De Paradiso
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
De paradiso adoriendus sermo non mediocrem aestum nobis [*]( B ) uidetur incutere quidnam sit paradisus et ubi sit qualisue sit inuestigare et explicare cupientibus, maxime cum apostolus siue in corpore siue extra corpus nesciat, raptum se tamen dicat usque ad tertium caelum. et rursus scio inquit eiusmodi hominem, siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit, quoniam raptus est in paradisum et audiuit uerba ineffabilia, quae non licet homini loqui. pro huiusmodi gloriabor, pro - me autem non gloriabor nisi in infirmitatibus [*]( c ) meis. si enim uoluero gloriari, non ero stultus; nam ueritatem dico. ergo si huiusmodi paradisus est, ut eum solus Paulus aut uix aliquis Pauli similis, cum in uita degeret, uidere potuerit, idem tamen, siue in corpore siue extra corpus uiderit, meminisse non possit, audierit tamen uerba, quibus prohibitus sit uulgare quod audierat, quo [*]( 1 Gen. 2, 8 5 II Cor. 12, 2 7 II Cor. 12, 3-6 ) [*]( INCIP DE PARADISO (s. u. add. m2 et adam et eua) A INCIPIT DE PARADYSO P INCIPIT (DOMNI AMBROSII add. B, DNl AMBROSII r\', EIUSDEM MpIPI/S) DE PARADISO BMCPxV\' et add. LIB I. piS DE PARADISO LIB AMBROSII EPI FELICITER INCIPIT V LIBER EIUSDEM DE PARADISO B AMBROSI\' DE PARADISO C INCIPIT LIB SCI AMBROSII DE PARADYSO. ADAM ET EUA D 1 Et plantauit... fincxit om. VD aedem M (corr. aeden) P\' eden A (p ex e m2) S aeden R eden cet. paradysum AP\' (semper fere fluctuant libri) et poauit... fincxit om. C quem fincxit om. PC\' finc ... A (tres litterae euanidae) flncxit M finxit cet. 3 nobis aestum M 5 sit om. CCV\' explanare N 6 et raptum A (et extra u. m2) D 8 huiusmodi N 12 in om. PV\' )
tamen quoniam legimus in Genesi a deo paradisum esse plantatum secundum orientem et ibi esse positum hominem, quem plasmauit deus, istius paradisi auctorem iam possumus inuenire. quis est enim qui potuit fingere paradisum nisi [*]( B ) omnipotens deus, qui dixit et facta sunt, numquam indi-. gens eorum quae generari uellet? ipse ergo plantauit paradisum, de quo dicit sapientia: omnis plantatio, quam non plantauit pater meus, eradicabitur. bona angelorum plantatio, bona sanctorum; sancti enim sub ficu et uite dicuntur in illo pacis futuri tempore, in quibus typus est angelorum.
Ergo paiadisus est plurima ligna habens, sed ligna [*]( c ) fructifera, ligna plena suci atque uirtutis, de quibus dictum est: exultabunt omnia ligna siluarum, ligna semper florentia uiriditate meritorum, sicut illud lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, cuius folium non defluet, quia totus in eo fructus exuberat. hic ergo paradisus est.
locus autem eius, in quo est plantatus, uoluptas dicitur. [*]( 12 Psalm. XXXII 9 14 Matth. 15, 13 16 Mich. 4, 4 16 Mich. 4, 3, cf. Marc. 12, 25 Philo Legg. alleg. I 14 (I 52, 26 M; I 72, 14 C.) 21 Psalm. XCV 12 22 Psalm. 1 3 25 Philo Legg. alleg. I 14 (52, 25; I 72, 14 C.) de post. Cain. 10 (232, 11) Quaest. in Gen. I 7 ) [*]( 1 nos modo P1 2 si s. u. m2 A 4 timendum Costerius o non addidi 6 non ilen (B in mg. a £ uilê) N (deinde spatium 6 litt. S) 10 possimuB P (v 8. i) 12 numquid SBP\' 13 uelit RMV\' 14 uerba sapientia... usque ad p. 268, 26 neque desunt in S; excidit folium 15 meus celestis P\' 16 uitae AMV\' 17 futurae NC 20 dictumJ scriptum BP, om. R 22 florenta RV1 uiriditatem AP 23 defluit MBP1 25 plantatus est B dicitur uoluptas BP\' )
in hoc ergo paradiso hominem deus posuit, quem plasmauit. intellege iam quia non eum hominem qui secundum imaginem dei est posuit, sed eum qui secundum corpus; incorporalis enim in loco non est. posuit autem eum m [*]( B ) paradiso sicut solem in caelo expectantem regnum caelorum, quemadmodum creatura expectat reuelationem filiorum dei.
ergo si paradisus est in quo erant exorta uirgulta, uidetur paradisus anima esse, quae multiplicat semen acceptum, in qua uirtus unaquaeque plantatur, in qua erat etiam lignum uitae, hoc est sapientia, sicut dixit Solomon quia sapientia non de terra exorta est, sed de patre; est enim splendor [*]( C ) lucis aeternae et manatio omnipotentis gloriae.
Erat autem lignum scientiae boni et mali in paradiso. sic enim habes, quia produxit deus lignum speciosum [*]( D ) ad aspectum et bonum ad escam et lignum uitae [*]( 1 Psalm. XXXV 9 2 Gen. 2, 10 5 Psalm. XX\\XV 5 6 Galat. 4, 26 8 Philo Quaest. I 8 Legg. alleg. I 12 et 16 (49, 32; 53, 45; I 68, 27; 74, 12 C.) 10 Philo Quaest. I 8 12 Philo Legg. alleg. I 14 (52. 31; I 72, 17 C.) 13 Rom. 8, 19 15 Philo de mundi opif. 54 (37, 23 M.; I 53, 25 C.), Legg. alleg. I 15 (54. 23; I 75, 6 C.) 16 Philo Quaest. I 6 et 11 Legg. alleg. I 18 (54, 44; I 75, 22 C.) 17 Sap. 7, 21-26 21 Gen. 2, 9 ) [*]( 2 illos V edem P\' aedem P aeden M (n ex m) eadem A eaden V4 eden D (in ras) cet. 3 hec P m2 C hec P\' hoc P ml cet. igitur AD igitur sanctorum cet. ligna A m2 BD flumina C\' (del. m2 et 8. scr. ligna) lamina Aml M (s. ligna) cet. 4 profluo BP4 5 spiritu MP 9 iam AVV etiam M (et 8. u.) cet. 14 exhorta P 17 solomon M salemon V4 (in quo salemon dixit) salomon cet. quia] qui A (e 8. i m2) 19 emanatio ed. Paris. a. 1661 22 ad pr. om. A et (in quo aspectu) D et pr. om. MBP4 ad aescam bonum M )
pone enim, sine praeiudicio tamen adsertionis futurae, ideo tibi hoc lignum de scientia boni et mali displicere, quia posteaquam gustauerunt ex eo homines, intellexerunt esse se nudos: attamen ad consummationem diuinae operationis dicam tibi et hoc lignum in paradiso exortum et ideo a deo esse permissum, ut possimus supereminentiam boni scire. quomodo enim, si non esset scientia boni et mali, inter bonum et [*]( 148 A ) malum discretionem aliquam disceremus ? nam neque quod malum erat malum indicaremus esse, nisi esset scientia boni — scientia autem boni esse non posset, nisi esset et bonum — neque rursus quod bonum erat sciremus bonum esse, nisi [*](18 Gen. 3, 7 ) [*](1 et pr. om. M 2 uidebimus V (bi 8. u.) uideamus (a 8. u.) PD uidemus AP1 et s. u. M 3 et om. M enim A (e s. u.) loci M 4 gustantem APVM gustantem ligno B (ligno in mg.) cet. 6 possimus P (v s. i m2) C" 7 creatura est P (est exp.) C (est eras.) 9 condempnare APBPC\' P et (p s. tt. m2) C 11 intellegere (re s. u.) A 13 inde a reprehendamus usque ad (c. 7 s. 35) insuffiatio, fructus omnia interciderunt in AD. desunt in A folia decem 14 meijtienda P 18 se esse BC\'P" 25 bonum] malum M mali P\' scientia mali B 26 rursum SB )
I denique serpentem in paradiso inuenis utique non sine dei uoluntate generatum. in serpentis autem figura diabolus est; fuisse enim diabolum in paradiso etiam Ezechiel propheta [*]( C ) docet, qui dicit super principem Tyri: in uoluptate inquit paradisi factus es; principem Tyri autem in figura accipimus diaboli. numquid et hinc accusabimus deum, quia thensauros eius altitudinis et scientiae absconditos in Christo et occultos conprehendere non possumus, nisi quos ipse reuelare dignatus est? reuelauit tamen, ut sciamus etiam diaboli malitiam ad salutem prodesse hominibus, non quod diabolus prodesse uelit, sed quod malitiam eius etiam repugnantis [*]( D ) conuertit nobis dominus ad salutem. denique huius malitia lob sancti uiri fecit esse uirtutem et patientiam clariorem. huius malitia iustitiam eius exercuit, ut certaret et uinceret et uictoriam corona sequeretur; nemo enim nisi qui legitime certauerit coronatur. Ioseph quoque castimonia numquam ad [*]( 12 Ezech. 28, 13 23 II Tim. 2, 5 24 Gen. 39, 7 sqq. ) [*]( 3 commuuem PVC 7 utilitatem RvĮ utilitati* S 8 constituit.. P ti alt. 8. u. m2, us eras.) constitutus V ut s. u. m2 V post cόmune add. sicut uoluit ipse ds B 11 iezechiel PiG\' et hiezechiel M 12 principe BC et (-ē m2) P\' uoluntate PC et (p s. n) M 13 est MCPx autem tyri M, autem om. SBP 14 ergo numquid N accusaaimua PV duni BP\' dum dfli nnn M 15 thesauros libri et (ex sed) P sed VC, et om. M1* 17 reuelabit ilf etiam om. BP1, in mg. S 18 quod (d 8. u. m2) RIJI quo BV\' 19 repugnantis (i ex e) PRV repugnantes V\' repugnante Px 20 nobis P (bi m2 ira ras.) 21 patientiam] sapientiam RV\' 22 exhercuit B etJ ut SP\' 24 coronabitur C )
I Itaque neque dubitandum neque reprehendendum quod in [*]( 149 A ) paradiso diabolus erat, quandoquidem occludere sanctis non potuit iter, ne quis ascenderet; neque enim iustis habitationem incolatus tamquam possessor eripuit. esto enim ut aliquos desides atque uitiosos ab incolatu supernae possessionis auerterit: illud multo augustius multoque pulchrius, quod sanctorum orationibus excludetur, cum conpletum fuerit illud: uidebam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem. [*]( B ) ergo non metuamus eum, qui eo usque infirmus est, ut et ipse casurus in terram sit. accepit quidem temptandi licentiam, sed non accepit copiam subruendi, nisi sua [*]( 6 Gen. 22, 1 sq. 15 Luc. 22, 3 24 Luc. 10, 18 ) [*]( 3 affectasset m2 ex affectos (uel affectus) sed P 5 necesse 22 (se tras.) 7 etiam abraham hac N abraham hac etiam C parte S 10 est om. M, sit reuocatus SBP1 12 uisum (i s. u.) PM usum VO\'V\' usu] uisu JRM uisum SBI* 13 uideretur SB 19 iustis P (v s. i alt., sed eras.) 22 auerterit P (-et corr.) angustius C et (u s. n m2) M, (u m2 ex n) S 23 excluditur N 24 aatan R satanam MS 25 est s. u. m2 M 26 in tcrram casurus sit POI casurus sit in terram B 27 sabuertendi RDIV\' nisi qui sua M )
plerique [*]( C ) tamen, qui uolunt in paradiso diabolum non fuisse, licet in caelo adstantem cum angelis legerimus, ne in isto sermone uideantur offendi, secundum suam accipiant uoluntatem interpretationem istius lectionis. namque ante nos fuit qui per uoluptatem et sensum praeuaricationem ab homine memorauerit esse commissam, in specie serpentis figuram accipiens delectationis, in figura mulieris sensum animi mentisque constituens, quam αἴσθησιν uocant Graeci, decepto autem sensu praeuaricatricem secundum historiam mentem adseruit, [*]( D ) quam Graeci voov uocant. recte igitur in Graeco voos uiri figuram accepit, αἴσθησις mulieris. unde et quidam Adam voov terrenum interpretati sunt. dominus autem uirgines illas in euangelio accensis facibus uel extinctis expectantes sponsi aduentum pro sensibus uel integris sapientium uel corruptis insipientium posuit. nam si Eua, hoc est sensus primae mulieris accensas habuisset faces, numquam praeuaricationis [*]( 6 Zach. 3, 1 8 Philo de opif. mundi 59 (40, 2; I 57, 12 C) 15 Philo Legg. alleg. I 29 (62, 2; I 85, 2 C.) 16 Matth. 25, 1 sqq. ) [*]( 1 labetur M infirmus labatur B effectus M 2 accersire (-ere m2) P arcessere JRVM cessere V 8 hominem SB et (in om) V4 6 in om. M cum angelis astantem BP\' in isto PVCC\'P nostro BMV\' nostro isto SBP1 8 huius B lectionis M (ec ex ocu) locutionis («. leccionis) C\' namque ante nos fuit (que a. n. fuit in ras.) P 9 uoluptatem Coslerius uoluntatem libri 10 memorauerit esse commissam (erit...mis in ras) P 12 AICeECIN M ECeEIN S ( £ pr. in ras.) aesthesin P esthesin V aestesin RP\' ethesin B estesin cet. decepta C deceptum SBP4 et (Q ex o) C 13 sensum SBP\'C\' jij sensu Jf 14 NOYN PV noyn RV\' no .. M (duae litt. euanidae) no.in C fn eras.) noym PC\' Doum cet. NOTe PV NOyC M noyf RCCPV\' NOUC B NOVf B 15 accipit PVC\' AICeeCIC M ECeECIC S (B pr. in ras.) aeathesis P esthesis V ethesis B estesis P\' estesis CC4 et astesis (estesis V4) RV4 NOYN PVMC noyn RC\'Y\' NOUM 8 noym P\' Doum B 17 exstinctis (extinctis P\') (ex s. u. m2) SP\' 20 fac.es P (i eras.) )
Est ergo paradisus terra quaedam fertilis, hoc est anima fecunda, in Edem plantata, hoc est in uoluptate quadam uel exercitata terra, in qua animae sit delectatio. est etiam vooc[*]( F ) tamquam Adam, est et sensus tamquam Eua. ac ne haberes quod ad infirmum retorqueres naturae uel ad obnoxiam in tolerandis periculis condicionem, considera quae habeat anima ista subsidia.
erat fons qui inrigaret paradisum. qui fons nisi dominus Iesus Christus, fons uitae aeternae sicut pater? quia scriptum est: quoniam apud te fons uitae, denique: flumina [*]( lr.O A ) de uentre eius fluent aquae uiuae. et fons legitur et fluuius legitur, qui inrigat paradisi lignum fructuosum, quod ferat fructum in uitam aeternam. hic ergo fons, sicut legisti — fons enim procedit inquit ex Edem, id est: in anima tua fons est, unde et Solomon ait: bibe aquam de tuis uasis et de puteorum tuorum fontibus-hie est fons, qui procedit ex illa exercitata et plena uoluptatis anima, hic fons, qui inrigat paradisum, hoc est uirtutes animae eminentissimo merito [*]( B ) pullulantes.
et diuiditur mquit fons in quattuor initia. nomen est uni Phison; hic est qui circuit omnem [*]( 4 Philo Legg. alle/r. I 14 (52. 25; I 72. 14 C) 9 Gen. 2. 10 11 Psalm. XXXV 10 loh. 7. 38. cf. Esai. 58. 11 (44, 3) 15 ton. 2, 10 16 Prouerb. 5, 15 20 Gen. 2, 10-14 ) [*]( 1 inplioasset P (n ex m) VI implicasset cet. inmortalitatem R (m alt. eras.) 4 aedem PMlM aeuen J2 V e.den S eden eet. 5 animae ex anima P NOTS PVC NOyC M noyf RC\'P\'V\' NOUS S nous B 7 uelut (om. alii PVCC uel ad cet.; fort. uel obnoxiam scribendum; nam uel et uelut saepe confunduntur 9 nisi om. RY; 10 sicut et N 11 te est BG; et est (s. u. m2) P\' fons est V flumina om. B, in mg. m2 S, denique flumina om. P\' 14 ferat P (t s. u.) 15 inquit om. MP* inquit procedit B edem S aedem PVMP4 aeden R eden cct. 16 salomon libri 17 de om. R, a MV4 hic est fons om. RV\' 18 uoluntatis M (p s. n) S hic est P4 19 uirtutis P (-es corr.) V uirtus R 20 pullulantes VM pullulantis S (ti in rns.) crt. hic fons N 21 phison Uindob, 779 fison (fyson C\') cet. semper )
Phison igitur prudentia est et ideo habet bonum aurum, splendidum carbunculum et prasinum lapidem. aurum enim pro inuentis prudentibus frequenter accipimus, unde et dominus per prophetam ait: dedi illis aurum et argentum et [*]( FI ) Dauid de prudentibus dicit: si dormiatis inter medios cleros, pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in specie auri, eo quod ueteri et nouo qui inhaeserit testamento in ipsa secreta sapientiae dei disputationis possit ubertate procedere. hoc ergo bonum aurum dicere <licet>, non monetale, quod corruptibile ac terrenum est. habet etiam splendidum, inquit, carbunculum, in quo quidam animae [*]( 151 AI ) nostrae uiuit igniculus. habet et prasinum lapidem, qui uiride quiddam atque uitale coloris sui specie ostentare uideatur. uirent enim arbusta quae uiuunt, arescunt contra quaecumque moriuntur; uiret terra, dum floret, uirent et semina, dum prorumpunt. et bene primo loco hic fluuius positus est Phison, qui secundum Hebraeos Pheoyson dicitur, hoc est coris mutatio\', quoniam non unam gentem circumfluit, sed etiam per Lydiam fluit. non enim angusta quaedam, sed diues utilitatum [*]( BI ) [*]( 3 Philo Legg. alleg. I 19 (56, 35; I 78, 9 C.) Quaest. I 12 4 Philo Legg. alleg. I 25 (59, 17; I 81, 14 C.) 6 Oseae 2, 8 7 Psalm. LXVII 14 19 Philo Legg. alleg. I 24 (58, 33; I 80, 19 C.) ) [*](1 uerba quattuor... usque ad nuncupatur (p. 276, 15) desttnt in S; intercidit folium 2 fluenta] flumina P 4 et splendidum N 5 accepimus YO\' et (corr.) PM 6 illi tacite Maurini 8 pinnae M pennae cet. posteriora dorsi eius BP\' 9 qui inhaeserit] quiesceret iJ qui haeserit V\' 11 dicere <licet> scripsi diceret PJRVCC\' dicere et V\' dicit et B decorum et M decorum P\' 12 non 8. u. R, om. cet. quod non corruptibile MP\' ac terrenum PYGC\' atque terrenum RPV\' et terrenum B sed quod aeternum M non est B 14 igniculis (v 8. i tert.) PV prassinum P 15 species R (s alt. eras.) speciem (m eras.) P\' uideatur R (a s. u.) 18 primo hic loco P1 phison om. M 19 feoyson PCC\' feoson Y fison cet. motio M 20 quo- Į niam PV qui cet. non om. P liziam B ligiam V, Indiam ed. Rom., recte puto )
secundus est fluuius Geon, iuxta quem lex lata est Istrahelitis, cum essent in Aegypto constituti, ut ex Aegypto recederent et succincti lumbos ederent agnum, quod insigne est temperantiae; castos enim et sanctificatos oportet domini pascha celebrare. et ideo iuxta istum fluuium legitima primo [*]( D ) obseruantia constituta est, quia significat nomen hoc quendam terrae hiatum. sicut igitur terram et quaecumque uel purgamenta uel sordes in ea sunt hiatus absorbet, ita castitas omnes corporis passiones abolere consueuit meritoque ibi primum obseruantiae constitutio, quia per legem absorbetur carnale peccatum. bene ergo Geon, in quo figura est castitatis, circumire terram Aethiopiam dicitur, ut abluat [*]( 9 Psalm. XVIII 5 12 Exod. 12, 11 16 Philo Quaest. I 12 ) [*]( 1 primum RV\' de] e M 3 excipiet 12V ne cito BP\' nec cito RV nece (om. cito) M nec ita cet. hunc RV 4 a multis BP\'C\' 7 saluatoris M 9 et Olla. R C\' V\' 11 est pro om. RP\' V\' gion R lex lata est PV.JICC\' et P\' (in quo s. lata acriptum est hoc S data) lex data est V data est lex B data est terra B data est V ishraheliticis B et Monac. 2549 israhelitis cet. (h s. u. C\') 14 domini om. B 15 pasca BCVI pascha C" (h s. «.) 16 est constituta V hoc nomen MBP1 17 tcrramJ terra PVV\' 18 frondes C (s. tt. m2 at sordes) /i cet. eo PV obsorbet B 19 omnis BP" passiones corporis P1 {/■ eras.) 20 constitutio est R absorbeatur Y (a alt. eras.) obseruatur R carnale absorbetur B 21 bene P (ne s. u. m2) gion R in ovi. RV qui V figurata (ta s. u.) est castitas R 22 circnire BMBCC\' et (u ex 0) P" aethiopicam P" (c eras.) aethyopiam P\' ethyopiae R ethiopiae V ) [*]( 18* )
tertius est fluuius Tigris, qui uadit contra Assyrios, ad quem praeuaricator Istrahel captiuus est ductus. hic fluuius dicitur uelocior esse omnibus, quem incolunt Assyrii, hoc est dirigentes; hoc enim significat interpretatio. ergo quicumque fortitudine animi praeuaricantia corporis uitia [*]( F ) captiuauerit dirigens ad superna, iste huius fluminis similis aestimatur. et ideo etiam fortitudo de illo qui est in paradiso fonte emanat. fortitudo autem quodam cursu rapido obstantia quaeque transuerberat nec aliquibus cursus eius impedimentorum haeret obstaculis.
quartus est fluuius Euphrates, qui latine fecunditas atque abundantia fructuum nuncupatur praeferens quoddam insigne iustitiae, quae omnem pascit animam. nulla enim abundantiores uidetur fructus habere uirtus quam aequitas atque [*]( 152 A ) iustitia, quae magis aliis quam sibi prodest et utilitates suas neglegit communia emolumenta praeponens. plerique Euphratem arco xoo eucppavveoOat dictum putant, hoc est a laetando, eo quod [*]( 2 Philo Legg. alleg. I 21 (57, 17; I 79, 4 C.) 7 Philo Legg. alleg. I 21 (57, 25; I 79, 9 C.) 9 Philo Quaest. I 12 14 Philo Legg. alleg. I 23 (58, 15; I 80, 6 C.) Quaest. I 12 20 Philo Legg. alleg. I 23 (58, 17; I 80, 7 C.) ) [*]( 1 uilissimę R ( £ ex i) restringuat C et (r alt. s. u. m2) C\' incendia M (u alt. s. \'U.) 2 aethyopia JR.F Latina om. BY; 3 aethyopiae BP 5 fluuius est C 6 israhel PP\'C isrt cet. captus P 7 ducitur P (i s. u pro m2) uelocior dicitur B 9 uitalia (uitia corr. R) om. praeuaricantia corporis BV4 captiuauerint PV 10 aestimantur Y (n eras.) 11 dl fonte C demanat BVI dimanat M dei mauat BP\' 12 obstantia om. B, ex obseruantia P\' 15 fructuum om. BVI 18 et RSBP\' ut V\', om. cet. 19 eufratem S (m eras.) eufratg C\' eufrate PV eufraten C (n m2) cet. 20 AIlOTOyEy- ΦΡЄNЄCθΑΙ BC et (-NE0AI, E s. u.) C aIIOTOýЄýΦpeNeCTAI P1 ΔΙΟΥΤΟΥΕΥΦΡΕΝЄCЄAI P ΑΙΟΥΙΟΥeΥΦΡЄNЄCθΑΙ Y OTfOCET- ΦΡΑΙΝЄTЄAI M amatossefoenietae R amatossefenistg V\', in 8 uersus unus uacuus relictus est est ad P (d eras.) et (in quibus laetandum) BMV, fort. ab laetando scribendum )
! Primum igitur tempus ex mundi principio usque ad diluuium prudentiae fuit, quo in tempore iusti numerantur Abel a domino <sic> dictus et Enos, hoc est homo ad imaginem dei factus, qui sperauit inuocare nomen domini dei, et Enoch, qui dicitur latine \'dei gratia\', raptus ad caelum, et Noe, qui et ipse Iustus et quaedam requietis directio. [*]( D ) [*]( 5 Philo Quaest. I 13 15 Philo de Abrah. 9 et 11 (II 8, 16 et 9, 11) 16 Matth. 23, 35 17 Gen. 4, 26 Philo de praem. et poen. 2 (410, 31) 19 Gen. 5, 24 Philo de post. Cain. 11 et 12 (232; 40 et 233, 33) 20 Gen. 6, 9 Philo Legg. alleg. III 24 (102, 22; I 129, 22 C.) ) [*]( 1 omnium V laetatur BP\' 2 qua B (corr. qua) V quas flf describuntur ESBCC 3 quae R (qua corr.) VSVI quam M deacribaijtur R describatur MSC 4 accepimus VJ fort. recte 5 inde SB eum] eo BY\' 8 ibi pr.] ibi et MP4 ibi alt.] ibi et P\' 9 est RMSBCC\'V\' et m2 V, om. P\', esse P et ml V et scripsi aut RSBPCCIV\' ut M, om. PY sunt uitia SBP\'CC\' 11 pars est R (est ex et) M (ex per sese) SBPV\' per sese PY pars est per sese CC\' 12 est om. P\' 17 dno RV\' dõ cet. sic addidi, iustus a dictus fA4 dicens libri; sed fortasse lacuna adfectus est hic locus. certe Ambrosius scribere potuit qui eum sic nominauit dicens: ̓́Αβελ TOO Sixatou henos RV et (h s. u.) P\' 18 inuocare om. P 19 enoc VM enoch C (li 8. «. m2) 20 requiei P\' (ex requietis) requietis ei R requies V requies bonis M., )
secundum tempus est Abraham et Isaac et Iacob reliquorumque numerus patriarcharum, in quibus casta et pura quaedam temperantia religionis effulsit. inmaculatus enim Isaac per repromissionem Abrahae datus filius, non tam corporalis partus quam diuinae munus praeferens indulgentiae, in quo uere inmaculati figura praecessit, ut apostolus docet dicens quia Abrahae dictae sunt repromissiones et semini eius. non dicit: et seminibus tamquam in [*]( E ) multis, sed sicut in uno: et semini tuo, qui est Christus.