De Joseph
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
praecellit igitur Paulus et eius exuberat portio, sed tamen habent et alii praedicatores gratiam suam. binas stolas accipiunt. quas? illas utique, de [*]( C ) quibus dubitare non debes, quia legisti de Sapientia dictum: binas uestis fecit uiro suo. una est mystica, moralis altera. sed non omnes apostoli, non omnes prophetae. non omnes pastores, non omnes uirtutes, non omnes habent gratiam curationum, non omnes linguis loquuntur. ubi diuersa praemia, merita diuersa.
et praemittuntur et patri munera. filius honorat patrem, Christus populum suum inuitat promissis, inuitat[*]( D ) muneribus. portant haec munera illi asini inutiles et laboriosi ante, nunc utiles, portant in typo Christi munera portaturi in euangelio munerum largitorem.
Dimisit autem fratres suos et abierunt. et dixit illis Ioseph: nolite irasci in uia. quam bene docet ab iracundia praecauendum, quod ea possit etiam amantes sui separare germanos, et maxime in uia fugiendam esse discordiam, ubi ipse uiandi comitatus debet inuiolabilis gratiae habere consortium. quid aliud autem ait dominus noster Iesus [*]( E ) ex hoc corpore recessurus, cum discipulos dimitteret suos, nisi ne irascerentur in uia, dicens: pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis? ubi enim pax est, iracundia locum [*]( 5 Prouerb. 29, 40 (31, 22) 9 Gen. 45, 23 11 Gen. 45, 23 Matth. 21, 7 14 Gen. 45, 24 21 Ioh. 14, 27 ) [*]( 1 deo in omni loco in his qui pereant et in his qui salui fiunt P1 S quas N\'YD, om. T, quasi P (i postea add.) cet. utique illas :N\' de quibus om. NIVP\' 4 debes B (es ex is) 5 uestea B (es ex is) cet. 7 habent B (t 8. u.) 8 loquntur B loqOtur Px locuntur NP\' diuersa merita diuersa et praemia NV 9 et praemittuntur et B et (et alt. era.a.) P et praemittuntur PI/DO praemittuntur et 2* mittuntur et NV 11 asini illi NY 12 portaturi BNVP\'O portatur PPxD 13 largitor PxD 15 in uia irasci V 19 aliut B autem aliud N\' aliud autem D, aliud om. P\' noster om. NV 21 nisi NY om. UDO ne om. V pacem meam do uobis, pacem meam relinquo nobis Y )
Et ascenderunt inquit de Aegypto et uenerunt in [*]( 509 A ) terram Chanaan ad Iacob patrem suum et nuntiauerunt illi dicentes quia Ioseph filius tuus uiuit et ipse est princeps totius terrae Aegypti. quae est terra Chanaan? quae nutabat. quid igitur tam euidens quam apostolorum tempora designari, quibus ingressi Iudaeorum synagogas nutantes Iesu domini potentiam praedicabant, sicut habemus in Actibus apostolorum dicente Petro: hunc ergo legum resuscitauit deus, cuius nos testes sumus. dextera igitur dei exaltatus repromissione spiritus [*]( B ) sancti accepta a patre effudit hoc donum, quod uos [*]( 7 Rom. 12, 19 9 Luc. 22, 35; 9, 3 Matth. 10, 9 sq. Marc. 6, 8 13 Gen. 45, 25 aq. 17 Philo de aacr. Abel et Cain 27 (I 181, 11) 20 Act. 2, 32 sq. ) [*]( 1 ablegatur 81\' m2 abjigatur B a eras.) abligatur .1 ml T abnegatur V allegatur P1 alligatur cet. discordia (con 8. dis m2) P 3 in pr. om. BP\', s. u. P hoccureu P (h a. u. mZ) occarsu VP T 9 unde et IIDOT et unde 2(\' (et eraa.) unde VWE 11 sine pera post pecunia add. tacite MalCrini, ac sane facile haec excidere potummt etrumenta BPV 12 ultionis P (is ex ea m2) 14 chanaam BVPx et (corr. ml) P 15 illis P (s eras.) tuus om. B 16 aegipti P qui B quid NV 17 chanaam BPV 18 designari P (ri ex re) quiw (bus eras.) PP\' qui VPxDO ingressis BK 19 dni ihu N potentia B praedicabat B et (corr. ml) P 23 uos om. Px )
unde et de Iacob scriptum est: expauit mente; non enim credebat eis. expauit adfectu plebis incredulae, sed posteaquam Christi gesta cognouit, [*]( C ) tantis beneficiis et operibus delinitus resumpsit spiritum dicens: magnum mihi est, si adhuc filius meus Ioseph uiuit. ibo et uidebo illum, priusquam moriar. primum et maximum fidei fundamentum in resurrectionem Christi credere. quicumque enim crediderit resuscitatum festinus requirit, deuotus accedit et intima deum mente ueneratur; credit enim quod ipse non moriatur, si credat in resurrectionis auctorem.
Et eleuans se Istrahel uenit ad puteum iuramenti[*]( D ) et immolauit hostiam deo patris sui Isaac.