De Nabuthae
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Habes inquit multa bona. nescit auarus bona nisi ea [*]( F ) quae quaestuosa sunt nominare. sed adquiesco ei, ut bona dicantur quae sunt pecuniaria. cur ergo de bonis facitis mala, cum de malis bona facere debeatis? scriptum est enim: facite uobis amicos de mammona iniquitatis. ei ergo qui uti sciat bona sunt, qui uti nesciat recte mala. dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. quid hoc melius? bona sunt, si pauperi largiaris, in [*]( 575 A ) quo tibi debitorem deum quadam pietatis faeneratione constituas. bona sunt, si aperias horrea iustitiae tuae, ut sis panis pauperum, uita egentium, oculus caecorum, orbatorum infantium pater.