De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

profuit tamen mihi. coepi confiteri quod negabam, coepi delictum meum cognoscere et iniustitiam meam non operire, coepi pronuntiare aduersus me iniustitiam meam domino et tu remisisti impietates cordis mei. sed et [*]( 1 Gal. 5, 16 et 25 2 Rom. 8, 10 6 Coloss. 2, 14 7 Coloss. 3, 9 9 Cant. 5, S 13 Hebr. 10, 1 ) [*]( 2 xps A (8. m2 t sps) P sps VN sps xpi T (xpi s. u.) 4 si A (s. m2 t sic) PT legis APW. et V (s exp.) 211 (8 eras.) si 81\' (s. u m. ant.) sixE, om. cet. 6 chirografum FS1 cyrographum P DE cy.rografum A cyrografum cet. 10 meos A (o ex a) 11 quur A (corr. cuur) P 13 quia T om. cet. ideoque A (que s. u. m2) T etiam del. m2 A, om. T 17 habebamus A (ba exp. m2) habemus (corr. m2) PT erat enim A (enim 8. u. m2) T 19 quur A (cur m2) P 23 cepi A 24 cepi A cępi ViII 25 cepi A cępi V adueraum VD T ) [*]( XXXII Ambr. par* 2. ) [*]( 2 )

18
illud mihi prodest quod non iustificamur ex operibus legis. ! non habeo igitur unde gloriari in operibus meis possim, non [*]( F i ) habeo unde me iactem et ideo gloriabor in Christo. non gloriabor quia iustus sum, sed gloriabor quia redemptus sum. gloriabor non quia uacuus peccatis sum, sed quia mihi remissa peccata sunt. non gloriabor quia profui neque quia profuit mihi quisquam, sed quia pro me aduocatus apud patrem Christus est, quia pro me Christi sanguis effusus est. facta est mihi culpa mea merces redemptionis, per quam mihi Christus aduenit. propter me Christus mortem gustauit. fructuosior culpa quam[*]( 452 A ) innocentia. innocentia arrogantem me fecerat, culpa subiectum reddidit.

habes igitur quibus latio tibi profuit legis. sed dicis quia per legem superabundauit peccatum. sed ubi superabundauit peccatum, superabundauit et gratia. mortuus es peccato, homo; ergo lex iam non obest. resurgis per gratiam; ergo lex profuit, quia adquisiuit gratiam. accepisti etiam pignus Christi caritatis, quoniam qui pro te mortuus est aduocatus est tibi et sanguinis [*]( BI ) sui mercedem reseruat et qui peccatorem reconciliauit patri multo magis commendat innocentem et tuetur subditum, quia adsciuit innoxium.

Tanti igitur beneficii debitor non rependis obsequium? heredem te fecit, coheredem te fecit, heredem dei, coheredem Christi: spiritum tibi adoptionis infudit. numera haec et adiunge non tam ad debiti nexum quam ad muneris accepti [*]( CI ) [*]( 1 Rom. 3, 20 Gal. 2, 16 8 Philipp. 3, 3 13 Rom. 5, 20! 22 Rora. 8, 17 ) [*]( 2 possl ex posBd A 3 gloriabor P (1 ex r) 4 redemtus A 5 peccati VN remisaa sunt peccata N\' peccata sunt remissa T 12 profuit tibi N\' 13 supra abundauit alt. A (corr. m2) P 14 est A m2 T, b a ea ex 6 m1 P 0 homo n et (0 s. It.) T 15 lex iam A (b a mZ) iam lex T 16 quia A (s. m2 t qui) adquisiui A (carr. m2) P 18 mercem A (corr. m. ant., deinde m2 s. I cedem) N\' reseruat -4 (s. m2 i seruauit) seruauit T quia P 19 qui A (8. m2 i quia) PT 20 adsciuit A (s. m2 i Bciuit) PT sciuit nt scit i1\' (w.2 ex seluit) ¥lxE 21 rependis A (l a s. i »i2) P rependłs T (i s. ł) rependes cet. 22 coheredem te fecit a. u. m2 A coheredem ... dei om. P coheredem autem xpi 9t 24 conseruationem Costerius conuersationem libri )

19
conseruationem. coheres Christi es, si conpatiare, si commoriare, si consepeliare cum Christo. /suscipe passiones eius, ut supra passiones cum eodem esse merearis. uide quomodo tibi peccata superiora donauit, ut nihil faceret obesse quod peccasti. uide quomodo te hortatur, ne amittas quod accepisti. breuis huius laboris est meta et corona fructus perpetui, tolerabilis passio, merces inaestimabilis. quid enim te angit? an ignobilitatis abiectio ? sed erit tibi in futurum gloriosa nobilitas deuotionis [*]( D ) ac fidei. num census tenuior, uictus angustior ? sed erunt tibi diuitiae remunerationis aeternae, in quibus rei ullius egere non possis. num amissio filiorum ? recipies perpetuos, quos susceperas temporales. dicetur de te: beatus qui habet semen in Sion et domesticos inHierusalem.indignae inquit passiones sunt huius temporis ad futuram gloriam scriptura tibi dicit.

adde quia uita beata his aduersis saecularium molestiarum aut passionum corporalium non [*]( E ) minuitur, sed magis probatur. adde quod uel patrimonii damna non sentit uel necessitudinum forti mente abscondit dispendia, absorbet dolorem. adde quia nescit naufragia qui semper in portu tranquillitatis est. quid illud quod labor tibi conmunis cum omni est creatura, quia propter te mundus ipse seruitutem tolerat corruptionis, quia cum sanctis tibi laboris huius et expectationis conmune consortium est? sol occasum suum [*]( F ) recognoscit, luna defectum, errorem stellarum lumina, dum totius corporis nostri expectatur redemptio. [*]( 2 Rom. 6, 4 12 Esai. 31, 9 13 Rora. 8, 18 23 Psalm. CIII 19 ) [*]( 1 es si] esse P compatere P sic commoriare P (in quo a eras.) et (c pr. exp.) V 2 consepellire P (1 pr. eras.) 3 paasioues eius tilE uide ... peccasti a. u. m2 A 7 te angit A (s. m2 i tangit) tangit P te tangit T te angitar H (an in ras.) 91\' (ur eras.) 8 adiectio AP in del. m2 A 9 nuui m2 21\' nunc %\'ml cet. 11 uam AP ntl 91\' (Q v\\2 in ras. ex i ut uidetur) amissione P (ne 8. u. m2) D 12 et dicetur 91\' (et 8. u. m. ant.) w\'\'\'E 15 scripturae P (e eras.) aduersus A (8. m\'2 t sis) P (corr. per ras.) 17 uel s. u. A 19 absorbet A (t s. u.) naufragium V 21 est ante cum WE, ante quia T 22 et del. m2 A, s. u. T 23 cfimune del. m2 A, s. u. T est del. m2 A, s. u. T 24 stellarum A (e ex i m2) ) [*]( 2* )

20

Sed uereris dubios uitae anfractus et aduersarii insidias, cum habeas auxilium dei, habeas tantam eius dignationem, ut filio proprio pro-te non pepercerit? pulchro uerbo usa est scriptura, ut dei patris erga te pium propositum declararet, qui morti obtulit filium. et filius mortis acerbitatem sentire non potuit, quod in patre fuit: nihil sibi reliquit, totum [*]( 453 A ) pro te obtulit, quod in plenitudine diuinitatis nihil ipse amisit et te redemit. considera affectum patrium. quod pietatis est quasi morituri filii suscepit periculum, quasi orbitatis hausit\' dolorem, ne tibi periret fructus redemptionis. tantum fuit domino studium tuae salutis, ut propemodum de suo pericli-II\'\' taretur, dum te lucraretur. ille propter te dispendia nostra suscepit, ut te diuinis insereret, caelestibus consecraret. mireĮ, etiam addidit: pro nobis omnibus tradidit illum, ut [*]( B ) ostenderet quod ita omnes diligat, ut dilectissimum sibi filium pro singulis traderet. pro quibus igitur quod super omnia est dedit, potest fieri ut non in illo uniuersa donauerit? nihil enim excepit qui omnium cessit auctorem.

nihil est igitur quod negari nobis posse uereamur, nihil est in quo de munificentiae diuinae diffidere perseuerantia debeamus, cuius fuit tam diuturna et iugis ubertas, ut primo praedestinaret, deinde [*]( C! ) uocaret et quos uocaret hos et iustificaret et quos iustificaret hos et clarificaret. poterit deserere quos tantis beneficiis suis usque ad praemia prosecutus est? inter tot beneficia dei num metuendae sunt aliquae accusatoris insidiae ? sed quis audeat [*]( 3 Rora. 8, 32 7 ColosB. 2, 9 14 et 17 Rom. 8, 32 21 Rom. 8, 30 ) [*]( 1 anfructna (corr. m2) AP 2 ausilium A dni A m2 T tantum A (a 8. u m2) ..dignationem (in era.s.) AP 3 uero A (a. m2 J uerbo) 4 scriptura* A 5 obtulit filium ... reliquit om. VN, in quibus pro te totum; post morti add. pro te totum obtulit T, in quo om. obtulit filium... totum pro te obtulit, sed add. haec in mg. 6 sibi APDT sibi ipse cet. 11 periclitaretur P (i pr. ex e m2) 12 dum de te A (de del. m2) P 17 non s. u. m2 A, om. P 18 excessit A concessit ed. Rom. 19 posse nobis N\' 21 tantum A (s. m2 t tam) P 22 et quos uocaret... quos iustificaret infra in mg. A 24 num*»etuend$ (m 8. u. m2) P Dummetuendę (nu et m alt. in ras.) A )

21
accusare quos electos diuino cernit iudicio? num deus pater ipse qui contulit potest sua dona rescindere et quos adoptione suscepit eos a paterni affectus gratia relegare? sed metus est ne iudex seuerior sit: considera quem habeas iudicem. nempe [*]( D ) Christo dedit pater omne iudicium. poterit ergo te ille damnare, quem redemit a morte, pro quo se obtulit, cuius uitam suae mortis mercedem esse cognoscit ? nonne dicet: quae utilitas in sanguine meo, si damno quem ipse saluaui? deinde consideras iudicem, non consideras aduocatum. potest iste seueriorem ferre sententiam, qui interpellare non desinit, ut paternae reconciliationis in nos conferatur gratia?

Sed etsi qua inminerent grauia, nequaquam nos a Christo [*]( EF ) separare deberent.

cur nos pro illo non etiam dura et acerba toleremus, qui pro nobis tam indigna suscepit? ideoque debet in nobis esse caritas, ut nullis periculis reuocemur a Christo. scriptum est enim: aqua multa excludere non poterit caritatem et flumina non concludent eam, quia torrentem transit anima diligentis. nulla tempestas, nullum profundum periculum, nullus terror mortis aut poenae uim caritatis inminuit; in his enim probamur, in his beata uita [*]( 454 A ) est, etiamsi multis periculis inundetur.

non enim frangitur sapiens doloribus corporis nec uexatur incommodis, sed etiam in aerumnis beatus manet. neque enim aduersa corporis uitae beatae munus inminuunt neque de eius aliquid suauitate delibant, quia non in delectatione corporis uitae beatitudo [*]( 5 Ioh. 5, 22 7 Psalm. XXVIUI 10 16 Cant. 8, 7 18 Psalm. CXXIII 5 ) [*]( 2 qui 8. u. m2 A qng 8. u. m2 P 3 afFectus (8 exp. m2) A religare A (i ex e m2) 4 peuior AT iudicem habeas Am2 PVNT 5 te ergo 31x 7 mercedem A (de s. u. m2) mercem VN dicet A (s. m2 t cit) T (e ex i) dicit 721 10 saeuiorem N\' seueriorem T (er s. ac.) 12 q in postea ins. ml A 13 seperare A et (crwr. ml) P acerba P (b ex u) 16 poterit A (8. m2 i tuit) non poterit excludere N\' 17 concludent A (s. m2 i unt) T (ent ex unt) 21 inundetur A (s. m2 dentnr) inundemur T 24 aliquid A (d 8. u. m2) suauitate aliquid UxE )

22
est, sed in conscientia pura ab omni labe peccati et in eius mente qui cognoscit quia quod bonum est hoc [*]( B ) delectat, etiamsi asperum sit, quod autem indecorum, etiamsi suaue, non mulcet. ergo causa bene uiuendi non delectatio corporalis, sed mentis prudentia est. non enim caro, quae subiecta est passioni, sed mens, quae iudicat, quia nihil melius delectat quam consiliorum honestas et operum pulchritudo; ea igitur beatae interpres est uitae. melior est enim prudentia uel ratio arbitra passionis quam passio praestantiusque quod iudicat quam quod iudicio subiectum est. neque enim fieri[*]( C ) potest, ut ratione sit melius quod est inrationabile. habet ergo in se remunerationem suam qui sequitur Iesum et in suo affectu praemium et gratiam. etiamsi dura sustineat, beatus tamen est suis moribus, beatus ipsis periculis, sicut dominus definiuit dicens: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.

Est ergo beata uita in hominibus, sed in his scilicet, in quibus fuerit perfecta uita. perfecta autem uita non sensibilis ista, sed illa rationabilis secundum tractationem rationis et [*]( D ) mentis uiuacitatem. in quo non est portio hominis, sed perfectio, quae non tam in condicione est hominis quam in operatione; haec enim beatum facit. huic igitur uiro quid est bonum nisi ipse sibi? quod habet, et adest ei hoc bonum et causa ei erit futurorum bonorum. de hoc bono dixit Solomon: bibe aquam de tuis uasis et de puteorum tuorum fontibus. [*]( 15 Matth. 5, 10 24 Pronerb. 5, 15-18 ) [*]( 1 ab omni labe A (8. m2 i abominabile) abhominabile T (a. ab omni labe) in del. m2 A, om. V 3 indequorum P indecorem 31 (corr. m3) indecorum W (ecorom in ras.) 4 enaue sit (ait s. u. m2) i( mulce$t N mulceat SI" lcea in ras.) cet. 5 enim del. 21\', om. %xE 6 mens ê T 13 et (s. m2 etiam) A etiam T (s. i et gratiam) et gratiam om. VNT ei (om. etiam) APD 18 non (s. m2 in) A et (ex in) T 21 est in condicione St" 22 haec P et (s. m3 ea) A ea cet. 23 ei (alt.) A (s. m2 sibi) şibi erit ei T 24 dicit T salemon 9lx2? salomon cet. 25 uasis tuis D )

23
superfluant tibi aquae de tuo fonte, in tuas autem plateas discurrant. sint tibi soli constitutae, et nemo alienus particeps sit tibi. fons aquae tuae [*]( E ) sit tibi proprius.

utere igitur interno bono tuo. testimonium autem boni huius maximum, quoniam qui habet alia non requirit. quid enim requirat qui inferiora despiciat, praestantissimo autem inhaereat, sicut scriptum est : ceruus amicitiae et pullus gratiarum confabuletur tibi? amicitia autem praecedat te et una sit tecum in omni tempore; bona enim uirtutum amicitia et summi boni caritas. nihil itaque aliud [*]( F ) quaerit perfectus ille nisi solum et praeclarum bonum. unde et dicit: unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnes dies uitae meae et uideam delectationem domini. neque uero eum tamquam angustum inopemque fastidias, quia unius boni uelut solitaria societate contentus sit. huius enim amicitia circumdatus plurimus erit. abundat enim huiusmodi uiro ad beatitudinem et ad possessionem boni, et ideo nihil aliud desiderat. nihil enim quasi nouum expetit qui omnia habet. [*]( 455 A ) nihil est enim boni quod non habeat nec superfluis delectatur, sed necessariis et eo ipso necessario, quod non sibi, sed carni adhaerenti sibi necessarium sit, idque indulget quod ab [*]( 7 Prouerb. 5, 19 12 Psalm. XXVI 4 ) [*]( 1 aque in ras. P tuo om. P, t tuo s. u. m2 A 2 discurrant 91\' (ant ex ent) constituam te A (exp. haec uerba m2) et (am eras.) P 4 proprius St (prius in ras.) proprius tibi sit 21x interno (o ex a m2) AP 5 quod A (s. m2 i qui) quid P (d eras.) 6 requirit A (it m2 ex at) T requirat P (r pr. del.) deapiciat D despicit i(\' (it ex iat m2) WilE 7 autem del. m2 A, om. T 10 caritatis AP 11 nisi A (si s. u. m2) 12 petiui VT 13 omnibus diebus P (m2 omnes dies) D 15 fastidias ... societate om. ml P (in quo uerba contentus sit erasa sunt, - fastidias ... sit s. in mg. m2) qui A voa qul P boni A (a. m2 at hominis) PD hominis T (exp. et s. boni) VN 16 nelnd P 19 expetit A (8. m2 t pectat) PSIZ) expectat cet. 20 nec (s. m2 t de) A 4? (s. nec) T 21 ipso A (s. m2 t se) 22 ideoque N\' )

24
interioris hominis proposito non discrepet, quo faciat utrumque unum et reconciliet interiorem deo iuxta hominem atque exteriorem, ut fiat in utroque unus spiritus.

Huius igitur propositi uir nec dispendiis minuitur nec [*]( B ) aduersis frangitur nec repagulis inhibetur nec suorum amissionibus maestificatur. ad cuius informationem dicit apostolus: nolumus autem uos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non tristes sitis. sicut et ceteri qui spem non habent. solatur enim se resurrectionis fide et remunerationis futurae gratia nec recipit ea mente maestitiam, qua adhaeret deo, et diuinae praesentiae uoluptate laetatur. qui autem his contristatur non secundum deum contristatur, quod autem non secundum deum hoc plenum stultitiae. a perfecto [*]( C ) igitur abest huius mundi tristitia, quae non secundum deum, et omnis sollicitudo corporalis aerumnae. huiusmodi enim inductioni mentis atque substantiae non adnumeratur habitudo [*]( 1 Epbes. 2, 14 2 II Cor. 4, 16 7 1 Thess. 4, 13 14 II Cor. 7, 10 ) [*]( 1 quo in ras. m2 A (ex qd ut uidetur) quod N\' utrumque A (s. m2 utramque) utramque M (v s. a m3) p(\' (m eras.) WE 2 unum del. m2 A, s. u. T interiorem deo iiuta hominem adque interiorem A et (iurta eras. et inter. alt. corr. in exteriorem m2) P; uerba iuxta hom. adque int. exp. A m2, om. T (in quo hominem atque exter. in mg. add.1 et D; int. iuxta horn. atque int. deo V2( et ml \'iI\' int. hom. (iurta add. W m2) atque exteriorem deo 9t\' m2; ext. iuxta homo (hom. iuxta E) atque int. deo WE 4 igitur sit A (sit s. u. m2) et (sit del.) T uir A (s. m2 J ut) ut (del. mi) T nec (c s. ft.) P dispendio 51\' A A (o ex i) WE minuitur... frangitur A (a s. u. bis m2) minuatur... frangatur T (corr. ml) 5 inhibeatur A (a s. u. m2) T (a exp.) amissionibus P (m2 -nis) 6 mestificetur A (c alt. ex a fll\'!) mestificatur T b » (a ex e) 7 ignorare autem uos 91\' (a et b m. ant.) autem ignorare uos 9lxE fratres om. 91 9 solatus P se s. u. m2 A, om. P 10 futurae om. 91 xE gratia P (a alt. ex corr. m2) 11 adhereret AD praesentiae W\'lE (cf. p. 31 u. 5) praestantiae cet. laetatur P (r ex s m2) 12 contristatur his WP1 13 stultitiae P (ti pr. s. u. m2) 14 mundi ie\' tnl 91 xE modi 91\' m2 eet. fi 8 91\' (S s. u, tn2) deum 8. u. m2 P )

25
corporis et quidam exterioris usus naturae, cum simul aduersus delicias corporis fragilitatemque ipsam naturae, orbitates, dispendia, contumelias inuictus animus uniformem debeat seruare constantiam. ut corpus ipsum scindat sensusque exuat [*]( D ) carnis qui beatudinis palmam tenere desiderat, cuius fructus non in unius portione sit, sed in plurimarum et, si fieri potest omnium sit uirtutum consortio.

nescit igitur perfectus incommoda huius corporis aut aduersa mundi neque sentit, qui alienum ab huiusmodi metu, ne accidant, animum gerit. non enim uita perfectior, si his careat, definitur, sed si ista contemnat. nam si ita definiretur, ut ea esset beata uita, quae [*]( E ) ab huiusmodi casibus expers uacuaque repperiri posset, utique his accidentibus non posset beatus aliqui definiri. ea igitur sequestrata sunt et hoc solum in aestimatione beatae uitae est requisitum, ut non in aliis, sed in possessione ueri et boni eius definitio teneretur, quoniam qui id habet despuit cetera nec requirit.

Quaero nunc utrum sapiens delectetur sanitate corporis. [*]( F ) negare non possumus quod delectetur secundum naturam et libenter accipiat non dolere aliquid quam dolere, nisi forte pro Christo, pro quo, si causa poscat, et debilitatem corporis prompte accipiat et totum corpus suum morti offerat. idem [*]( 456 A ) tamen etiam praeter causam fidei atque iustitiae, si desit sanitas, non adficiatur animo neque frangatur dolore corporis, qui se potest uirtutum perfectione solari.

quaero etiam utrum [*]( 2 naturae A (8 m2 i rani) 3 aniformem A (f ex c?) 7 consortio A (8. m2 i ium) consortium T 9 metum A (8. m2 I metu) accidant scripri occidant A (8. m2 i occidat; occidat T) cet. 10 in (8. m2 t si) hia A 11 contempnat An et (p exp.) V i.ta P (s eras.) 13 accidentibuB A m2 T accedentibus cet. poasit Am2 T (corr. ml) VN (posset Wm2) beatiua m2 AP et (corr. ml) T aliqui m1 -48(91* aliquid Am2PDT aliquis 9m. ant. VWE ea Aml eaque A m2 T sequestrata»» P (ta eras.) 15 et om. WET, exp. m. Mil. W 16 qui id] quid A (corr. m2) P quod W (ex quid w. ant.) WE 18 et del. m2 A, s. u. T 19 dolere pr. AmlDE dolore A m2 91x dolere ex dolore P9l\'m22lm3 VT dolere alt. AVDET dolorfr 91 (€ ex e m3) dolore 91x et (m2 dolere) P91\' 21 promte AP id. 6. P 22 desit A (8. m2 i id eat) )

26
delectetur liberis? quis istud abnuat? neque enim durus et ferreus, sed perfectus quaeritur. tamen etsi amittat liberos, non ideo minus beatus, qui non ideo minus perfectus; quod enim perfectum beatum. quin etiam si aduersa toleret quam [*]( B ) si secundis adfluat magis solet uideri huiusmodi perfectus, quamuis neque si desint neque si adsint externa conmoda aut corporis laeta, decedere quicquam uirtuti soleat uel accedere, sed plerisque tam laudi fuit tolerasse aduersa fortiter quam non incidisse. uerum haec specie aestimantur, non pondere:

illud profundum uirum iustum nihil uelle nisi illud solum et praeclarum bonum, huic soli intendere, hoc unum in bonis [*]( C ) ducere, non aliud cum illo, sed solum ipsum semper desiderare, hoc delectari. cui si aliud adiungatur quod delectet eum, ut est filiorum suauitas, non illud amittitur, sed istud adiungitur. non enim minuunt accidentia beatitudinem, quae augere non possunt, quia plenum illud et inuiolabile manet, in quod anima sese induit et cui se inseruit et infudit. manet semper inter aduersa et delectabilia perfecta uirtus, neque aduersa de perfectione eius quicquam minuunt neque [*]( D ) delectabilia adiungunt perfectioni. quid enim est quod is qui ad summum ascendit aut damni de caducis sentiat aut conmoditatis?

Neque uero, quod grauissimum apud plerosque habetur, se miserum putabit, si in captiuitatem uel ipse ueniat uel eius [*]( 4 aduersa A (s. m2 i os) 5 huiusmodi uideri NT 6 si pr. 8. u. m2 AV si alt. s. u. m2 A 7 corporis A (s. m2 ralis) decidere T (i ex e) P discedere 81 quidquam P 8 plerique (corr. m2) AP tamen AW% tam ex tam U\' tamen s. u. T 10 istum A illud A (s. m2 i lum) illum VW et (corr. m2) 8\' 15 accidentia APtn2 HT accedentia AP ml accedenti ad®\' (e pr. ex i)$lxi? 17 quod A (s. m2 i quo) quo T animas esse  ml anima*se*se (i esse s. se.se) Am2 se ?? P (e? eras. et se s. m.?) P 19 minuunt A (u pr. s. «.) 20 his A et (h eras.) P 21 damni Aml damnv Am2 (ni 8. nv) dampni P damno 8 dainpnQ (s. ni) T comoditates A (es ex is m2, i tis s. u. m2) 9t et (-tis corr.) VT et m2 81\' 23 quod Aml (aliquid m2, ali s. u.) aliquid D aliquod T quid 81 (quod m3) se A (8. m2 si) T (e ex i) 24 putabit A (s. m2 i uit) putauit N\' (-bit m2 Sl1) T )

27
filii; non enim intolerabiliter feret quod habet natura uel quod uidetur domino. denique iustus dixit: bonum uerbum quod locutus est dominus et dixit: fiat pax et fides [*]( E ) in diebus meis. non utique iustus iste Ezechias in filios deflexisse aerumnam captiuitatis gratulabatur, sed uoluntati domini obuiare non poterat et ideo mandata eius aequanimiter suscipiebat ut seruulus. accedit illud, quod aestimare poterat posse et in captiuitate meritum eminere uirtutis. neque enim minus beatus Hieremias in captiuitate, minus etiam Danihel. minus Hesdra, minus beati Ananias Azarias Misahel quam si in captiuitatem non incidissent, cum ideo in captiuitatem [*]( F ) deducti sint, ut populo et praesentia in captiuitate solacia et spem euadendae captiuitatis adferrent. perfecti est enim uiri conmunitatem naturae sustentare uirtute animi et ad meliora adducere nec succumbere his quae plerisque terribilia et formidolosa uideantur, sed quasi fortem militem grauissimorum casuum sustinere incursus, conflictus subire et quasi prouidum gubernatorem nauem in tempestate regere atque occurrendo insurgentibus fluctibus magis uitare naufragium sulcando undas quam declinando. non iste in persecutione pauidus, non in tormentis mollior, ne torquentem exasperet, sed quasi [*]( 457 A ) athleta fortis, qui repercutiat uerberantem si non caedis, certe sermonis flagello, qui multis metuenda tormenta despiciat [*]( 2 Reg. Ilir 20, 19 3 Reg. IIII 20, 19 4 Reg. IIII 18, 3 sqq. 9 sq. Hier. 39, 2 Dan. 1, 6; 3, 20; 6, 16 Hcadrae I 1, 53 ) [*]( 1 ferret A (r pr. s. u. m2) V et (r pr. exp.) DT 2 dixit om. P 8 et del. m2 A, g. u. T eminere A (s. m2 i emere) emere (in mg. i eminere) T 10 headra P esdra AVN (esdras U\'m2) T beati P (i in rCUl. ex a) azarias et N\' 12 ducti N\' sint A (corr. in sunt m2 et 8. u. t sint) sint ex sunt &\'T 13 enim est Px 14 animi uirtote !tilE 15 subcumbere PW ple»*risq; P (ri eras.) 16 uideantDr ST (a exp. m2) uidentur WE 18 nauem P (i ex e m2) 20 non pr.] nec P et (ex non) T 21 exasperet A («. m2 i exuperet) exsuperet V (a 8. u. m2) exsuperat 91 eiuperept (a. exasperct) T 22 adleta A adb » letba P reperciat Aml (corr. m2) 23 multis metuenda 911 (b et a m. ant.) metuenda multis 81 xE folium 72 libri A, quo continentur )
28
dicens: sagittae infantium factae sunt plagae eorum, qui cum grauissimo licet dolore luctetur nec se miserabilem praebeat, sed ostendat tamquam in lanterna lumen etiam inter asperas procellas et grauissimos flatus suam lucere nec extingui posse animi uirtutem. non iste in suorum iniuriis mollis nec de sepulchro sollicitus sui corporis, cui sciat [*](B ) caelum deberi, non in captiuitate ciuieae plebis abiectior, sed sicut iudex seuerus infidelium perfidiam erroresque condemnans, ut Danihel, qui sacerdotum furta prodebat et superstitiones eorum redarguebat ostendens nulla ueritate subnixas, sed fraudibus adumbratas. talis postremo est uir perfectus, qui omnes uelit bene agere nihilque cuiquam accidere mali et, si praeter uoluntatem eius acciderit, ipse tamen de propria beatitudine nil amittat.

Sed forte aliquis putet aegritudinem atque inbecillitatem[*]( C ) corporis impedimento esse ad perfectionis munus implendum, eo quod non possint opera manuum ulla factaque procedere. uerum ea sibi iustus impedimento esse non sentiet, immo etiam eum qui illa miserabiliter defleat corripiet et quasi ignauum arguet, quod plus in corporis usu quam in animi uirtute constituat, quod ea quibus seruiat desideret, cum habeat quod aliis magis possit iubere, quod in paupertate ingemiscat, qui possit supra mundi opes esse — fideli enim [*]( D ) [*]( 1 Psalm. LXIII 8 9 uet. Test. ed. Tischendorf ed. Xestle ed. VII p. 615, uu. 9 sqq. (Dan. 14, 9 sqq.) 23 Prouerb. 17, 6 uerbn inde a despiciat usque ad somni p. 30 u. 9, suppleium est a manu recentiore saeculi XI, cuius scrtpturas siglo (A) significabo 3 lanterna N2(\' (hi n exp. m2) V laterna cet. 4 tlatus (A) 7 ciuiae P 8 condempnans PV 9 futara (A) et (corr. furta) D facta T 11 adumbratus (A), a 8. u. nir postremo est WJE uir in ras. m2 9C cnr (A) ut D 12 accedere V (corr. m2) N (corr. m2 N\') 13 acciderint (A)T propria P (r alt. s. u. m.2) 14 nil om. (A) 16 manus P (corr. m2) 17 manuum K (u. alt. 8. u. m3) 18 iustus sibi (A)T sibi uirtus V esse s. u. (A) 20 quod P (d ex s m2) 21 constituet (A)T deseruiat A (de del. m2) desiderat (A)D 22 quo (A) l\' iuuari (A)T 23 ingemescat V ingemiscat (i alt. ex e) 81 m3 ST m2 )

29
totus mundus diuitiarum est —, quod ignobilitatem defleat, qui debeat despicere regias potestates, diuitibus et potentibus imperare. haec enim uita iusti, qui etiam quas habeat facultates communes aestimare debeat, immo etiam inopibus diuidere, dispensare pauperibus, recidere uoluptates proprias, tenuare sumptum, adhibere parsimoniam temperantiae, sobrietatem tenere in prosperis, patientiam in aduersis, in dolore tolerantiam, [*]( E ) magnanimitatem in periculis, sanitatis perpetuae uota nescire, mortis inminentis terrore non concuti neque eum praestantiorem putare cui secundum naturam liberi propinqui salubritas laetitia affluentia redundauerint quam cui illa defuerint neque externis saeculi, sed uirtutis domesticis merita pensare.

illam quoque formam iusti esse quis abnuat. ut nihil metuat. nihil reformidet nisi uirtutis dispendia aliorumque uanas formidines conprimat, quas habeant de periculorum sollicitudine, mortis timore, corporis infirmitate, ut doceat dissolui corpore et [*]( 458 A ) cum Christo esse multo melius, ut ostendat quia operationes non impediuntur debilitatibus corporis. sed augentur. neque splendore generis aut propinquorum subsidiis aut opibus, sed bono commendatur affectu. neque enim minus beatus Helias quam Moyses, cum alter cibi indiguus melotide uili sine filiis, sine sumptu, sine comite, alter populorum ductor, laetus subole, succinctus potentia, diuerso genere meritum aequale fundauerint, sicut in euangelio declaratum est, quando cum [*]( B ) domino Iesu in resurrectionis gloria refulserunt; uidetur enim [*]( 16 Philipp. 1, 39 21 Hebr. 11, 87 24 Matth. 17, 3 ) [*]( 3 quia P (a exp. m2) 4 in op?ribus P 5 recedere a uoluptatibus propriis (is ex as m?) P recipere (s. u. m2 ai reicere) V 10 cuius P salubritatis P 11 fluentia P redundauerunt (A)D 12 seculis (A) donieatice ¥I\' (ce m2 ex cis) 81 xE 13 quoque P (qu pr. in ras. ml) 15 habeat PF9t 17 esse cum ipo Vf.IIE 20 bo:rum 91 bonorum (A)D commendantur N\' et m2 PY helias A (a s. u.) 21 eam] cui (A) indiguus D (u alt. eras.) indigus N\' 22 populi. 9t\' populi WJE laetua (u ex i m2) F®\' laeti (a s. i m3) 91 23 subole 91 ml sobole 91 m3 cet. )

30
parem his quasi paribus gloriae suae testibus dedisse mercedem. nec minus beatus Helisaeus quam Dauid, cum alter regibus subditus, alter regali potestate praeditus propheticae sanctificationis haut disparem sint adepti gratiam.

[*]( 39 i ) Quid enim deest ei qui illud bonum possidet et habet sibi semper comitem sociamque uirtutem? in quo statu non poten- -. [*]( C ) tissimus? in qua paupertate non diues? in qua generis ignobilitate non clarus? in quo otio non laboriosus? in qua debilitate non uegetus? in qua infirmitate non fortis? in qua somni quiete non feriatus, quem etiam quiescentem uirtus propria non relinquit? in qua solitudine non stipatus, quem uita beata circumdat, quem uestit gratia, quem gloriae amictus inlustrat? non minus enim otiosus quam cum operatur beatus, nec minus dormiens quam uigilans gloriosus, quia non minus [*]( D ) dormiens quam cum uigilat incolomis et sanus est. quando autem feriatus uideri potest, cuius mens semper operatur? quando autem solus, qui cum illo bono semper est, de quo ait propheta: replebimur in bonis domus tuae? quando abiectus, cuius conuersatio in caelo? quando non decorus, qui ad illius decori et solius boni se conformat similitudinem, qui etiamsi membris solutus sit, tamen mente se erigat? et tamquam ille qui cithara canere solitus, si eam dissipatam [*]( E ) resolutis neruis et confractam uiderit et usum eius interruptum. abiciat eam atque eius numeros non requirat, sed uoce ipse [*]( 18 Psalm. LXIIII 5 19 Philipp. 3, 20 ) [*]( 1 tectibus P (corr. m2) 21 (corr. m3) 8\' (corr. na. aut.) V 4 haud (A)T et (m2 ex aut; V aut P haut N 5 sibi om. (A)D, a. u. T 6 Bociumque (A)P et (eorr. m2) Y (corr. m3) Sl et (Q ex il) T 9 omni (8. non m2) V 10 non om. VNT 11 relinquit VNf reliquit cet. 13 enim A (8. m2 i etiam) P etiam cet. operabatur Am2 8 et (ba del.) T 15 uigilat 81 (at ex ane) incolomis Aml W!\'E incolumis A m2 cet. 17 semper bono VN (bon\' sx) T 19 conuersatio est VWE et (est s. u. m. ant.) 8\' 20 illius (us in ras. m2) A 22 cythara AP cithara (m2 ex cetera) V citara st\' (i et a na2 in ras.) dissipatam A (i alt. corr. in 0, deinde rursus in i m.2) dissipatftam 8 (ta eras.) 24 numerus (s. m3 neruos) 21 neruos in ras. m2 2(1 )

31
se mulceat, ita et iste citharam corporis sui otiosam iacere patietur, corde se oblectabit, bonae conscientiae recordatione mulcebit, diuinis oraculis et scriptis propheticis adleuabit, suaue illud et iocundum animo tenens, mente conplectens, cui nihil possit triste accidere, cum semper ei diuinae praesentiae adspiret gratia et ipse sibi adsit summa animi tranquillitate perfusus.