Apologia Prophetae David Ad Theodosium Augustum

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Ad summam apostolo quoque docente cognouimus in figura gesta esse conpluria, quae temporibus gesta superioribus sunt. nam cum dixisset in deserto patres a serpentibus uulneratos non aliter potuisse sanari, nisi Moyses serpentem suspendisset [*]( B ) aereum, quo uiso letales illi morsus atque infusiones ueneni noxiae curabantur, subiecit: haec autem in figura facta sunt illis ad nostram conrectionem. in figura aereus [*]( 5 II Cor. 5, 21 9 Psalm. XXI 7 11 Psalm. LXVIII 10 19 I Cor. 10, 9 Num. 21, 8 sq. 22 I Cor. 10, 11 ) [*]( 2 possemus RB\'AP\'T\' possimus cet. 3 nostram s. u. m2 P erraret P (et ex it) cet. 7 ueri ex uiri m2 P 8 opprobriuum (u pr. del. m2) P 9 sqq. opprobrium (p pr. ex b) P 10 opprobrium (o alt. ex u) P 11 et alt. PP\'B\'\'D\'0, om. cet. exprobrantium tibi BxCDD\'LOTT\' (τω̃ν ὀνειδιζόντων os LXX) 15 onus om. RB\'A, a. u. Px solus (o ex u) P 17 summa RB\'T summi (ã m2 ex a) D, ad summam •om. D\' figuram P\'D\' figura. T 18 conpluria (a 8. u.) P quam plura BxDT\' conplura cet. 19 uulneratos (os ex us) P 21 aeneum BxT\' letalis P morsum P infusiones P (es ex is) R (es ex em) infusionem B\'A infusio PxLT 22 figuram (m eras.) P 23 correptionem RB\'ACDP\'T ) [*]( XXXII. Ambr. pars 2. ) [*]( 20 )

306
serpens tamquam confixus cruci, quia uerus crucifigendus generi adnuntiabatur humano, qui serpentis diaboli uenena uacuaret, in figura maledictus, in ueritate autem qui totius mundi maledicta deleret. alibi quoque, id est ad Galatas ait quia duos filios habuit Abraham, unum de ancilla et[*]( C ) unum de libera et subdidit: sed is quidem qui de ancilla secundum carnem natus est, qui autem de libera per repromissionem. quae sunt per allegorian dicta. quid sit per allegorian sequentibus exposuit euidenter dicens duas illas generationes, unam de ancilla, alteram de libera, duo esse testamenta, unum quidem a monte Sina in seruitutem generans, in quo monte legem Moyses accepit a domino, alterum autem ab Hierusalem, quae est libera, quae in Isaac filios, hoc est in libertate gratiae, non [*]( D ) litterae seruitute generauit; seruis enim poena decernitur, liberis confertur gratia. nonne in typo geminae plebis Iacob duas accepit uxores, ex quibus diuersam subolem procreauit? cur patriarcha ludas propriae nurus post filii sui mortem legitur expetisse concubitum, quo geminorum partus est editus, nisi ut figura praecederet utroque Iesu domini testamento, quorum alterum in typo futurae mortis eius est [*]( E ) conditum, alterum in euangelii ueritate, duos populos esse [*]( 4 Galat. 4, 22 6 Galat. 4, 23 sq. 16 Gen. 29, 25 et 28 18 Gen. 38, 11 sqq. ) [*]( 4 ideşţ (m a. st m2) P idem T (em ex 8) ACDLTI idēṣṭẹ (ṣṭẹ eras.) Px galatas PO galathas cet. 6 his P (h exp.) J2 (h eras.) B\' quidem om. APxBxT\' 8 inde a uerbo repromissionem incipit B allegorian B allegoiiam cet. 9 allegorian B et (m2 allegoria in) P allegoriam cet. in sequentibus P\' (in 8. u. m2) D\' 10 generationes P (es ex is) 12 seruitute ALT monte post Moyses transponunt- RBIACD. jy monte T 14 isac B isaac (a alt. 8. u.) P filio LT in om. BP\'0 non BPP\' AD\'O non in cet. atramento in uu.16-20 detrito paucae tantum scripturae libri B dignosci possunt 17 duaby? (s s. ḅụṣ) P\' uxores P (es ex is) 20 ihu dni PRDO dni ihu RI\'T\' ihs dns BP\'D\'L iesus (s alt. postea add.) dns (s in ras.) T ihu dno B\'AC ihu dno (i s. o) Px 21 coram RBI )
307
generandos, quorum posterior in crucis signo saepem omnem ac munitionem populi superioris incideret — hic est populus manu prior, ortu posterior — uel quia ipse dominus Iesus natus ex tribu Iuda opera sua ante praemisit quam nobis ex uirgine nasceretur?

Quid de Ioseph loquar, qui a fratribus adpetitus, exutus patrio uestimento, in lacum missus, in seruitutem uenditus euidens dominicae incarnationis expressit indicium, eo quod ille dilectus patri cum esset in dei forma, non rapinam [*]( 680 A ) arbitraretur esse se aequalem deo, sed ipse se exinaniret, ut formam serui accipiens ueniret et se usque ad mortem crucis humiliaret, cuius pretio et emptus et uenditus a suis fratribus genus redemit humanum? in cuius typo Dauid minor electus ex fratribus, unctus in regnum solus belli grauis periculo singulari certamine uniuersum populum liberauit, triumphauit in decem milibus, ita ut puellae cum tympanis psallerent: Saul triumphauit in milibus, Dauid in decem [*]( B ) milibus. quae figura in illis iuuenculis nisi animarum, quae triumphalem psalmum concinunt Christo? genuit ex se filios, unum incestum et alium parricidam, eo quod incestus et parricidalis populus adfixam patibulo crucis carnem proprii uiolaturus esset auctoris. denique in tertio psalmo Abessalom [*]( 1 Psalm. LXXXVIII 41 6 Gen. 37, 23 sqq. 9 Philipp. 2, 6-8 12 Matth. 26, 14 sq. 13 Reg. I 16, 11 sqq. 15 Reg. I 17, 32 sqq. 17 Reg. I 18, 7 19 Reg. II 13, 1 sqq.; 17, 4 22 Psalm. III 1 ) [*]( 1 saepe RB\'ABxC sepem (8. ras.) T 2 ac BP\'DDILT\' et T (omnem ac in ras.), P (ex haec), Px (ex hanc), hanc Bx (n s. u.) cet. 3 ortu posterior om. BP\'DO 4 ante praemisit opera sua CDLT 6 quid (d s. tt.) P 10 ipse se BP\'O se ipse D\' se ipsum Bx semet ipsum PxT\' ipsum se cet. et formam BP\'D\'0 11 usque adque (adque del.) P 15 triumfauit BPRO 16 decem (e alt. cx i) pi, X. (s. decim) R puella RB\' 17 triumfauit BPO 19 triumfalem BPO filios (o ex u) P, (o in ras.) T 20 et om. T\' 21 populus (u alt. ex o) adfi.am (x m2 a. ras.) P patibulis RB\'.AC et (o s. j§) Px patibulo (o in ras. ex is) T carne propius RB\' carnem propius C 22 solaturus RB\'.AC uiolaturus (s. uio ras.) Px et (ex solaturus) T deque RB\' de quo APxT habessalom BP abissalon (n ex m) P\' abessalon RB\' ) [*]( 20* )

308
titulus praemittitur et passio domini prophetatur.

quid de Solomone sancto loquar, cuius posteriora cum graui errore non careant, uulgus tamen Iudaicum ipsum aestimat uenisse [*]( C ) pro Christo? et quam multos grauis erroris offensa reuocauit! maior itaque culpa plus profuit, ne supra hominem crederetur qui uitio non caruisset humano. fuit igitur in eo inuidiosa sapientia et culpa suasoria, quae hominem conprobaret.

quid igitur obstat, quominus etiam Bersabee sancto Dauid in figura sociata fuisse credatur, ut significaretur congregatio nationum, quae non erat Christo legitimo quodam fidei copulata conubio,[*]( D ) quod auersariis quibusdam foret uestibulis in eius gratiam praeter legis ingressura praescriptum, in qua nuda mentis sinceritas et aperta simplicitas lauacri iustificante mysterio ueri Dauid et regis aeterni mentem transduceret, lacesseret caritatem? merito uenit occultus et qui falleret principem mundi tamquam Uri illum, qui interpretatione dicitur lumen meum, transfigurantem se in angelum lucis. uenit inquam in hunc mundum et uenit occultus, tamquam adulter intrauit, [*]( E ) ut ius legitimum uindicaret.

Distinximus allegationes ualidas, ut arbitramur, et in figura fuisse textum huius historiae conprobauimus: nunc superiora repetamus et tamquam exutum spiritalibus indumentis [*]( 681 A ) [*]( 2 Reg. III 11, 4 sqq. 17 II Cor. 11, 14 ) [*]( 1 profetatur BP 3 aestimant RB\'ACPxV et (n exp.) T estimauit D (uit in ras. m2) uenisse (s pr. 8. u. m2) P 4 graues errores RB\'ACDPxTx, grauis erroris in ras. T offensa P (a m2 ex e) uerba inde a reuocauit usque ad p. 309 u. 20 tam facile desunt in B, in quo excidit folium 8 bereabee PP\'D\' bersabeg RB\'CO bethsabee D (ta in ras., h s. u. m2), bethsabeę, betsabee, bethsabee cet. sancto om. P\'D\' 10 erant RB\'APxBx conubio P (b ex u) conuiuio 0 coniugio T (in ras.) L 11 auersariis scripsi aduersariis P transuersariis cet. 12 leges (es ex is) P ingressura PP D\'LO H (in spatio uacuo postea add.) T iura cet. praescribto P praescripta DT\' 14 ueri (e ex i m2) P transduceret P (tra in ras.) traduceret L 15 et om. RB\'ACDPxLT 16 urie (e s. u. m2) P\' urie D\' uira A (in ras., s. m2 t uria) huriam Px uriam T\' 20 allegationes PAD (hi e pr. ex i) PIIYLO alligationes cet. 22 uestimentis RB\'ACPxLTT )

309
introspiciamus errorem. peccauit Dauid, quod solent reges, sed paenitentiam gessit, fleuit, ingemuit, quod non solent reges, confessus est culpam, obsecrauit indulgentiam, humi stratus deplorauit aerumnam, ieiunauit, orauit, confessionis suae testimonium in perpetua saecula uulgato dolore transmisit. quod erubescunt facere priuati rex non erubuit confiteri. qui tenentur legibus audent suum negare peccatum, dedignantur rogare indulgentiam, quam petebat qui nullis legibus tenebatur [*]( B ) humanis. quod peccauit condicionis est, quod subplicauit correctionis. lapsus communis, sed specialis confessio. culpam itaque incidisse naturae est, diluisse uirtutis. quis gloriatur inquit castum se habere cor? nec unius diei infans mundus esse scripturae testimonio declaratur.