De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Primogenitus tauri decus eius habens cornua unicornui, in quibus gentes uentilabit. et bonus taurus quasi hostia pro delictis et totius mundi uictima, ut pacificaret omnia. cuius decus sanctum; omne enim sanctum primogenitum, [*]( B ) sicut alibi demonstrauimus, unde Leui non aetatis ordine, sed sacrae successionis praerogatiua primogenitus meruit nuncupar. et uere sanctum decus eius, de quo scriptum est resurgente: speciosus forma prae filiis hominum, quia ipse est primogenitus ex mortuis, habens cornua unicornui. sed cum dixerit cornua, quomodo unicornui posuerit requirendum, cum ipsum unicornuum inter generationes ferarum, ut periti aiunt, non inueniatur. et ideo uerbum unicum magis[*]( C ) aestimare debemus, quia substantiuum uerbum dei unum est. non multa uerba. unde et Anna ait: dominus iudicat finis terrae, et dabit uirtutem regi et exaltabit cornum christi sui, et Esaias ait: uinea facta est dilecto in cornu in loco uberi, quoniam in dei filio unigenito floret ecclesia tenens unicum dei uerbum, in quo est uirtutis atque sapientiae plenitudo, cuius ubertate seges fidei pullulauit. quod uerbum sequuntur sancti. [*]( 8 de Cain et Abel II 2, 7 sq.; 4, 13 11 Psalm. XXXXIIII 3 12 Coloss. 1. 18 17 Reg. I 2. 10 19 Esai. 5, 1 ) [*]( 2 pulcre BPx pulchre cet. honoreficetur B (i s. e pr.) 5 uentilabit (b ex u) R uentilauit PVPOT\' 7 scm pr. B (m in ras.) scs 91\'V 8 unde et NVD 10 scs BVP\'0 et (8. m2 x scm) P scs 91\' (supra et irtfra s alt. ras.) 13 posuerit unicornui WE 14 ipsorum P (or s. u. m2) T\' ipse unicornuus WE 15 uerbum B (b s. u.) 17 indicauit P4 18 tines B (e ex i) cet. exaltauit B (corr. ml) 2P (corr. m2) 0 eiultauit V 19 comum (m eras.) BO cornu cet. sui m2 in mg. D, om. N eseias B (a s. e alt.) 21 unigeniti P (0 s. i m2) 22 ubertate B (e ex i) 23 paIlulauit P (v s. a) secuntur N\' VPaPx )
Decem milia inquit Ephraem et milia Manasse, [*]( D ) id est: et Iudaeorum et gentium dominetur et ex utroque populo adquirat sibi ecclesiae plenitudinem. ideoque dextram suam super Ephraem posuit sanctus Iacob, eo quod legis dicentem illam in Canticis canticorum: fraternus meus candidus et rubeus, electus de decem milibus. denique etiam iuuenculae Dauid Mariae auctorem, ex cuius successione Christus est natus per uirginis partum, in decem milibus praedicabant, Saul autem in milibus, cum reuerentiae [*]( E ) gratia circa regem magis praeponderare debuissent. qui ergo cornum Christi exaltauerit confessus eius gloriam ipse quoque accipit cornua. unde etiam sancti unicornui dicti sunt in psalmi uersiculo: et dilectus tamquam filius unicornuorum. etenim sicut animal huiusmodi, cum ei oriuntur cornua, processum plenioris significat aetatis, ita cum e capite quodam nostrae animae cornua pullulare coeperint, processum uidentur perfectioris significare uirtutis et tamdiu crescunt, [*]( F ) quamdiu conpleantur. hoc cornu dominus Iesus comminuit gentes, ut superstitionem obtereret, salutem redderet, sicut ipse ait: percutiam et sanabo. ideoque tamquam imitator [*]( 1 Dent. 33, 17 1... 10 (debuissent) leguntur in Comm. in Cantica canticorum e scriptis Ambrosii collecto 5. 60 (I 1601 BC B). 5 Cant. 5, 10 7 Reg. I 18, 7 13 Psalm. XXVIII 6 20 Deut. 32, 39 ) [*]( 1 et 4 efrem B V effrem cet. 3 dexteram WEDOT Comm. in Cant. 5 dicente illa U\' (illa del. m2 et s. m. ant. ęccła) D (m2 dicent? ilIA) dicente eccJa WE Comm. in Cant. fraternus BPVPxOT frater cet. Comm. in Cant. 6 de decim P (de alt. s. u. m2) de decem (de pr. 8. u.) D m2 T ml ex decem 91\' (ex 8. u. m. ant.) WE Comm. in Cant. 8 decem P (e alt. ex i m2) 10 gratiam N\' Comm. in Cant. proponere N\'D et (p in ras.) Uindob. 705 praeponere Comm. in Cant. 11 cornum B et (m eras.) 0 cornu eet. 12 accipit B (i pr. ex e) VP4 accipet P\'\' accepit et 0 accipiet P (m2 ex accipit) cet. 13 tamquamj quemadmodum 2lx.E7 15 significat plenioris 21x plenioris B (is ex es), om. P\' com (v 8. o m2) P ex VPx et a P\' 17 perfectioris B (is m2 ex es) W (r alt. m2 ex n) perfectionis 0 (r s. 5) V )