De Nabuthae

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Quid enim superbias, diues? quid dicas pauperi: noli me [*]( D ) tangere? nonne sic utero conceptus et natus ex utero es, quemadmodum est pauper natus? quid te iactas de nobilitatis [*]( E ) prosapia? soletis et canum uestrorum origines sicut diuitum recensere, soletis et equorum uestrorum nobilitatem sicut consulum praedicare. ille ex illo patre generatus est et ex illa matre editus, ille auo illo gaudet, ille se proauis adtollit. sed nihil istud currentem iuuat; non datur nobilitati palma, sed cursui. deformior est uictus, in quo et nobilitas periclitatur. caue igitur, diues, ne in te erubescant tuorum merita [*]( F ) maiorum, ne forte et illis dicatur: cur talem instituistis, cur talem elegistis heredem?\' non in auratis laquearibus nec in porphyreticis orbibus heredis est meritum. laus ista non hominum, sed metallorum est, in quibus homines puniuntur. per egentes aurum quaeritur et egentibus denegatur. laborant ut quaerant. laborant ut inueniant quod habere non norunt.