De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

concluso ergo illo et conuicto Cain crimine aliud oblationis uitium discutiamus. optulit a fructibus terrae. non a primis fructibus primitias deo: hoc est primitias sibi prius uindicare, deo autem sequentia deferre. itaque cum [*]( D ) anima corpori tamquam seruo domina sit praeferenda, utique primitias eius, hoc est animi prius quam corporis offerre debemus. primitiae animae primi motus sunt bonarum disciplinarum. quae licet tempore posteriores sint quam corporis primitiae, quae sunt esca, incrementum, uisus, auditus et tactus, odor, uox — mens autem et sensus pars animae, pars corporis est —, tamen priores sunt disciplinis. quarum primitiua est puro corde et simplici sermone oblata deo gratiarum [*]( E ) actio.

haec munera optulit Abel, et ideo respexit deus in munera eius, quoniam a primitiuis optulit. accedit ergo quia de primitiuis ouium et de adipibus earum. considera quia non de insensibilibus, sed de animantibus optulit. plus est enim animalis quam terrenus, siquidem animalis proximus spiritali est. non enim prius quod spiritale est, sed quod animale, [*](1 Philo de sacr. 19 (176, 22; I 231, 2 C.) 9 Philo de sacr. 20 (176, 46; I 232, 2 C.) 15 Philo de sacr. 20 (177, 11; I 232, 11 C.) 20 Gen. 4, 4 Philo de sacr. 27 (180, 41; I 238, 16 C.) ) [*]( 5 homines quidam B 6 sibi om. M arcescunt MPP1 accersunt B et m2 V 9 optulit SAA\'P\'V obtulit cet. a ml SP (m2 de) 10 a ml SP (m2 de) 11 post cum add. uero B 13 animae B 14 primi motus SMAA\'M\' primatus BPP\'V 15 qui M 20 optulit Spy et (p ex b) B obtulit cet. 21 a S mJ (m2 de) optulit SAA\'P\'V et (p ex b) B obtulit cet. 23 optulit .AA\'PV et fp ex b) B occurrit (in mg. obtulit) P obtulit eel. est om. M 25 est alt. otn. Jx )

374
deinde quod spiritale. quod animale spirat, habet uitalem. [*]( F ) spiritum, non item quod de terrarum est fructibus. deinde optulit non secunda, sed prima, non exigua, sed pinguia. qualia enim lex probauit et iussit offerri, sicut scriptum est: et erit inquit, cum inducet te deus in terram Chananaeorum, sicut iurauit patribus tuis, et dabit tibi. et tolles omne quod aperit uuluam masculinum domino. omne quod aperit uuluam de armentis et pecoribus tuis quaecumque nata fuerint tibi masculina sanctifica domino. omne quod aperit uuluam asinae mutabis illud oue; si autem non mutabis, [*]( 203 A ) redimes illud. quid tam profundi mysterii, tam altae secretaeque sapientiae quam < quod > in quibusdam uenis uerborum simplicium deprehendas licet atque haurias ubertatem gratiae spiritalis? Chananaei etenim mobiles, inquieti sunt. cum gitur in eorum terram fueris ingressus, quos aduertis propter euitatem et inquietudinem instabilitatemque morum possessione deiectos, tu teneto constantiam. non te uilis ratio, leuis sermo perturbet — hoc est enim Chananaeus. mobilis sermo, affectus instabilis et inquieta contentio —, sed magis [*](5 ) tranquillitatem cordis et animi serenitatem placidus seruato, ut tamquam in salo maris tutam nauibus stationem portu quodam tuae mentis exhibeas.

hanc possessionem tibi dominus pollicetur et quodam sacramenti promittit uinculo, ut constantiam tuam firmet. neque enim deus ideo iurat, quod fide credentis indigeat aut testimoniorum adstipulationibus destitutus suffragium sacramenti requirat sicut homines, qui fidem nobis [*](c ) [*](4 Philo de sacr. 27 (180, 46; I 239, 3 C.) 5 Exod. 13, 11—13 15 Philo de sacr. 27 (181, 10; I 239, 13 C.) ) [*]( 2 idem V ita B 3 optulit BAA\'P\'V et (p ex b) B obtulit eet. 9 fuerint nata B 10 sanctificata (ta eras.) B 13 quod addidi, ut add. ed. ROtll. in quibusdam inueuis libri quibusdam in nenis u 15 et inquieti B et (et m4) V atque inquieti Monac. 14399 Uindob. 758 19 conturbet M cananeus M 21 placidus fi placitus libri 25 ideo ds A 26 aut stipulationibus M )

375
adsciscimus sacramento et ideo iuramus, ut credamur uera dixisse. deus autem et cum loquitur fidelis est, cuius sermo sacramentum est; non enim propter sacramentum fidelis deus, sed propter deum etiam sacramentum fidele est. qua ratione igitur Moyses iurantem deum inducit? quia nos usu quodam mortalium claudimur et uelut echini cortice quodam nos uulgaris opinionis inuoluimus aut uelut cocleae, quae nisi [*]( D ) intra testae operimentum sint spirare non possunt nec aerem liberum carpere aut sustinere, sic nos <non> nisi intra quaedam humanae consuetudinis latibula terrena uersamur. unde quia illud uerius solemus credere quod iure iurando firmatur, ne nostra claudicet fides, iurare scribitur deus, qui ipse non iurat, sed iurantium iudex et ultor est perierantium. denique scriptum est: iurauit dominus, et non paenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum. seruauit utique quod iurauit, [*]( E ) dedit nobis aeternum principem sacerdotum, ut et tu quod iuraueris ita noueris esse seruandum, ut quia per eum iuras qui non mentitur scias futurum si mentiaris ultorem.

expulsis igitur inquietis et mobilibus cogitationibus dabit tibi deus uacuam possessionem cordis et mentis, ut eam cultu quodam tranquillitatis exerceas et fructum ex ea capias nec sustineas in eam Chananaeos, hoc est turbidos sensus recurrere, eradices [*]( F ) gentilicium uitiorum omne consaeptum, lucos eorum diruas, quibus obumbratur ueritas et quidam liber caelestis uisus cognitionis horrore tenebrosae disceptationis absconditur. [*]( 2 Philo de sacr. 28 (181, 85; I 240, 14 C.) 3 Philo de sacr. 28 (181, 39; I 241, 3 C.) 4 Philo de sacr. 29 (181, 40; I 241, 4 C.) 14 Psalm. CVllII 4 16 Hebr. 5, 6; 7, 17 ) [*]( 3 fidelis omnipotens da est B 4 etiam om. Y fidelis M 7 uulgaribua P* mH uulgaribus populi Y opinionibus V m2 M\'V inuoluimur MY 9 carpere M\' (r pr. a. u.) capere Y autj ac B non add. Costerius 10 uersamur P\' (e «.$ml) uersemur tete 12 ipse qui M quia ipse A\'R 13 perierantium A pe.ierantium 8 peierantium M\'PV peiurantium B periurantium eet. 22 ea V 23 gentilicium SM gentili«#um V gentilium cet. conceptum M consepultum B 25 cogitationis B V )

376

Sed hoc nisi diuino donatus munere efficere non potes. et ideo ait: dabit tibi deus, hoc est cogitationes optimas, [*]( 204 A ) placida consilia, tranquillas inuentiones. cum dederit haec, tolles omne quod aperit uuluam masculinum et sanctificabis domino. non totum exigit a te deus, qui totum donauit. multa enim ad usum substantiae largitur humanae, et hoc non potest esse diuinum sacrificium, ubi est usus naturae. edere bibere dormire aliaque ministeria corporis dono sunt tibi conlata, non a te relata deo munera. quicquid autem sanctum cogitaueris, hoc dei munus est, dei inspiratio, dei gratia, sicut e[*]( B ) contrario illa quae [cum] in usu naturae humanae sunt non coinquinant hominem, sed quod exit de ore, furta, falsa testimonia, sacrilegia, haec sunt quae coinquinant hominem.

iotenora ergo nostra mundemus, ut possit oblatio non displicere. ibi quaeramus omne quod aperit uuluam masculinum, hoc est iustum et principale, quod sanctificare domino debeamus. neque enim hi nos corporei coetus atque conceptus partusque [*]( C ) sanctificant, quibus uulua feminae deflorato pudore uirginitatis aperitur. nam etsi mulier sanctificet uirum et uir mulierem, tamen plerumque contingit uirginis uuluam etiam sine coniugii sanctitate reserari. neque rursum sola uirilis est gratia, mulier autem sanctificationis aliena est, aut utriusque sexus confusa natura est, ut uterque corporeos fundatur in partus. habent sua munia uiri, habent mulieres sexus sui officia discreta. generatio ista successionis humanae mulierem decet, [*]( D ) inpossibilis eadem uiro.

ergo si carnis usui non quadrat hic sensus, officia animae discutiamus. istam sane inuenio, quae [*]( 2 Exod. 13, 11 5 Philo de sacr. 30 (182, 27; I 242, 8 C.) 11 Matth. 15, 11 et 18 sq. 19 I Cor. 7, 14 21 Philo de sacr. 30 (183, 4; I 243, 8 C.) ) [*]( 8 aliaque etiam misteria B 9 non a te relata om. M 11 curo inclusi, - aut quaecumque scribendum 17 liii SMAA\' coetus SMF coitus A cogitus A\' cetus P cetus M\' et ml V fetus B fetus Y rn2 19 etsi S (et m ras. ex s) sanctificet SMAA\' sanctificat eet. 21 reseruari BAA\' resecari P rursus .Â.Â\' 27 ieta PV )

377
nullo discreta sit sexu. et cum sexum non habeat, utriusque sexus munera repraesentat, nubit concipit parit. et sicut feminis dedit uuluam natura, in qua uniuscuiusque animantis generatio per menstruas formatur aetates, ita est quaedam uirtus animae, quae uelut quodam uuluae genitalis secreto cogitationum [*]( E ) nostrarum suscipere semina, conceptus fouere partusque solet edere. neque enim aliter diceret Esaias: in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis, nisi uuluam animae nouisset. harum generationum quaedam femineae sunt: malitia petulantia luxuries intemperantia inpudicitia aliaque huiusmodi uitia, quibus animi nostri quaedam eneruatur uirilitas. masculinae sunt castitas patientia prudentia temperantia fortitudo iustitia, quibus mens nostra et caro [*]( F ) ipsa firmatur et ad obeunda inpigre munia uirtutis erigitur. hos partus aluus ille propheticus parturiuit. et ideo ait: in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis. masculinum igitur et parturiuit et peperit qui spiritum salutis effudit.