De Nabuthae

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Pulchre autem sanctus Dauid in psalmo septuagesimo quinto. hymnum deo concinens ad Assyrium scriptum, hoc est aduersus nequitiae spiritalis Assyrium. inanem ac uanum principem istius mundi, ita coepit: notus in Iudaea deus. hoc [*]( B ) est non in diuitibus, non in nobilibus et in potentibus, sed in anima confitente notus est deus. et in Istrahel magnum inquit nomen eius, non in principibus et consulibus, sed in eo qui deum uidet; ipse est enim Istrahel. in quo profunda fides ad cognitionem dei potuit peruenire.