De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Haec ergo prima uerae ratio cognitionis, quia fortuito accidant quae in saeculo sunt: secunda illa, quia propter eorum tergiuersationes posuisti eis successus profluos saecularium commodorum et abundantiam diuitiarum, ne causarentur propter inopiam se et acerbitatem alicuius doloris et luctus minus fuisse deuotos atque in culpam latrocinii et direptionis studium necessitate egestatis inpulsos. non enim [*]( 669 A ) ad tranquillitatem uitae usuramque laetitiae diuitiis opimati aut honoribus eleuati sunt, sed ut querella excluderetur, coaceruaretur aerumna.

deiciuntur itaque dum eleuantur [*]( 5 Exod. 25, 30 6 Sir. 48, 24 (27) 8 Pealm. XXXVIII 5 11 Psalm. L 8 16 Psalm. LXXII 18 24 Psalm. LXXII 18 ) [*]( 3 ergo] igitur DP\' 4 recordatio BDP* 5 resplendet P (et ex it) 7 adipiscetur P (e ex i) 8 mihi fac dne P mihi dne fac C fac mihi dne DP\' et (qui domine post meum transponit) B 9 qiii P quid C quis cet. 10 qui PC quis cet. fines P 11 sapienae P hunc P (nc in ras.) 13 uestrae B 15 ergo om. B uera DP\' cognitionea P qui. a P (i eras.), om. B fortuitu DPC 16 in] a B 17 tergiuersationes (es ex is) posuisti (i alt. postea add.) P successus P (c pr. ex b) 18 commotorum P (o alt. ex u) abundantiam P • (dan s. u.) nec auferentur B 19 se eras. B acerbitatem P (b ex u) 22 laetitiae] legitime DP\' opinati B 23 quaerella P querela cet. 24 coarcerbaretur PBC coaceruaietur D (u pr. ex b) dum] de B ) [*](17* )

260
huiusmodi uiri. non enim gratia, sed ruina est, ubi nec diuturni usus muneris reseruatur et adimitur excusatio delinquendi, quod enim grauioris pondus querellae quam illud diuinum quod habes in Michaeae libro prophetae: popule meus, quid feci tibi aut in quo contristaui te aut[*]( B ) quid molestus tibi fui? responde mihi. nonne eduxi te de terra Aegypti et de domo seruitutis liberaui te? ecce quomodo deiciuntur impii, dum adleuantur, querella eorum excluditur, poena aceruatur. caelestibus enim beneficiis inuitati deserere non debuerunt uitae securitatis et prosperitatis datorem, cui magis debuerant obtemperare. sed sicut iustitia dei magna ita etiam seuera uindicta. quando enim impius perseuerare consueuit, de quo et alibi habes scriptum: [*]( C ) uidi impium superexaltatum et eleuatum super caedros Libani et transiui, et ecce non erat: et quaesiui eum, et non est inuentus locus eius? incredibilis celeritas extinctionis eius. uides subito impium in hoc saeculo potentem: dum tu transis, ille iam non est. quanta est enim umbra in terra, quam non diuturna! transpone uestigium, et umbra praeteriit. aut si hic aliquid mouet, ad ea quae futura sunt attolle mentis uestigium et inuenies illic impium non futurum, quem hic esse credebas; non [*]( D ) enim est qui nihil est. denique dominus eos cognouit qui sunt ipsius; qui autem non sunt eos non agnoscit, quia ipsi eum qui est non agnouerunt. [*]( 4 Mich. 6, 3 sq. 14 Psalm. XXXVI 35 sq. 23 II Tim. 2, 19 ) [*]( 1 enim uiri gratia B 3 querellae P querelae cet. illa B 4 ex popule P (le ex lae) 5 constraui B 6 fui tibi PC 7 seruitutes P .8 querella P querela cet. 9 aceruatur DP\' acerbatur cet. celestibus P (i 8. M.) 10 securitatis et Erasmus securitatis sed DP\' setutilitatis sed P utilitatis et BC 11 obtemptare B 13 alibi P (a 8. u.) 14 super] sicut B 17 inecredibilis P (e pr. del.) 19 enim est B, est ony. P4 non om. DP\'C diu#turna P (r eras.) 20 mouet ed. Rom. mouent PBD mouerit P4 maneant (J 22 credebus P (e pr. s. u.) 23 denique P (i ex e) 25 eum P (u in ras.) )
261

J J De ipsis ergo et hic dicit: defecerunt et perierunt [*](E ) propter iniquitatem suam uelut somnium exurgentis, id est: ita deficiunt et euanescunt impii, sicut somnium exurgentis e somno primum, quia in tenebris sunt et in tenebris ambulauerunt nec residet aliquod eorum boni operis uestigium, sed similes eorum qui somnium uident. qui autem somniat in nocte somniat, nox autem in tenebris. filii tenebrarum sunt priuati sole iustitiae et splendore uirtutis, [*]( F ) dormientes semper et non uigilantes, de quibus bene dicitur: dormierunt somnum suum et nihil inuenerunt. etenim cum animae eorum a corpore <sint> separatae, tamquam resoluti a corporis somno nihil inuenient, nihil tenebunt et quod tenere se arbitrabantur amittent, quoniam stultus et insipiens cum diuitiis exundauerit, relinquet alienis diuitias suas neque simul ad inferna descendet cum eo gloria domus eius.

sequentia quoque demonstrant quomodo ipsius non inueniatur imago, sed intereat, quoniam imago eius in ciuitate domini illa superiore Hierusalem non inuenitur. dominus enim pinxit nos ad imaginem et similitudinem suam, sicut ipse docet dicens: ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos. si bene egerimus, manet in nobis ista imago caelestis; [*]( 670 A ) si male quis agit, deletur in illo haec imago, illius utique qui descendit e caelo, et est in eo imago terreni. unde et apostolus dicit: sicut portauimus imaginem illius [*]( 1 Psalm. LXXII 19 sq. 5 Psalm. LXXXI 5 8 Malach. 4, 2 10 Psalm. LXXV 6 15 Psalm. XXXXVllI 18 16 Psalm. LXXII 20 20 Esai. 49, 16 24 I Cor. 15, 49 ) [*]( 4 e] a B ft residet P (e alt. ex i) resedit DP\' aliquod P (o ex i) 6 similes C similis cet. 8 tenebrarum P (ene 8. u.) 10 somnium PD 11 sint addidi 12 nihil alt.] nil DP C 13 se tenere DP\' 14 exundauerit C exundauerint P (ri e. u.) cet. relinquet C relinquent cet. 15 eo PhC eis P\', om. D (in quo eum pro cum) 16 eius PBC eorum (om. domus) DP\' demonstrant P (s s. u.) ipsius] impius ed. Rom. 17 imago B, om. cet. inueniantur, sed intereaut DP\' 18 liierusale P 20 dicens P (i ex o) hierusale P (a 8. 14.) murus P 22 et si DP\' qui B 24 imaginem om. B )

262
: terreni, portemus et imaginem huius caelestis. bonorum ergo imagines perseuerant et in illa dei ciuitate resplendent. si quis autem ad grauiora peccata deflexerit nec egerit paenitentiam, imago eius aboletur uel eicitur, sicut Adam de paradiso eiectus est et exclusus. quicumque autem [*]( B ) pie honesteque se gesserit intrat in ciuitatem dei et infert imaginem suam, ut in illa dei fulgeat ciuitate. domine, in \'.ciuitate tua imagines ipsorum ad nihilum rediges, quia isti in lumine fulgere non possunt qui tenebrosis se operibus. induerunt. exemplum arcessamus de saeculo. uide quemadmodum in ciuitatibus bonorum principum imagines perseuerent, deleantur imagines tyrannorum.

Haec ergo considerans animoque intendens sanctus propheta [*]( c ) delectatus est, qui fuerat ante turbatus. unde ait ipse: quia delectatum est cor meum et renes mei resoluti[*]( D ) sunt. et ego ad nihilum redactus sum et nesciui. et uelut iumentum factus sum apud te. et ego semper tecum. (cum cognouissem* inquit \'quia deus humana curat et respicit, requieuerunt renes mei,\' hoc est: ex maxima fatigatione ueteris inprudentiae requieui per agnitionem boni caelestis et gratiae. sunt etiam quidam renes animae, qui uexantur in nobis per ignorantiae laborem: hi resoluuntur ad requiescendum caelestis agnitione doctrinae et quasi fulcro quodam caelestium praeceptorum subnixi fouentur. [*]( E ) \'tunc\' inquit \'intellexi quia uane fatigabar, quoniam id quod uerum est nesciebam.\' et uelut iumentum factus sum*.

[*]( 6 Apoc. 3, 12 7 Psalm. LXXII 20 14 Psalm. LXXII 21-23 )[*]( 3 autem om. B 6 se om. DP\' 8 imaginis P redigis P 9 tenebris B 10 accersemus DP\' acceraiamus C 12 imaginis P 15 meum P (u s. tł.) 15 et 19 renis P 18 cognouissem P (s pr. a. u.) 19 humana P (na s. u.) 21 etiam] enim Costerius renes P (e alt. ex i) 22 hi B hii eet. 23 requiescendum P (d ex t) 24 fulcbro C pulchro P (r 8. u.) cet. post quodam in DP\' spatium est 6 litt. quodam fulcro a et liber bybliothecae canonicorum s. Ambrosii 25 faticabar P patiebar DP\' 26 est om. DP\' factus P (s in ras.) )

263
++ pulchre addidit apud te; comparatione enim caelestium homo quid est nisi iumentum inrationabile ? nam et stellae, cum sint lucidae, uanescunt solis exortu. et Moyses ait: non sum idoneus ab hesterno die. ex quo coepisti loqui cum seruo tuo. et tenui inquit uoce et [*]( F ) tardilocus sum. ita ergo et homo, non dicam Christi, sed angelorum comparatione mutum uidetur esse iumentum. sed tamen nemo desperet, quia homines et iumenta saluos facit dominus. et ideo quia non ex me, sed ex te didici, tibi adhaerebo semper, ut desinam esse iumentum, et dicas mihi: tu autem hic sta mecum. circumfusus enim dei gratia incipit homo esse qui per imprudentiam praetendebat insensibilitatem et inscientiam bestialem; homo enim eo probatur, si capax sit rationis et gratiae, itaque a mutis animalibus separatum esse se gaudet et in hominum adscitum esse consortia, quae deus uisitat et tuetur. quid est enim homo nisi quia eius memor est dominus aut quia a domino uisitatur?

Unde quasi uisitatus ab eo dicit: tenuisti manum [*]( 671AB ) dexteram meam et in uoluntate tua deduxisti me et cum gloria adsumpsisti me. sic accepimus et secundum Graecum sic conuenit. dixit enim Graecus: ἐϰράτησας τη̉ς χειός, id est tenuisti manum, τη̃ς δεξιᾱς μου dexteram meam. bene dirigitur cuius dexteram deus manu sua tenet. potest dicere: dominus a dextris meis, ne commouear. Adam si a dextris suis dominum habere uoluisset, non esset [*]( 3 Exod. 4, 10 8 Psalm. XXXV 8 11 Dent. 5, 31 16 Psalm. VIII 5 18 Psalm. LXXII 23 sq. 24 Psalm. XV 8 ) [*]( 1 addidit p. (d tert. ex t) 2 et (in ras.) P, om. DP\' 8 soles P 4 idoneus P (o ex e) 5 uoce B uocem cet. tardiloquus ed. Rom. (tardilocus scripsi) tardilocutus P B tarde locutus cet. 6 ego P 8 de-. Hperet DP\' desperat cet. homines P (e ex i) fecit C 9 deus DP\' qui non DP\' 15 alt. esse om. B 16 enim est D (enim 8. u.) P1 20 suscepisti B accipimus DP\' 21 EkpaTHCaTTHCXipOC libri, corr. Erasmus 22 id ... manum om. C ΤΗΟΔΕξΙCMOy PB et magis corrupta C THO et deinde spatium 10 fere litt. D, om. haec et uerba deiteram meam spatio relicto P\', corr. Gelenius 25 suis om. B habere om. DP\' )

264
a serpente deceptus. sed quia oblitus est mandatum dei et uoluntatem serpentis impleuit, manum eius diabolus tenuit [*]( C ) et ad lignum scientiae mali et boni fecit extendi, ut interdicta decerperet. praeiudicatum est in illo omnibus et coepit uniuersis aduersarius ad dexteram stare. unde et illa in Iudan maledicti forma processit: et diabolus stet a dextris eius. si illud maledictum graue, maxima est ista benedictio, qua maledictionis durae uincla laxantur. ideo dominus Iesus ad dexteram sibi diabolum statuit, sicut in Zacchariae legimus libro; hominis enim causam locumque susceperat. ibi ergo[*]( D ) stetit, ubi Adae stabat hereditas. quasi bonus athleta permisit eum ad dexteram sibi stare, ut eum retrorsum repelleret dicens: uade retro, Satanas. itaque aduersarius loco deiectus recessit; tibi autem ne diabolus staret a dextris, ait: ueni, sequere me. praeuidens igitur Dauid aduentum domini, qui nos a potestate aduersarii liberaturus descendit e caelo, ait: dominus a dextris mihi, ne commouear. cui autem a dextris erat diabolus mouebatur. merito ergo et [*]( E ) hic ait: tenuisti manum dexteram meam, id est: ut iam peccare non possim, ut ille lubrico ante fluctuabundus uestigio fida possim statione consistere. quam bene hoc apostolus dixit, quando turbatum eum dominus uidit et extendens suam dexteram titubare non passus est atque intrepido firmauit incessu. liberatus itaque Petrus quid aliud est locutus nisi hos propheticos uersus: tenuisti manum [*]( 6 Psalm. CVni 6 9 Zach. 3, 1 13 Matth. 4, 10 15 Matth. 19, 21 20 Matth. 14, 30 sq. ) [*]( 2 et manum DP\' 3 boni (bonn B) et mali BC, fort. recte 5 ad dexteram om. DP\' iudam BDP C 6 furma P 8 qua DP\', om. eet. uingla P 9 diabolum P (0 ex u) zachariae BDP\'C libro legimus BDP\'C 11 stabafj stetit B athleta P (e postea add.) 12 eum pr. post sibi transponit P4 sibi om. B 14 a] ad P 16 discendit P 17 dextris est DP\' 19 manu P estj ea P 21 fidei DP\' hic DP\' apostolus hoc B 22 apostolus P (0 alt. ex u) quantum B eum turbatum DP\' uidit dominus DP\' 23 manum (s. dexteram) suam D manum dexteram suam P\' 24 intrepito P aliut P 25 nisi P ni 9. u.) propbeticos hos B manu B )
265
dexteram meam, et in uoluntate tua deduxisti me et cum gloria adsumpsisti me? quae est dextera nisi [*]( F ) actuosa animae uirtus? quae si uoluntate domini dirigatur, nihil aliud desiderat, nil requirit, nullas mundi huius opes, nulla adiumenta deposcit.

Ideo dicit sanctus: quid enim mihi restat in caelo? et a te quid uolui super terram? id est: tu portio [*]( 672 A ) mea es, abundas mihi ad omnia, nihil quaesiui aliud nisi ut te partem haberem, nulli me caelesti, ut gentiles faciunt, subdidi creaturae, nullas saeculi huius diuitias et uoluptatum inlecebras concupiui. nullius egeo, qui. a te adsumptus sum, nec superest in caelestibus quod amplius quaeram. nihil habens omnia habeo, quia Christum habeo, cui pater altissimus non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; quomodo ergo non cum illo omnia nobis donauit? sicut apostolus dixit; omnia enim in Christo, [*]( B ) per quem omnia et in quo constant omnia. omnia ergo in illo habens aliam non quaero mercedem, quia ipse merces est uniuersorum. ideoque perfecto dixit: tolle crucem tuam et sequere me. qui illum sequitur non praemio ducitur ad perfectionem, sed perfectione consummatur ad praemium. imitatores enim Christi non propter spem boni sunt, sed pro amore uirtutis; Christus enim per naturam bonus, non propter praemii cupiditatem. ideo passus est, quia eum benefacere [*]( C ) delectauit, non quia incrementum gloriae ex sua passione [*]( 6 Psalui. LXXII 25 14 Rom. 8. 31 sq. 16 Coloss. 1, 16 sq. 19 Marc. 8, 34 ) [*]( 1 me P (e 8. u.) 2 suscepisti DP\' nisi P (si 8. u.) 3 actuosa P (u ex o) domini uoluntate DP\' 4 quaerit DP\' 6 enim P (i s. u.) mihi om. B 9 haberern partem B scelesti D et (s pr. eras.) P gentiles P (e alt. ex i) 10 subdidi P (d alt. ex t) huius om. P 11 nullius (u alt. 8. u.) egeo P 15 eum] illum DP\' 16 donabit P dixit PD dicit P\' ait BC 17 quo stant DP\' 18 quia P (a 8. u.) 19 perfecte DP\' 21 perfectionem alt. P (m eras.) 22 imitatores P (i alt. 8. u., e ex i) 24 benefacere P (bene s. u.) benefacere eum DP\' )

266
quaerebat. ideo qui illum imitari cupit non quod sibi, sed quod aliis prosit operatur. unde non inmerito deficit sibi, aliis autem uirtutis incremento ualescit.

et conuenienter dicit: defecit cor meum et caro mea, deus cordis mei. neque enim possunt perpetua succedere, nisi terrena defecerint. deficit ergo caro, quando mortificantur quae sunt carnalia, deficiunt et illi qui mortificationem Iesu Christi in sua carne [*]( D ) circumferunt; mors enim Christi in illis operatur, ut omnis errorum moriatur inlecebra. unde colligitur quia et cor hominis deficit, quando mortificantur cogitationes malae, quae de corde procedunt, ut terrena omnia abscondat obliuio et fiat deus cordis eorum qui beati mundo corde deum uidere mereantur, ut adpropinquent tibi et non se segregent. deus enim adpropians, non repulsor adpropinquantium est; omnibus [*]( E ) enim uult salutis causa esse, non mortis. denique neminem repellit nisi qui se ab eius conspectu putauerit sequestrandum. quoniam ecce inquit qui elongant se a te peribunt.

unusquisque enim operibus suis pietati tuae sese aut iungit aut separat; fugit enim deum qui operatur ea quorum cognitione metuat deprehendi, sicut ille qui tectus parietibus et circumfusus tenebris a domino deo sese existimat non uideri, [*]( F ) uidetur autem, cum dicitur: perdidisti omnes qui fornicantur abs te. sicut enim mulier quae fornicatur non adhaeret uiro nec una caro cum uiro suo nec unus spiritus est, sed diuidit sese ac separat fornicando, ita quaecumque anima non adhaeret deo, sed uanis idolorum cultibus inseruiens fornicatur diuidit se sacrilegii scaeuitate et longe fit a domino, [*]( 4 Psalm. LXXII 26 7 II Cor. 4, 10 12 Matth. 5, 8 18 Iacobus 4, 8 17 Psalm. LXXII 27 20 Sir. 23, 18 (26) 22 Psalm. LXXII 27 24 I Cor. 6, 15 sq. ) [*]( 9 error B 10 cogitationes P (e ex i) 11 de s. u. P 12 mundi BC 13 segregentur DP\' (om. se) 14 appropiantium DP\' adpropinquantum B 15 causa non mortis esse B 18 suae B 19 cognitione B cognitionem P (e in rtw.) C cogitationes DP4 20 sicut P (t 8. u.) 21 non existimat B 22 omng qui fornicatur B 24 cum uiro suo om. B 27 sacrificii B scaeuitate P obscenitate B (ob s. u. m2) scenitate cet. )

267
quae prope esse deberet; perit autem qui separatur a domino.

unde sanctus, qui dei iudicium reformidat, semper adhaerere uult Christo et in eo spem suam ponere, ut laudet dominum, cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.