De Nabuthae
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Sed quid dicam, ue differas liberalitatem? utinam non adproperes rapinam, utinam quod concupieris, non extorqueas, [*]( E ) utinam alienum non petas. negatum praetermittas, excusatum patienter feras, non audias illam Iezabel, quae est auaritia, quodam profluuio uanitatis dicentem: ego tibi dabo possessionem, quam desideras. tu tristis es, quia uis mensuram considerare iustitiae, ut alienum non eripias: ego habeo mea iura, habeo meas leges. calumniabor, ut spoliem, et ut possessio pauperis eripiatur, uita pulsabitur.
quid enim aliud [*]( F ) in illa historia nisi diuitum auaritia describitur, quae est uanum profluuium, quod omnia fluuii modo rapiat et nulli usui profutura transducat? haec est lezabel non una, sed multiplex, non unius temporis, sed temporum plurimorum. haec omnibus dicit, sicut illa dixit uiro suo Achab:
surge, manduca panem et redi ad te. ego tibi dabo uineam Nabuthae Israhelitae. et scripsit librum nomine Achab et signauit anulo illius et misit librum ad seniores et ad liberos eos, qui morabantur cum Nabuthae. et erat scriptum in libro: [*]( 577 A ) ieiunate ieiunium et constituite Nabuthae in principem populi et constituite duos uiros filios iniquitatis ex diuerso eius, ut falsum testimonium [*]( 7 Reg. III 20 (21), 7 17 Reg. III 20 (21), 7—10 1 utt (t alt. del.) P 2 illum ille CB$I2t\' et (illum exp.) Monac. 10041 ante. P\' autem LT 3 et forte T, forte om. CB\'.l\\\'1 4 dico LT 5 cupieris N\' 8 quodam P\'DL quodHam R (d pr. eras.) cet. profluuimn ACB\'N\' dabo tibi RBA (õwcrw coi LXX), tibi om. P\' 10 iustitia R\'},x 11 habeo meas PBBAP D ego meas T meas cet. calomniabor P 12 pauperis om. }oi\' 14 rapit (it ex iat m2) 91 15 transducit N\' ieziabel P iezabel illa GB\'N\' 18 et manduca CB\'N\' 19 israelitae P iezrahelitae E isralielitae cet. 21 illum librum (illum 8. u.) RI illum s?I\'.L\' ad alt. om. PDL\'l\' eius PAPfort. <in ciuitate> eius scribendum et ad liberos eos om. C )
Quam euidenter expressa est diuitum consuetudo? [*]( B ) contristantur, si aliena non rapiant, renuntiant cibo, ieiunant, non ut peccatum minuant, sed ut crimen admittant. uideas illos tunc conuenientes ad ecclesiam officiosos humiles adsiduos, ut effectum sceleris impetrare mereantur. sed dicit illis deus: non hoc ieiunium elegi, non si flectas ut circulum collum tuum, cinerem etiam et cilicium [*]( C ) substernas, nec sic uocabitis ieiunium acceptum. non tale ieiunium elegi, dicit dominus. sed solue omnem conligationem iniustitiae, dissolue obligationes uiolentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem et omnem conscriptionem iniquam disrumpe. frange panem tuum esurienti et egenos non habentes tectum induc in domum tuam. si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despicies. tunc orietur tibi matutinum lumen tuum, et sanitas tua matura orietur et praecedet ante te iustitia et maiestas dei circumdabit[*]( D ) te. tunc clamabis, et deus exaudiet te; adhuc te loquente dicet: ecce adsum.
audis, diues, quid dominus deus dicat? et tu ad ecclesiam uenis, non ut aliquid largiaris pauperi, sed ut auferas. ieiunas, non ut conuiuii tui sumptus proficiat egenis, sed ut spolium de egentibus [*]( 8 Esai. 58, 5-9 ) [*]( 1 maledixit BA 3 consuidudo P 4 ieiu. ut non B\' 5 peccata P uideant illos tunc ueniaentes P1 7 illi N\' 8 non alt. P nec eet. si] sic P LT 11 talem P 13 uiolentiarum A et (i alt. eras.) PB 14 et omnem om. N\' 15 esurienti panem tuum DLT 16 et om. OB\'N\' 17 uesti PP\'DLT et m2 B cooperi Bml cet. 18 dispicies P matotinum (v tn3 s. 0) P 21 exaudiit P 23 deus om. DLT dicit BA et (m2 dicat) B aliquit P aliud (ud eras.) quid R aliud quit B pauperibus largiaris CB\'N\' 25 proficias eginis P spolia BA et (im2 spoliam) B de egentibus (ex degentibus) 21 )
Deum inquit benedixit et regem, aequalis uidelicet [*]( B ) persona, ut sit aequalis contumelia. benedixit inquit deum [*]( 7 II Cor. 3, 3 11 Rom. 2, 16 Luc. 12, 18 sqq. 15 Bas. 264 A (44 C) 22 Reg. III 20 (21), 10 ) [*]( 1 carta RBACB\'D cartha cet. 3 obligationem CB\'N\' uiolentiarum R (i alt. eras.) A 6 mihi cum CB\'% 7 tibi om. N\', in mg. m2 Monac. 10041 8 tu ex te P 9 quam PCB\' et (m eras,) 21 qua WE quem cet. tu PDLT tuum M (u n ex i) N\'JE effugire P 10 cuius ... poteris om. CB\'N\' ac recusare C 11 reuelauit PRB diis N\' 12 horrea mea 21\' et dns \'l14E 13 eginis prudesse P pauperibus prodesse 21 \'E 16 pauperi pauperibus P pauperi H\'E pauperibus 21 (bus eras.) cet. 17 ut POJJ\'N\' et m2 A et Aml cet. tectum ex tecum RA 18 indue DL diues (es ex is) m3 P mlR, om. CB\'N\' 19 cfl ex cur R 20 scaena RA scena cet. 21 effutetur (ml corr. ęfrefutetur, re s. u.) P 22 maledixit RA et (bene s. u. m2) B uidelicet (e pr. ex i) P )
et factum est inquit, cum audisset Achab quia mortuus est Nabuthae, conscidit uestimenta sua et cooperuit se cilicio. et factum est post haec et surrexit et descendit Achab ad uineam Nabuthae Israhelitae possidere eam. irascuntur diuites et calumniantur, ut noceant, si non optineant quod desiderauerint. cum autem calumniati nocuerint, dolere se [*]( D ) simulant, tristes tamen et tamquam maesti non corde sed uultu in possessionis direptae locum prodeunt et inpressionis suae iniquitate potiuntur.
Hoc diuina mouetur iustitia et auarum digna seueritate condemnat dicens: occidisti et possedisti hereditatem. propter hoc in loco, in quo linxerunt canes sanguinem Nabuthae, in eo lingent canes sanguinem tuum et meretrices lauabuntur in sanguine tuo. quam iusta, quam seuera sententia, ut quam intulit [*](E ) [*]( 2 Reg. III 20 (21), 13 3 Sua. (Dan. 13) 34 4 Matth. 26, 60 5 Reg. III 20 (21), 13 8 Reg. III 20 (21), 16 19 Reg. III 20 (21), 19 ) [*]( 2 laedatur (ae ex u) P laetatur P\'T maledictio (i alt. eras.) P maledictione (ne 8. u. m2) 21 maledicto (0 ex io) E 3 testes (es ex is, sed es eras.) P duobus enim CB\'N\' 4 sinagoga PBCT aduersum BN\'L 5 produxerunt... lapidauerunt euanida in Å 6 ergo BB 7 ei om. L licerit P pauperi exp. VI 12 israelite P iezrahelitae E 13 calomniantur (v s. 0 m3) P 14 calomniati P se s. u. P 15 tristis P 18 digna] maligna R (na ex nam) A et (digna s. u. m2) B 19 condempnat PABxaE 20 hoc] ea BA et (hoc m2 8. ea) B hoc in quo loco N\' lincxerunt R (c eras.) BC lin»«*»» (gcnt 8. raa. m2; A 21 Nabnthae ... sanguinem om. AC )