De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
itaque in illo uelut contemptibili corpore praeualuisti inquit propter benedictionem uberum et uuluae, benedictiones patris tui et matris. ubera uel duo testamenta [*]( D ) dixit, quorum altero adnuntiatus est, altero demonstratus — et bene ubera, quoniam uelut quodam nos spiritali lacte nutritos educauit et optulit deo filius — uel Mariae dicit ubera, quae uere benedicta erant, quibus sancta uirgo populo domini potum lactis inmulsit. unde et illa in euangelio mulier ait: beatus uenter, qui te portauit, et ubera, quae suxisti! quod autem ait: uuluae benedictionem patris tui et [*]( 6 Esai. 42, 1 9 Psalm. VIII 7 I Cor. 15, 27 19 Uerg. Aen. XI 572 20 Luc. 11, 27 ) [*]( 1 conuicia BVOT\' uitia P\' conuitia cet. 2 contriuat P (i s. Q.) omnem eorum V 3 errant P (r eras.) inde inquit quia praenaluit iBrt deo patris tui V ille inquit qui praeualuit a deo isrt patri tuo WE 4 sq. istrahel (t eras.) B isri cet. 4 iuuit DT 5 quis P (s 8. u.) 6 deus (8. u.) pater (in ros.) P 7 istrahel (t eras.) ... suscipiat eum 8. U. m2 B suscipiaip P (t s. m m2) suscipiet P\'PxDT 9 habentis (is ex es) B et m2 P 10 post caelestia add. terrestria P\' et terrestria V et terrena (terrestria D) sicut benedictionem terrae ND sicut benedictionem terrae V et terrae cet., fort. et terrestria praeferendum, cf. p. 155, 10 13 benedictionis (patris) BV benedictioncs (s eras.) PD benedictione T4 et benedictiones 0 propter benedictiones P\'\' 17 edllcauit R (o ut uidetur ex u) 0 euocauit V optulit BV obtulit cet. 18 uere P (re m2 ex ro) populo (s. pabulo) P labellis V 19 mulier in euangelio UxE 21 benedictionem ... uuluam infra in mg. m2 B )
Unde et conualuit super omnes montes et desideria collium aeternorum. super omnes enim illos sublimis meriti uiros patriarchas et prophetas et apostolos, sed etiam ultra solem lunam archangelos tamquam caeli lumen emicuit, [*]( C ) sicut ipse ait: non est discipulus super magistrum nec seruus super dominum. quis enim illorum fuit cui subiecta essent omnia, quibus ipse donauit quod erant? in quo benedicuntur omnes sancti eius, quia ipse est super capita omnium caput omnium — caput enim mulieris uir, caput uiri Christus — et super uertices omnium, quia ipse est supereminens uertex uniuersorum, sed iustorum est uertex altissimus, quos fratres uocat adquisitos per gratiam et quoddam regenerationis [*]( D ) consortium. unde et fratribus Ioseph illos magis fratres intellegimus, de quibus dicit in psalmo: narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae cantabo tibi.