De Nabuthae
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
et dixit: hoc faciam, destruam horrea. putes [*](F ) adhuc illum dicere: aperiam horrea, ingrediantur qui tolerare famem non queunt, ueniant inopes, intrent pauperes, repleant sinus suos. destruam parietes, qui excludunt esurientem. ut quid ego abscondam, cui deus facit abundare quod largiar? ut quid repagulis portarum claudam frumenta, quibus deus totum repleuit camporum ambitum, quae sine custode [*]( 574 A ) nascuntur et abundant?