De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Ideo optinuit inquit eos superbia eorum, cooperti [*]( E ) sunt iniquitate et impietate sua. malum uestimentum iniquitas, quod si qui uoluerit in nobis tenere, remittere nos oportet, ne incipiat in iudicium uenire nobiscum. et si qui tunicam nostram quam accepimus spiritalem auferre conetur, remitte pallium iniquitatis, sume operimentum fidei atque patientiae, quo se operibat Dauid in ieiunio, ne amitteret [*]( F ) integimenta uirtutis. ipsum ieiunium operimentum est. denique nisi sanctum Ioseph texisset ieiuna sobrietas, adulterae proteruitas exuisset. quo ieiunio si se tegere uoluisset Adam, nudus non fuisset effectus. sed quia de ligno scientiae boni et mali contra interdictum caeleste gustauit et imperatum ieiunium praeuaricatus est incontinentiae cibo, nudum se esse cognouit. quod si ieiunauisset, et fidei seruasset exuuias nec se aspexisset intectum. non ergo nos induamus iniquitate et impietate, ne de aliquo nostrum dicatur: et induit se maledictionem.

[*]( 666 A ) male se induit et Adam, qui dum quaerit integimenta foliorum, maledictionis excepit sententiam. induerunt se maledictione Iudaei, de quibus scriptum est: [*]( 2 Prouerb. 3, 12 Hebr. 12, 6 5 Psalm. LXXII 5 7 Psalm. LXXII 6 15 Gen. 39, 12 17 Gen. 3, 6 aqq. 22 Psalm. CVIII 18 ) [*]( 3 recipit BP1 4 suscipiuntur B (u alt. ex e) 5 perpetuum B perpetuo cet. 7 eos inquit B (om. eorum) cooperti P (i 8. tI.) 8 sunt om. DP\' 9 quid si P 9 et 10 qui P quis cet. 10 incipiat om. B 13 operiebat BDP\'C 14 integumenta B tegumenta DP\'C 15 nisi P (s in ras.) ieiunia C aobrietas ieiunia DP\' 16 tegeret P (et ex it) 18 contra P (a in ras.) 20 ieiunasset BPC et om. BDP* 21 intellectum. nos B 23 quaereret DP\' 24 integumenta BP1 et (u in raa.) D tegumenta C foliaruni P (0 8. a) filiorum B )

255
prodiuit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in dispositionem cordis. ab adipe adipale enim dicitur, id est pingue. sicut enim anima bonis pasta et referta uirtutibus tamquam adipe et pinguedine repletur, ut scriptum est, sic iniquitas, quae quasi ex adipe procedit, non tenuis et [*]( B ) exilis significatur, sed plena uitiorum. denique non fortuito quodam lapsu in errorem incidere, sed consilio et dispositione in sacrilegium transierunt.

Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum [*]( c ) transiuit super terram. ponere in caelo os suum quid sit docet nos ille ex fratribus adulescentior, qui regressus ad patrem dixit: pater, peccaui in caelum et coram te. ponunt autem in caelum os suum qui sibi criminum [*]( D ) auctoritates natiuitatis putant quadam necessitate deferri. hi nec caelo nec terris parcere solent, ut cursu quodam stellarum arbitrentur uitam hominis gubernari. nihil prouidentiae, nihil bonis moribus derelinquunt. atque utinam et isti sicut ille unus de duobus adulescentibus reuertissent: bonus dominus remedium non negasset. et tamen etiamsi ipsi nolint sanari, reseruat dominus regressionis gratiam, ut qui in Istrahel expulsi sunt per cordis proprii caecitatem per plenitudinem [*]( E ) ecclesiae reuertantur et non uacuos dies uitae istius ducant, sed plenos habeant bonae operationis et fidei, cum repleuerit eos dominus gratia spiritali. quomodo autem reuertantur accipe. quia caecitas inquit ex parte Istrahel contigit, [*]( 1 Psalm. LXXII 7 4 Psalm. LXII 6 8 Psalm. LXXII 9 12 Luc. 15, 18 25 Rom. 11, 25 sq. ) [*]( 1 prodiit DP1 C 2 adipale scripsi adipsal PC adeps B et (in quibus antea spatium est 5 fere litt.) DP\' id est om. DP\' 5 sicut BC et P (s eras.) 6 fortuitu DP\' 7 labso P 10 trans. in terra B ponere P (re s. u.) caelum B, recte puto, cf. u. 13 13 autem om. B 14 natiuitatis C natiuitates PB uanitates DP\' hic (c eras.) P hii ])P\'C nec] in DP\' 15 cglo P (c s. u.) cursu P (u alt. ex o) 17 moribus bonis B derelingunt P 18 reuersi essent B reuerterentur DP\' 19 etiam ipsi si nolunt DP\' 20 istrahel P (e s. u.) isrt cet. 24 dominus om. DP\' 25 sq. istrahel P isrt cet. )

256
donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Istrahel saluus fieret. sed quia mysterium oportebat impleri ut concluderet deus omnia in incredulitate, id est redargueret atque conuinceret — cum enim duo contendunt, si unus [*]( F ) superior sit, dicitur: conclusit illum alterum — ideoque per suam misericordiam, ut subditus fieret deo mundus, regressus est quidem populus in heredibus, <sed> seri sceleris errore traductus est, ut deum non crederet occultorum esse praescium. sed dominus illis ut quandoque redimantur, salutis futurae gratiam reseruauit dicens: ideo reuertetur huc populus meus. quid est huc? id est ad me, ad aequitatem et iustitiam meam, ad cultum meum.