De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Supererat iunior ex fratribus, et iam pudebat Antiochum inmaturae aetati ita se fuisse ludibrio. itaque dolis eum desiderans circumscribere pollicebatur honores, diuitias, amicitiam suam, consortium secretorum. at uero pia mater monebat filium dicens et huic sicut ceteris: \'nescio quemadmodum in [*]( E ) uterum meum introistis, neque ego spiritum donaui uobis neque membra formaui, sed haec omnipotentis dei munera sunt\'. putauit Antiochus uidens matrem sollicitam quod saluti eius timeret et ipsi quoque suadere coepit, ut filium ab intentione reuocaret. at illa uoce patria dicebat filio: (tu solus, fili, superes, summa uotorum meorum; tu postremus clausisti partus meos, tu postremus conclude gaudia mea. miserere mei, quae te in utero tot mensuum curricula portaui, ne uno [*]( F ) momento confundas senectutem meam, ne decolores tot fratrum tuorum tropaea, ne sacrum eorum comitatum relinquas, ne consortium deseras. te adhuc isti expectant triumphi. aspice in caelum, unde hausisti spiritum, ad patrem omnium, aspice in terram, quae tibi ante alimoniam ministrauit, aspice ad fratres, qui collegam requirunt, aspice ad matrem, quae tibi lac dedi. redde mercedem pii sanguinis: noli a fratribus, noli a matre diuelli. temporales opes sunt, quas promittit Antiochus, temporales honores: perpetua corona, quae a deo omnipotente [*]( 47SA ) defertur. nos mihi septem dierum dominus lumina dedit, sextum iam diem clausi et omnium opera bona ualde. debes [*]( 3 Macc. II 7, 24 de Macc. 404, 38 5 Macc. II 7, 21 sq. 8 Macc. II 7. 25 10 Macc. II 7, 27 12 Macc. II 7, 27 16 Macc. II 7, 28 18 Macc. II 7, 29 (27) 23 Gen. 2, 2; 1, 31 de Macc. 406, 33 ) [*]( 1 anthiocum AN anthiochum 31\' (h alt. s. u. m. ant.) 4 at A m2 (ad ml) 5 filium suum N\' 8 anthiocus APBI anthiochus 21\' (h alt. s. u. m. ant.) 9 et AP, 8. u. T, om. cet. 10 intentione sua 21 xE 11 superes fili 81x 13 mensuum AgI mensium 2T (i ex u) cet. 15 trophea P (h del. m2) 21 (h s. u. m2) cet. 16 triumfi P 17 hausisti (h 8. u.) A m2 V m2 21 m3, ex auxisti m2 V ausisti P 18 ante s. u. A 20 dedi AP dedit cet. 21 diuelli A (i pr. ex e m2) anthiochus A et (h alt. 8. u. m. ant.) 21\' anthiocus P2t 23 lumina dominus dedit P2121\' lamina dedit dominus %xE ) [*]( XXXII. Ambr. para t. ) [*]( . 9 )

66
mihi, fili, ut quae in illis sex laboraui, in te requiescam septimo, tamquam a saeculi iam operibus feriata. itaque proripiens so iuuenis ait: quid sustinetis? et multa uociferans, quod nequaquam diuelli posset a fratrum consortiis, quorum multo beatiora essent funera quam regis imperia, cum urgeret conuiciis regem, et ipse acerbis excruciatus tormentorum [*](B ) generibus uitae huius munus absoluit.

INouissima mater oblata est neci. quis hanc beatam neget, quae quasi septem uallata moenibus <stetit> inter corpora filiorum nullum sentiens mortis incursum? quis inquam de eius dubitet beatitudine, quae septem turribus circumdata in paradisi sedem caput extulit, quae septem filiis cincta sacratissimum deo chorum non solis canorum uocibus, sed etiam passionibus ad concinendas domini laudes caelestibus [*]( c ) inuexit altaribus ? quam bonus fidei partus, quam tutus portus iste pietatis, quam splendida lucerna ecclesiae septeno fulgens lumine et octauo utero cunctis oleum luminibus subministrans! de quibus pulchre dicitur: date partem illis septem et illis quidem octo, eo quod in utroque numero consortium gratiae consequantur in lege nutriti, per gratiam coronati, septem tamquam in sabbato, octo tamquam in euangelio, pia matre supplemento passionis adiuncta, quae in talibus [*]( D ) filiis integram pietatis formam et parturiuit et peperit. [*]( 1 Gen. 2, 3 3 Macc. II 7, 30 4 Macc. II 7, 37 5 Macc. II 7, 34 sqq., 39 sq. 8 Macc. II 7, 41 9 de Macc. 405, 24 15 de Macc. 405, 25 16 Exod. 25, 37 18 Eccl. 11, 2 21 de Macc. 406, 33 22 de Macc. 407, 49 ) [*]( 2 a 8. u. m2 A, om. P operibus iam WE 4 possit AP 5 fagnera A urgeret APT et V ml urgueret Vm2 et (t s. u. add. m3) 91 argueret N\' (t add. 8. u. m. ant. 81\'; 6 conuitiis .APilx 8 quis AP qui cet. 9 moenibus scripsi (iittdnupYoa de Macc. 405, 24) muneribus 9( (funeribus m3) cet. stetit addidi 10 sentiens A ml P sentit A m2 T sensit cet. 11 dubitet de eius 91x 13 solis AP solum cet. 14 caelesti»»bus P (bus in ras.) 17 luminibus oleum 91x eumministrans P 19 numeri A (0 8. i m. ant.) 22 matre AP mater T (corr. matre) cet. )

67

Recurrunt in memoriam sermones sanctae feminae dicentis ad filios: \'ego uos genui, ego uobis sucum lactis infudi: nolite uestram nobilitatem perdere\'. sic aliae matres reuocare a [*]( E ) martyrio solent filios, non uocare. at ista in hoc maternum ponebat affectum, si filiis uitam magis perpetuam quam temporalem suaderet. spectabat itaque pia mater filiorum certamina et, quamuis maternorum uiscerum conpassione quateretur, pietatis studio premebat dolorem et offerente Antiocho, cum posset salutem eligere filiorum, malebat periculum conpressisque naturae gemitibus poenam filiis optabat augeri, ut mors citius adpropinquaret. uidemus conuersa [*](F ) nota matris in filios, ne quem superstitem derelinqueret, sed omnes piae coheredes mortis adquireret.