De Nabuthae

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Hoc loco illud oritur quaestionis, quomodo legimus [*]( 587 A ) dominum dixisse ad Heliam: uidisti quemadmodum commotus est Achab a facie mea? non inducam in[*]( B) diebus eius mala, sed in diebus filii illius inducam mala aut quomodo dicimus quia ualet aput dominum paenitentia? ecce rex motus est ante faciem domini et ibat plorans et conscidit uestimenta sua et operuit se cilicio et erat indutus sacco ex illo die, quo interfecit Nabuthae Israhelitem, ita ut deum misericordia commoueret et mutaret sententiam. ergo aut paenitentia non\' ualuit nec inflexit dominum misericordem aut oraculum falsum est. nam Achab uictus est et occisus. sed considera [*]( c ) quia Iezabel habebat uxorem, cuius inflammabatur arbitrio, quae conuertit cor eius et nimiis sacrilegiis execrabilem fecit. et hunc ergo paenitentiae eius reuocauit affectum, dominus autem non potest mutabilis aestimari, si confessionis inmemori non putauit esse seruandum quod promiserat confitenti.