali, si quis sapientiam habeat, si quis uitae semper intendat, si quis cetera uirtutum genera consequatur, nequaquam inutilis aestimatur. hac igitur ratione plerique putauerant posse etiam illud intellegi, ut uideatur deus id inhibuisse, ne absque ceteris solum lignum scientiae boni et mali gustaretur, non prohibuisse cum ceteris. [*]( c ) et hoc ideo putant dictum. quia ait deus ad Adam: quis tibi indicauit quoniam nudus es, nisi de ligno a [*]( 24 Gen. S. 11 ) [*]( 1 cognouerunt BP cognooerint C 2 tangere SB et perscrutari SB 5 discamus (a pro 8. u.).A 6 taemptamenta (te ex a).A 9 ut] aut AVD et (a exp.) P 10 scientia dPY mali (Ii 8. u.).A 11 de solo ... gustandum om. dPYD 14 possit N post quandoquidem add. etiam N 15 antidotum BOP\' anthidotum eet. thiriacum PVM teriacum R teraicum V\' tiricum C tyriacum P\'C\' de corpore om. R V\' 16 utique (uti in ras. m2) P 17 sanitatis est et salutis SBl 18 quoque om. RV\' mali9 P quis APVMD quid cet. sapientiA P (a ex ae) D sapientia Y sapientiae cet. 19 fort. iustitiae 22 ne ... prohibuisse om..APYD 24 dns BV\' 25 quoniamJ quod SBP quod iam M nuşdus est (t eras.) A ea] esses SBP a quoJ de quo ItM de quo de V quod SBP )

320
quo praeceperam tibi, ab hoc solo ne manducares, manducasti? quod uideretur dare aliquem interpretandi locum, nisi mulier in superioribus dicente serpente: quid utique dixit deus, ne edatis ab omni ligno quod est in paradiso? respondisset: quod est in medio paradisi, dixit deus: non manducabitis ex eo. in quo quamuis mulieris praeuaricaturae fides uideatur infirmior, [*]( D ) tamen non omnibus Adam spoliabo uirtutibus, ut uideatur in paradiso nullam adsecutus fuisse uirtutem, nihil de ceteris gustauisse lignis priusque culpam incidisse quam fructus esse aliquos consecutus. non spoliabo ergo Adam, ne genus humanum omne dispoliem, quod innocens est, antequam sensum accipiat scientiae boni et mali. neque enim otiose dictum est: nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum caelorum. puer enim cum maledicitur, non remaledicit, cum percutitur, [*]( E ) non repercutit, ambitionum et rapinarum temptamenta non nouit.

ergo uerius puto quod ne cum aliis quidem fructibus lignum edendum esse praeceperit. nam etsi bona scientia perfecto, inperfecto tamen inutilis est. inperfectum auserim omnem hominem dicere, quando ipse Paulus quasi inperfectus dicat: non quo iam acceperim aut iam perfectus sim, sequor autem si conprehendam, et ideo inperfectis dicit [*]( F ) dominus: nolite iudicare, ut non iudicemini. ergo [*]( 14 Matth. 18, 3 16 I Petr. 2, 23 22 Philipp. 3, 12 24 Matth. 7,1 ) [*]( 1 manducaueris B manducaris VI rnanducasses S (-ares m2) BP 2 aliquem dare BD interptanti CClp 3 quod B et (corr. ml) PM 5 paradisi] paradiso NC 6 manducabis RC 10 priusquem Ca. s. e) A priusquam P (quam del.) MCGI incidisset P (e s. et) CC 11 consccutus tacite Muurini consecutum libri ne s. u. d 12 disonine dispoliens A 13 occiosum A ociosum D odiose RV\' 17 temtamenta A 18 poto (v 8. o pr., o alt. ex a) A 19 preceperit (epe s. tł.) A 21 quandoquidem N quasi in mg. S, om. BP1 22 non ... conprehendam om. B quo iam APV quoniam R V quod iam cet. aut iam IIAf aut qili li V\' aut quo iam S aut quod (d s. tt. m2) iam P4 23 et om. RBP\' V\', post ideo collocat M )

321
inperfecto inutilis scientia. denique peccatum nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces et infra: sine lege enim peccatum mortuum est. quid enim mihi proderat scire quod uitare non poteram? quid mihi proderat scire quod lex carnis meae inpugnaret? inpugnatur Paulus et uidet legem carnis suae repugnantem legi mentis suae et captiuari se in lege peccati, nec de conscientia sua praesumit, sed per Christi gratiam confidit se a mortis corpore [*]( 174 A ) liberandum : et tu quemquam opinaris scientem non posse peccare? Paulus dicit: non enim quod uolo facio bonum, sed quod nolo malum hoc ago: et tu arbitraris homini prodesse scientiam, quae delicti augeat inuidiam? esto tamen ut perfectus peccare non possit: in Adam deus omnes homines praeuidebat et ideo promisce generi non conueniebat humano habere scientiam boni et mali, quam per carnis uitia ut oportebat exercere non poterat.