De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
denique spiritaliter de populis hoc esse mysterium senior declarauit. nam cum filius eum putaret errasse uitio hebetioris aspectus, conuertere uoluit manus eius dicens: non sic pater; hic enim primitiuus est. [*]( D ) inpone dexteram tuam supra caput eius. et noluit, sed dixit: scio, fili, scio. et hic erit in populum, et hic exaltabitur, sed frater eius iunior maior illo erit, et semen illius erit multitudo gentium. denique praeferendum Ephraem seniori germano etiam benedictionis serie prophetauit dicens: in uobis benedicetur Istrahel dicentibus: faciat uobis deus sicut [*]( 515 A ) Ephraem et Manasse. et ideo cum essent nepotes, in locum filiorum sunt adoptati, ut non essent auitae benedictionis expertes.
Hac benedictione celebrata uocauit etiam filios suos. et [*]( B ) qui ante iuniorem seniori praetulerat coepit a primo, ut in illo mysterii praeferret gratiam, in hoc ordinem seruaret aetatis, simul quia ante in duobus benedixerat uniuersos cum omni posteritate et progenie futurorum, ne aut superflua uideretur plebis iterata benedictio aut prior aestimaretur infirma. meritoque repetitam magis adnuntiationem eorum quae posterioribus [*]( C ) essent euentura temporibus quam benedictionem conferre se dicit.