De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Necessarius ad disciplinam bonus sermo omnibus, plenus [*]( 1448 A ) prudentiae, et mens rationi intenta praecurrit uirtutibus, [*]( B ) passiones coercet; docibilis enim uirtus. denique studio et discendo quaeritur, dissimulando amittitur. alioquin nisi sermo bonus necessarius esset ad correctionem, numquam lex diceret: non adulterabis. sed quia nudus sermo ad monendum utilis, ad persuadendum infirmus est, ideo adhibenda est rationis rectae consideratio, ut quod sermo bonus praescripserit ratio plenius tractata persuadeat. non enim seruili ad [*]( C ) oboediendum constringimur necessitate, sed uoluntate arbitra, siue ad uirtutem propendimus siue ad culpam inclinamur. et ideo nos aut liber affectus ad errorem trahit aut uoluntas reuocat rationem secuta. passio autem grauissima culpae concupiscentia, quam ratio emollit et conprimit. emollire enim potest, eradicare non potest, quoniam animus qui est rationis [*]( 444 A ) [*]( 2 [Flauius Iosephus] de Maccab. II 392, 4 D. 3 de Macc. 393, 25 7 Exod. 20, 13 15 de Macc. 394, 45 sqq. ) [*]( INCIPIT (LIBER add. E, L. V. Wx, LIBER EIUSDEM D, EIUSDEM P) DE IACOB ET UITA BEATA (BEAT., A eras. P; LIBER IIII. add. V) APVNDT 2 bonus T boni A (s. m2 J nisi bonis. P bon D bonis eet. omnibus sermo Wm2WE 8 prudentia. P (e eras.) 4 cohercet A (h s. u.) PVN 5 alioquin A (n ex m) 7 admouendum A a (8. m2 t admonendo) P admouendQ T (Q a. 9) 10 persudeat A (a 0. u. m2) 12 fort. inclinamus 13 ad nos A (ad del. m2) P (ad exp.) 91 (ad del. m3) 14 sed ut A (a, m2 secuta) autem libri praeter P. in quo est ras. 5 litt.; autem del. T, qui s. u. ante passio mid. m2 sed est concupiscentia S V concupiscentia? A (e, quam exp. m2, postea addita esse uidetvr) 15 ratione emollit Am2 et (ne eras.) UU\'� ratio I i mollit 81 E emollirę et 16 eradicar? T ) [*]( ,1* )

4
capax suarum passionum non dominus, sed repressor. neque enim fieri potest ut facilis ad iracundiam non irascatur, sed ut ratione se temperet, indignationem cohibeat, a puniendo se reuocet, sicut et propheta nos docet dicens: irascimini et nolite peccare. concessit quod naturae est, negauit quod culpae est.

omnis itaque ...... ex aliis, non ex se originem sumit ideoque secunda est. nam aut de naturalibus suscipitur aut de utilibus. itaque aut naturalia temperat aut utilitatis [*]( B ) adsertor est. denique non animi excidit concupiscentiam, sed facit ne concupiscentiae seruiamus. quis enim tantus ut corporalem motum possit auferre nisi solus ille qui potuit de infructuosa ficulnea dicere, hoc est malitia Iudaeorum: ecce anni tres sunt, ex quo ueni quaerens fructum in ficulnea hac et non inuenio: succide ergo illam. cui respondit seruus: remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam cophinum stercoris. et si quidem fructum fecerit: sin autem, in futurum succide illam. merito ad dominum rettulit, quia excidendae [*]( c ) corporalis prolapsionis potestatem sibi ipse uindicare non poterat, sed domino reseruabat. [*]( 1 de Macc. 392, 14 4 Psalm. IIII 5 9 de Macc. 892, 16 13 Lnc. 18, 7-9 ) [*]( 1 capax V (deinde ras. 2 litt.; s. 6 6) capax ut A (ut s. u. m2) 2(W( et W m1 capax B ?T m2E capax R 6 T (fi S m2 ex ut) non aadit P\' om. cet. S dfis \'ii\' (fi 8. u. m2), fort. dominus (est) sed Å (s. m2 t sit) sit T (e a. i) repressor est P 3 ut 8. u. V, om. D 5 naturae A (e add. m2) 6 est del. Am2, om. T lacunam indicaui; excidit fort. recta ratio. temperantia supplent ailE, ira s. u. T et м2 V, concupiscentia s. u. m2 VI\', culpa liber s. Marci (nunc Laurentianus) 510; in P s. ex ras. 3 litt. 7 secunda A (B. u. m2 t secanda) aecauda. MT aut A (t s. u.) 8 utilitatis A (8. m2 I litas) 9 animi scripsi alii A (s. m.2 i ibi) P alibi SIJDT ibi VN\' 11 corporales motus N\' nisi A (si postea add.) 16 coffinfl»*** A cofinum PVW 17 fecit (corr. m2) AP futurum P (utu in ras.) 18 succide AP e (deinde spatium 5 fere litt.) xcides (8 s. u. m2) T (8. m2 succides) succides cet. rettulit 21 retulit cet. 19 corporalis A (s. m2 temporalis) P et m2 T temporalis T ml cet. prolapsionis A (B. m2 i ne) 20 sed del. m2 A, a. u. T )

5

Denique quem de hominibus meliorem et fortiorem adsumemus quam sanctum Dauid, qui cupiditatem [sibi], qua concupiuerat aquam de lacu Bethleem hostili interclusam exercitu, sibi auferre non potuit, potuit mitigare? nam cum aliis utique defuisse non inueniamus, id est tanto exercitus numero, cum [*]( 445 A ) utique multo minus regi deesse potuerit ex ceteris fontibus aqua, inrationabilem quandam concupiscentiam passus desiderauit eam, quae hostium erat circumfusione uallata, unde sine maximo periculo non facile potuisset deferri. itaque ait: quis mihi potum dabit de lacu, qui est in Bethleem ad portam? et cum essent reperti tres uiri, qui hostium castra praeciderent et deferrent aquam, quam summo desiderio desiderasset, cognoscens quod periculo alieno aqua sibi eadem [*]( B ) constitisset profudit illam domino, ne sanguinem illorum qui eam detulerant bibere uideretur. quae res indicio est quod concupiscentia quidem rationem praeueniat, sed ratio cupiditati resistat. humanum itaque passus est Dauid, ut inrationabiliter concupisceret, sed illud laudabile, quod inrationabilem concupiscentiam rationabiliter parato fraudauit remedio. dum laudo uiros, qui erubuerunt desiderium sui regis et maluerunt finem [*]( C ) eius uerecundiae uel periculo propriae salutis adferre, plus [*]( 2 de Macc. 394, 52 eqq. 10 Reg. II 23, 15 11 Reg. II 23. 16 sq. ) [*]( 1 hominibua A (8. m2 J: omnibus) omnibus («. hominibus) T adsnmemus Costerius adsumimus libro 2 sibi deleuit Erasmus concupiuerat An T concupierat cet. 3 interclausam P 4 auferre (r pr. s. u.) P alt. potuit om. A (add. m2) P, in mg. E mitigare A (8. m2 t migrare) utique aquam 21\' (aquam 8. u. m2) 5 id est (a. m2 J idem) A 6 fortibus A (corr. m2) 8 quae (8. m2 l quam) A 9 potuisset (t alt. 8. u.) AT et (m2) U\' deferre A (corr. m2) 10 dabit potum WE potum de lacu dabit 9t 11 bethlem A (corr. m2) Qf 12 qui A (8. m2 t quam), 8. u. V 13 aqua (a alt. ex å) AlV aqua ?t eadem A ml eandem A m2 81 alienam T (exp. m2 et eadem ante sibi im.) 14 profundit P 15 bibere (b pr. ex u) A 17 itaque quod 2lxE, - in 2T ante passus ras. 2 litt. 19 patrato A (corr. ml) dum om. T laudo WET, post uiros 8. w. m2 91\', om. cet. 21 sed (s. u. m2) plus T )

6
laudo eum qui erubuit in suo desiderio alienum periculum et aquam dubiae sortis pretio quaesitam sanguini comparauit. simul quasi repressa uictor cupiditate profudit aquam domino, ut ostenderet quod concupiscentiam suam uerbi consolatione restingueret.

potest igitur mens sobria inpressiones refrenare ac reprimere quamuis grauium passionum et feruorem omnem cupiditatis flagrantissimae refrigerare, deriuare alio motus et [*](D ) rectae rationis tractatione despuere passiones. etenim cum deus hominem constitueret et in eo mores sensusque plantaret, tunc motibus eius regale inposuit mentis imperium, ut omnes sensus motusque hominis eius uigore ac potestate regerentur. adiuncxit ad gratiam creaturae, ut mentem ipsam diuinis informaret praeceptis et sapientiae instrueret disciplinis, quibus et cauenda nosceret et eligenda cognosceret. mens igitur recta ratione tenens disciplinam sapientiae, ut diuina et[*]( E ) humana cognoscat, eruditur in lege, per quam discit quas sibi subicere debeat passiones.

Passionum autem uelut duces sunt naturales delectatio et [*]( F ) dolor, quas secuntur ceterae. illae enim conplectuntur uniuersas, quarum utraque non solum corporis, sed etiam secundum animam passiones sunt. et quia diximus subesse\' his alias passiones, ante delectationem concupiscentia, post delectationem gratulatio est; ante dolorem autem est timor, post [*]( 1 de Macc. 395, 11 5 de Macc. 395, 20 8 de Macc. 394, 35 14 de Macc. 392, 41 sqq. 18 de Macc. 393, 8 sqq. ) [*]( 1 deside?jdrio A 2 sanguine A m2 sanguinis N* 3 profundit A (n expo m2) P 4 auain s. u. m2 A, 8. u. m1 T 5 restingueret N\' restringeret cet. (cf. de Mac. 395, 20 oflsaai) 7 diriuare A (di ex de) T alios A (s s. u. m2) 9t 9 plantaret... omnes A ml in ras. 10 mOJ)tibus P inposuit regale WP1 12 adiuncxit A adiunxit cet. ipsam A (s. m2 t ipsa) 13 informaret A (t 8. u.) reformaret Nt 14 praenosceret V (prae s. u. m2) legenda 21\' (m2 eligenda) 91 xE 16 legem A (ra del. m2) 17 subicere P (re m2 in ras.) subici V (in mg. m2 af subicere) 18 naturalis A (s. m2 J les) T (corr. -es) N 19 qua (corr. wi2j AP conplectantur A (v 8. a m2, n alt. exp. m. ant.) 20 utraque A (t e s. a m2) utreque V et (a 8. e pr.) T 21 animum AP aubee P (e alt. in ras.) )

7
dolorem tristitia, commotio autem animi communis passio et delectationis et doloris est. transcurram alias, id est superbiam auaritiam ambitionem contentionem inuidiam, quae sunt [*]( 446 A ) secundum animam passiones, transcurram etiam inexplebilem uorandi libidinem effusionemque luxuriae atque lasciuiae, quae uitia nexa sunt corpori et secundum illud operantur. meritoque temperantia quam maxime passionum istarum restinguit ardorem, quae primum sobrietate atque moderamine animum temperat, mentem informat, deinde etiam deliciarum abstinentia restringit habenas corporalis ferocitatis. ideo lex recidit ciborum licentiam, epularum copias, non solum ut resecaret luxuriam, uerum [*]( B ) etiam ut inhibentis contemplatione praecepti uiam tractationi rationis aperiret, quae inritamenta gulae ceterasque recideret cupiditates, corporeas passiones motusque cohiberet. temperantia est igitur correctionis praeuia, disciplinae magistra.

A.b hac profectus Iacob sanctus primatus a fratre quos non habebat accepit eiusque praelatus adsensu docuit in reliquum intemperantes proprio sibi uiles esse iudicio. ab hac profectus [*]( c ) Ioseph et calorem iuuentutis edomuit et temptatum adulterinis animum inlecebris rectae rationis inductione firmauit. denique quamuis fortis esset et ualidus, tamen tractatu rationis fulcire se maluit dicens uxori domini sui: si dominus meus [*]( 1 de Macc. 393, 18 6 de Macc. 393, 29 10 Leait. 11, 4 sqq de Macc. 393, 35 16 Gen. 25, 31 sqq. 18 de Macc. 393, 43 22 Gen 39, 8 sq. ) [*]( 2 delectatione A (corr. mt) et postea ins. ml P 6 operantur A (a. m2 i ratur) T (n s. u.) 7 quam A (s. m2 f que) quae V istarum pasaionum 81x 9 abstinentiA A (corr. -tia) VpI restringit P (r alt, s. u., sed exp.) 10 corporales P (-is corr.) ferocitates P (es ex is, deinde is corr.) 12 praeceptiuam A (s. m2 i uiam) P (corr. ml) 14 corporeas H\'m2WJE corporales P (le 8. u. m2, sed rursus eras.) corpore A ml corporee A m2 U\' m2 F31 et (corporis corr.) T passionis (is ex es) A m2 K m2 et (-es corr.) T 16 primatus A (8. m2 t priuatur) quos A (B. m2 i quod) quod T (s, os) 18 iudicio VP T indicio cet. 19 iuuentatis VI (ta ex tu) temptatum A (s. m2 J temperatum) 21 tractatur actionis A (s. m2 t tractatu rationis) tractator actionis P tractato (v 8. o) rationis V )

8
nescit propter me aliquid in domo sua et omnia quaecumque habet dedit in manus meas, neque subtractum est a me quicquam praeter te, quia uxor illius es, et quomodo faciam uerbum hoc malum et peccabo coram deo? haec est igitur rectae rationis tractatio, quam Graeci Xotw{jlov nuncupant, qua mens sapientiae intenta solidatur. pulchra est enim ratio, quod [*]( D ) nec beneficiis domini esse deberet ingratus nec occultum posset esse peccatum, quod deo teste committeret, quem latere non posset.

Bona igitur ratio, quae et hostilem plerumque affectum exuit et dolorem iniuriae sequestrat. denique et in acie plerumque uictorem mitigat et ferituri mucronem retardat et rogantem morti eripit, eo quod subiectis parcere iusta ratio [*]( E ) persuadeat. nam de excludendo uel mitigando iniuriae dolore quis melior magister quam patriarcha Iacob, qui proprios coarguens filios Symeon et Leui ait: odiosum me fecistis, ita ut saeuus uidear. et utique ulti fuerant sororis iniuriam, quae contra instituta patria uiolato fuerat pudore temerata. nec potuit Iacob, praeceptor disciplinae, custos pudoris, stuprum probare commissum, sed maluit insolentes ratione cohiberi sciens quod indignationem ratio temperare [*]( F ) posset.

temperantia est igitur, quae resecat cupiditates. hanc [*]( 11 de Macc. 394, 17 14 Uerg. Aen. VI 853 16 Gen. 34, 30 de Macc. 394, 30 18 Gen. 34, 1 sqq. ) [*]( 1 propter AmlP (corr. praeter, sed eras.) VW&\'E praeter Am2%T 3 subetractmn A (s alt. ins. m. ant.; 8. m2 i subtractum) T quia A (s. m2 i quę) quae T que (ex quia) il\' 4 et eras. il\', deZ. T. om. D 6 logismon libri (longismon V) 7 pulchra 8 T pulchre .An et (corr. pulchra) V pulchrę 21\' ml pulchra 21\' m2 WED 13 muchronem A mucronem 21\' (c ex g m2) 14 q:od P (od m2) quod DT que cet. 17 quoarguens A (corr. m. ant.) coarguens 21\' (co s. w.) 18 aeruus A (s. m2 i seuus) uidetur A (#. m2 uidear) P 21 probaret A (s. m2 i re) 21 (t eras., s. m3 prohibere) quin probaret P probaro (corr. quin improbaret) T omissum AP cum ipsum V (s. m2 af cõmisBum) 22 rationeip P (m exp. m2) ratione. il\' (a ut uidetur eras.) cohibere 21\' (re m2 ex ri) T (ri m2 corr.) )

9
primis hominibus tenendam mandauit deus dicens: de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, non edetis neque tangetis illud, ne moriamini. et quia non est retenta, ideo transgressores uirtutis egregiae paradisi exules facti sunt et inmortalitatis exortes. hanc lex docet et uniuersorum infundit affectibus.

Doceri autem eam et sapientiam et disciplinam scriptura [*]( 447 A ) testatur, de temperantia in lege, de ceteris in lob libro, in quo scriptum est: nonne dominus est qui docet [*]( B ) intellectum et disciplinam? et in euangelio dominus ipse ait: discite a me quia mitis sum et humilis corde. et alibi ad discipulos ait: ite, docete gentes baptizantes eas in nomine patris et filii et spiritus sancti. unde autem discipuli dicti aut quid aliud a Christo nisi uirtutum operari praecepta discebant ? denique Dauid ait: uenite, filii, audite me, timorem domini docebo n o s. utique timor dei de numero uirtutum est, quia initium [*]( C ) sapientiae timor dei, per quem adsciscitur piae forma doctrinae, de qua Paulus ait: gratias autem deo, quod fuistis serui peccati, sed oboedistis ex corde in eam formam doctrinae, in qua traditi estis, liberati [*]( 1 Gen. 8, 3 8 Exod. 20, 18 sqq. 9 Iob. 82, 1 11 Matth. 11. 29 12 Matth. 28, 19 16 Psalm. XXXIII 12 17 Psalm. CX 10, cf. Prouerb. 1, 7; 9, 10 Sir. 1, 16 19 Rom, 6, 17 sq. ) [*]( 1 tenendum A (f a 8. u. w?) 2 est om. E medio om. VN paradysi P paradiso (i 8. o m2) A paradyso N\' (o ex i W) paradiso V-AT 3 illud o-m. P 4 paradysi PN\'T 5 inmortalitates A (corr. m2) P (is ex es, sed i eras.) hanc A (8. m2 f hęc) 6 affectibus A (8. m2 i tus) 7 doceri A (i e 8. i m2) P (-re m 2) N\' docere FW et (dum add. 8. u.) T eam eras. ¥I\', om. WE 8 libro iob N\' in quo del. m2 A, 8. u. T 9 dns est exp. et 8. scr. ds m2 A, dS (8. dns 5) T 10 ipse del. m2 A, 8. u. T 12 omnes gentes WEPT 13 eas A (s m2 l eos) eos VN 17 dni VD de del. m2 A, 8. u. T, de numero om. E quia Gelenius uia V (8. m2 af una) 8 (una R. v. m3) cet. initium enim T et (enim 8. u. m2) V 18 dni N\'D (xορίου LXX) 19 gratiag A (s exp. m2) gratia H gratias (s 8. u.) T 20 oboedistis P (s pr. 8. u. m2) 21 quam 8 et (m eras.) N\' liberi N\' )

10
autem a peccato serui facti estis iustitiae. doctrina igitur facit, ut possimus peruenire ad iustitiam. potest ergo adquiri iustitia discendo. intendamus igitur studio in formam euangelicae doctrinae. minimum studii plerumque pro maximo habetur. in studio enim sunt omnia, per quod adhibetur oboedientia, quae in utramlibet partem propenderit aut culpam. [*]( D ) adiungit aut gratiam. haec nos in primo Adam traxit ad mortem, haec in Adam secundo ad uitam uocauit.

Non est quod cuiquam nostram adscribamus aerumnam nisi nostrae uoluntati. nemo tenetur ad culpam, nisi uoluntate propria deflexerit. non habent crimen quae inferuntur reluctantibus, uoluntaria tantum commissa sequitur delictorum inuidia, quod in alios deriuemus. uoluntarium sibi militem eligit [*]( E ) Christus, uoluntarium seruum sibi diabolus auctionatur. neminem iugo seruitutis adstrictum possidet, nisi se ei prius peccatorum aere uendiderit. quid carnem quasi infirmam accusamus? membra nostra arma sunt iniustitiae et arma iustitiae. uidisti pauperem iniuriam accipientem, protexisti eum: membra tua arma pietatis sunt, quibus pauperem ab iniuria uindicasti. uidisti egenum, donasti eum muneribus: dextera tua mortem a tuo pectore reppulisti. uidisti eum qui ducitur ad mortem, [*]( F ) eripuisti eum, quia scriptum est: eripe eum qui ducitur ad mortem: membra tua sunt arma iustitiae, si iniuste [*]( 8 I Cor. 15, 45 et 47 17 Rom. 6. 13 et 19 22 Prouerb. 24, 11 ) [*]( 2 ergo (s. m2 t igitur) A igitur W/\'ET 3 discendo s. u. m2 P 5 habegtur P 6 utrumquelibet ml AP utramquelibet A m2 P m2 V et (que del. m3) 31 (que eras.) ¥I\' 9 nrm AP 11 inferuntur Erasmus inaeruntur libri 13 quod A (8, m2 t quo) quo tH & 6 (fi S s. u. mSS) quod (d s. u. m2) V eligit AtnaPaT elegit AmlPVL legit VN1 15 se ei A (se exp. et 8. ei scr. t se m2) ei se T ei post aere transponunt WE peccatorum uere P peccator.uere A ml (peccatorQ aere m. ant., j. t peccator uere m2) 17 iniusticie 8. u. m3 2I iniquitatis 91\' (s. u. mH) QlxE et in mg. (ante sunt) T peccati V (in mg. m2) om. AP et arma s. u. m2 A 20 dextera tua D dexterae tuae cet., fort. excidit ui uel simile quid 21 repulisti A uidisti (8. m2 t uidens) A uidens niT uidisti (ti 8. u. m2) 91\' 22 quia P (i s. u.) 23 arma sunt 91x )

11
hominem perire non passus es. uidisti mulierem, castigasti corpus tuum, mortificasti libidines, procaces meretricis oculos auersatus deseruisti: membra tua arma sunt [et arma] castimoniae. contra autem si oculus tuus uidit mulierem ad concupiscendum eam, aperuisti uulnus, inpressisti telum corpori tuo: membra tua arma peccati sunt. uidisti possessionem [*]( 448 A ) pupillorum et paternis eos expulisti sedibus, transtulisti terminos quos posuerunt patres tui: membra tua arma iniquitatis sunt.

affectus igitur, non caro auctor est culpae, caro autem uoluntatis ministra. non ergo uendat nos uoluntas nostra. clamat apostolus: nescitis quoniam cui exhibetis uos seruos ad oboediendum, serui estis eius cui oboeditis, siue peccati in mortem siue oboeditionis ad iustitiam? ergo si aut peccato seruimus aut iustitiae, [*]( B ) consideremus in qua parte seruitus tolerabilior, fructus uberior. sed qui potest esse fructus in morte? peccati enim stipendium mors et ideo nullus in eo fructus est, sed pudoris dispendium, cum ea quae gessimus erubescimus. seruire autem iustitiae libertas est; qui enim uocatus est in domino seruus libertus est domini: similiter qui liber uocatus est seruus est Christi. utraque condicio optima, esse sub Christo, sub quo et pretiosa seruitus et gloriosa libertas: pretiosa [*]( c ) seruitus quasi tanti sanguinis pretio comparata, gloriosa autem libertas, quam nulla seruitus culpae, nulla peccatorum uincula constringunt, nulla flagitiorum onera, nulla criminum commercia degeneris nexui seruitutis addicunt [*]( 4 Matth. 5, 28 11 Rom. 6, 16 16 Rom. 6, 23 19 I Cor. 7, 22 ) [*]( 2 libidines (s. m2 i nem) A libidinfi T 3 aduersatus A et (d expo m2) P auersatus fa pr. ex ad m2) W et arma del. m3 VI 4 uidet Am2%T concupiscendam M (am ex um) 5 inpresisti A et (corr. m2) P 7 expulisti 91\' (1 s. u. viSf) 11 exhibetis V (h s. u.) A (s, m2 i buistis) exhibuistis N\'T 12 oboeditis PP\' oboedistis cet. 14 ergo sicut (8. m2 i aut) A 19 dno: Â (6 eras. ut uidetur) 20 duo 51\' (corr. m2) 21 obtima A ee T (ex est) et (e pr. eras.) Pit\' est 91Z) 22 libertas est V (est s. u. m2) 24 quam nullus A (s. m2 f ]a) P (nullins m2) quam nulla T (s. t nullius) uincla PVT 26 addicunt P m2 UU\' m2 addicant T (u s. a) N\' m1 cet. )

12

Disce humilitatem, homo, apostolici uim cognosce magisterii. si seruum te dicas, libertus es: si liberum te iactes, seruus es. nam et ille qui quasi seruus redemptus est libertatem habet et iste qui quasi liber uocatus est bonum [*]( D ) est illi ut seruum Christi se esse cognoscat, sub quo seruitus tuta est et libertas secura. quis quasi idiotam Paulum uel in ipso iure adserit? sciuit discernere inter libertum et liberum et ideo non perfunctorie, sed proprie dixit: qui enim uocatus est in dominos seruus, libertus est domini; similiter qui liber uocatus est seruus est Christi. reuera enim omnes Christi liberti sumus, nemo liber; omnes enim in seruitute generati. quid seruili condicioni adrogantiam libertatis [*]( E ) adsumis? quid titulos nobilitatis usurpas, seruilis hereditas? nescis quod te Adae atque Euae culpa mancipauerit seruituti? nescis quod redemerit te Christus, non emerit? non auro et argento redempti estis de uana uestra conuersatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine agni clamat apostolus Petrus. ergo redemptus a domino es et seruus es qui creatus es, seruus es qui redemptus es et quasi domino seruitutem debes et quasi redemptori. nec inferiorem putes libertinitatem sub Christo quam libertatem [*]( F ) esse. ad dignitatem aequalis, ad tuitionem praestantior est, ad gratiam par, aduersus lapsum cautior, aduersus superbiam tectior. ita libertatem accepisti, ut meminisse manumissoris tui debeas, ut patrono tuo noueris legitimum obsequium [*]( 15 I Petr. 1, 18 sq. ) [*]( 1 homo P ml o homo P m2 A (o in ras. m2) cet. 2 si A m2 s. u. X (si seruum ex seruum) VT, om. cet. dicis m2 PW et mlWE liberum (1 ex b) P 6 quis A (8. m2 t qui) idiotum A (s. m2 i tfi) P (corr. m2) 7 sciuit enim 91\' (enim 8. u. m2) 91 xE 9 in om. P 13 assuimis P hereditas (f tis s. s m2) A hereditas (as ex atis) T 15 redemerit A (e alt. ex i m2) non emerit del. m2 A, in mg. T 16 et A (s. m2 i ñ) P non cet. conditione (om. paternae traditionis) N\' 18 a dno redemptus Am2 T 19 et pr. A (del. m2) P, om. cet. 20 redemtori P 21 libertatinitatem V (ta pr. exp.) libertinitatem T (a 8. n, sed eras.) liber+tatem P (a ercis.) 25 tuo del. m2 A, s. u. T )

13
deferendum, ne ab ingrato reuocetur libertas. quid te beatius, qui sub domino regnas et sub patrono militas?

Quid autem est quod tibi non contulit dominus? legem [*]( 449 A ) dedit, adiuncxit gratiam. lex enim peccatum denuntiauit, sed in condicione lubrica penitus cohibere non potuit. cognoui [*]( B ) enim peccatum quod nesciebam, cognoui concupiscentiam esse peccatum, et hac occasione cognitionis peccati aera cumulata sunt, quia peccatum, quod ante per ignorantiam meam mortuum uidebatur, in me reuixit: ego autem mortuus sum sub peccati uulnere, quia cognitio culpae, quae mihi profutura uidebatur, haec nocuit, ut scirem quod uitare non poteram. peccatum enim prodidit et per bonum denuntiationis suae peccati ipsius aceruauit inuidiam. itaque supra modum factum est peccatum [*]( c ) mihi, quia cumulatum est denuntiatione mandati; crescit enim culpa, cum proditur nec cauetur. quomodo ergo bonum mandatum, quod mihi mors est? aut quomodo non est mihi mors, quod per bonum significationis suae demonstrandum peccatum operatum\'est in me mortem? nam certum est quod mors mihi accessit, dum quod facio agnosco peccatum, sicut ipse dominus ait: si non uenissem et locutus fuissem his, peccatum non haberent.

quid miraris igitur si lex [*]( D ) quibusdam morti sit, cum morti sit et domini salutaris aduentus, per quem redempti sumus? infidelis enim mortem sibi quaerit [*]( 6 Rom. 7, 7 20 Ioh. 15. 22 ) [*]( 2 qui; A (a eras.) militas P (as m2 ex ea) 4 dedit! iuncxit A m1 dedit iuncxit (8. peccatum dedit ad) A m2 dedit adiunxit (adiuncxit V) PYN. post dedit add. liber s. Marci 510 peccatum (a. m2 praeceptum) dedit, T peccatum deleuit. in D verba peccatum dedit adiunxit gratiam scripta sunt in ras. uerborum adiunxit gratiam. lex enim et in mg. add. lex enim enim om. N\' 6 esse ... quia peccatum om. VN, in mg. T 7 aera A (a pr. et alt. partim eras.) aera P comulata A 8 quod 8. u. m2 AP et quod T (et del.) meam] in me (om. postea in me) WE 9 sub del. m2 A, 8. u. T, om. VN 13 acerbauit P (v 8. b m2) N (v 8. b m3) T (v 8. b ml) cet. 14 comulatum A 17 demonstrandum A (8. m2 t do) P (o m2 8. 6) demonstrando cet. 18 nam***| certum A (eer eras.) 21 his (h eras.) A 22 quibusdam morti (8. m2 t tis) A i saluatoris A (8. m2 i salutaris) T 28 infldeli? A m2 )

14
ex gratia, manet autem mandati gratia. etenim sicut cognitio uenenatorum poculorum consummatur ad disciplinam medicinae, sic diuinum mandatum ad uitam aeternam. sicut autem ei qui male utitur noxiis potionibus cognitio earum in malum uertitur et periculum et quo magis uenena cognouerit hoc se[*]( E ) intellegit amplius periclitari, sic forma mandati his qui male legem interpretantur uel demonstrata atque inter dicta peccata uitare non possunt mortis auctor est. sicut ergo bonum antidotum, etiamsi inprudenti aut intemperanti non bonum, sic bonum mandatum, etiamsi intemperanti non bonum est. ergo bonum mandatum, quod alicui mors est. responsum igitur habe primae propositioni, quia potest esse bonum mandatum, quod mihi mors est: bonum per naturam salutaris [*]( F ) praecepti, mors per intemperantiam carnis.

1 i » Et quia didicimus esse bonum mandatum quod mihi mors est, nunc discutiamus quomodo non sit mihi mors quod per bonum licet mihi operatum est mortem. sic enim proposuit apostolus: quod ergo bonum est mihi mors est? absit; sed peccatum, ut pareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. itaque spectemus singula. mandatum utique legis est, lex autem spiritalis est, cuius gratiam uideo, pulchritudinem laudo. formam praedico, praeceptum admiror: sed quia carnalis sum ego et uenundatus sum sub peccato, trahor inuitus ad culpam. etenim quasi seruo culpa dominatur. [*]( 450 A ) itaque odi crimen et facio. mens odit, caro concupiscit: ego [*]( 18 Rom. 7, 13 21 Rom. 7, 14 23 Rom. 7, 14-23 ) [*]( 2 consummatus P consumatur V 6 intelleget A (et ex it m2) T 8 auctor est VP\'mIlE et m2 W auctores %\'ml cet. ergo P (r m2 a. 14.)\' 9 etiamsi A (etiam del. m2) etiam (om. si) P etiamsi om. T bonum S A (S add. m2) 10 etiamsi P (si eras.) etiam P\'T 12 propositionis A (s alt. exp.) nilE et (s alt. m2) W\' 15 didicimus (8. m2 1 diximus) A dicimus PT 16 est non A (s. ml i nunc) P (corr. m2) a b mihi del. m2 A, om. T 17 licet mihi tamen VN (bonum licet j(\' m. ant., licet ante per transponunt WE) mihi licet tamen T 19 appareat P et ap s. u. ttt m3 T 23 et del. Am2, om. NT sum PD, del. m2 A, om. eet. 25 odio P et (0 alt. exp.) P\' )

15
tamen in utraque, qui legi mente consentio et carne quod nolo hoc ago. bonum ergo mandatum, cui consentio, et mens bona, quae quod bonum est eligit. bona ad iudicandum, sed infirma plerumque ad resistendum, quia repugnat ei corporis adpetentia et captiuam eam trahit ad erroris inlecebras.

in quo periculo unum est remedium, ut quem lex liberare non [*]( B ) potuit liberet dei gratia. sic enim scriptum est: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per legum Christum dominum nostrum. itaque fit ut, licet peccatum quod latebat id est concupiscentia mea, quam non putabam esse peccatum, mortem mihi operata. sit, dum proditur, et supra modum factum sit ipsum peccatum — erat enim peccatum, etsi nesciebatur, sed cognitione coaceruatum est et quasi incrementum erroris adsumpsit atque in naturam delicti cessit forma mandati.-, mihi tamen [*]( C ) mors non sit, cui promptum est ad Christum confugere, per quem soluimur omni mortis periculo. absoluta igitur etiam secunda est propositio, quia mandatum mihi legis mors non est, etsi mortem operetur. quod enim conturbamur fragilitatis est, quod euadimus Christi.

Ergo ut ad exordia sermonis huius reuertamur, mens bona [*]( I> ) est, quae habet tractationem rationis et intendit sapientiae disciplinis, sed grauis lucta est ei cum mortis corpore et plerumque rationem mentis uincit carnis inlecebra. ideo [*]( 7 Rom. 7, 24 sq. ) [*]( 3 eligit A (s. m2 i legit) PD et m\'l W legit V et (corr. eligit) T elegit VII m1 cet. bonal- (na eras.) A 4 corporis A ml FS1 et («. ras. 6 litt.) P corpus JVP* corporis aoluptas Am2 et (uolllptas del.) T 5 adpetentia VN\' adpenitentia .AcaP\' et (kis del. et s. scr. appetentia) T * n. adp*e««tentia P (a et ni et uirgula eras.) 7 gra in spatio angusto ins. A 8 liberabit (b alt. ex u) AWD 12 facta P1 ipsum A (a. m2 J ipse) et s. u. T 14 coacerbatum AV et (v s. b) m2 Pi1.ID m3 81 ml T 17 ab omni T 19 conturba.mur A conturbatur 81 et (corr. m2) VI\' 20 ipi gratia est A (gratia est add. m2) gratia xpi est T 21 exhordia A 23 lucta A (s. m2 t relucta) relucta T 24 ideo A ml P et ideo A m2 cet. )

16
dominus primo legem dedit, cui mens hominis sese ad optemperandum dedit et ei seruire coepit, ut esset subdita; sed [*]( E ) caro subiecta non erat, quia sapientia carnis non est legi subdita et praeceptis eius repugnabat. non enim poterat uirtuti oboedire cupiditatibus dedita et lenociniis carnalibus implicata. ideo laborandum est, ut teneamus dei gratiam. mens itaque bona, si rationi intendat, sed parum perfecta, nisi habeat gubernaculum Christi. uenit enim dominus Iesus, qui nostras passiones cruci suae adfigeret, peccata donaret. in cuius morte iustificati sumus, ut totus mundus eius mundaretur sanguine[*](. F ) denique in morte ipsius baptizati sumus.

si igitur in illius morte dimittuntur nobis peccata, etiam peccatorum nobis passiones in illius morte moriantur, illius crucis clauis teneantur. adfixae. si in illius morte mortui sumus, quid iterum tamquam uiuentes ad ea quae sunt mundana reuocamur? quid nobis cum elementis mundi, quid cum cupiditatibus, quid cum luxuria atque lasciuia, quibus in Christo mortui sumus? quodsi sumus in Christo mortui, in Christo resurreximus; cum Christo igitur uersemur, cum Christo superiora quae sunt, non quae [*]( 451 A ) corruptibilia et terrena quaeramus. Christus surgens a mortuis ueterem hominem adfixum cruci reliquit, nouum resuscitauit. Christus ideo mortuus est, ut et nos peccato moreremur, deo re-urgeremus. mortua est caro nostra, quid iterum peccato reuiuescit, quid iterum peccato oboedit? quid iterum peccatum regnat in mortuis, cum mors finis peccati sit? mortui sumus carne. [*]( 3 I Cor. 1, 26 22 Rom. 6. 2 ) [*]( X/ 1 adoptemperandum P (do in ras.) 2 cepit A V esset (ts. u. m2) sub- dita A (/ m2) sabdita easet T 5 implicata (implicita m2) A 8 gabernacula call 9 crucia A (s exp.) P (a eras.) 13 in illius crucis A (in .del. m2) P affixae teneantur 81 xE 17 alt. in xpo eras. A 18 mortui post in Christo tranltponit m2 A in xpo ante resurr. om. PD io (8. m2 cO) T, in quo deinde m2 del. cum xpo 20 resurgens NT (re s. v. m2) D 21 crucis At om. VN, cruci 8. u. T 22 ut (t 8. u.) A 23 eet in ras. m2 91\' (ex sunt ut uidetur) est autem A (autem a. u m2) T reniuescit AV et m1 a reuiuiacit Hm3 cet. 24 peccato < V a. 0 m2) regnat A 25 carni P )

17
renouati sumus spiritu. in spiritu ambulemus, quia spiritum Christi accepimus. si autem Christus in nobis, ergo sit nobis [*]( B ) caro mortua propter peccatum, spiritus uero uiuat propter I iustificationem.

sic quod erat inpossibile legi solutum est, si in spiritu ambulemus: sic passiones sepelimus, si crucem huius corporis non resoluamus, si chirographum peccati, quod deletum est in cruce Christi, non rescribamus, si ueteris hominis amictum quem exuimus non induamus. scriptum est enim in Canticis: exui tunicam meam, quomodo induam eam? laui pedes meos, quomodo inquinabo eos? [*]( C ) mortificata igitur nobis sunt corporis membra, cur eius pullulant uitia? ideo lex non praeualuit, quia carnem non mortificauit, ideo quasi umbra praeteriit, quia non colorauit, ideo etiam obumbrauit nos a sole iustitiae, quia coaceruauit crimina: ergo et obfuit.

Quid igitur opus fuit ut lex promulgaretur, si profutura [*]( D ) non erat?

habebamus iam legem naturae, erat unusquisque sibi lex, qui opus legis scriptum habebat in corde suo. illam non tenuimus: cur addebatur et altera, in cuius operibus caro non posset iustificari ? accessit uinculum, non solutio; addita [*]( E ) est peccatorum agnitio, non remissio. peccauimus omnes, qui poteramus excusationem praetendere per ignorantiam: os obstructum est omnibus.