De Nabuthae
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
et factum est inquit, cum audisset Achab quia mortuus est Nabuthae, conscidit uestimenta sua et cooperuit se cilicio. et factum est post haec et surrexit et descendit Achab ad uineam Nabuthae Israhelitae possidere eam. irascuntur diuites et calumniantur, ut noceant, si non optineant quod desiderauerint. cum autem calumniati nocuerint, dolere se [*]( D ) simulant, tristes tamen et tamquam maesti non corde sed uultu in possessionis direptae locum prodeunt et inpressionis suae iniquitate potiuntur.