De Locis Santis

Adamnan, Saint

Adamnan, Saint. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

VIIII. DE SVDARIO ILLO, QVO DOMINI CAPVT SEPVLTI CON- TECTVM EST.

De illo quoque sacrosancto Domini sudario, quod in sepulchro super caput ipsius fuerat positum, sancti Arculfi relatione cognouimus, qui illud propriis conspexit obtutibus, hanc, quam nunc craxamus, narrationem, quam totus Hierosolymitanus ueram esse protestatur populus; plurimorum namque testimonio fidelium Hierosolymitanorum ciuium hanc [*]( 2 contenens P 3 spungia Z hisopo Y 4 eodem 1. m. superscripsit P 6 per om. Z 7 scrinuli Br pertusi] perforatu Br 8 calicem om. Br 9 frequentabat Br 10 VIIII Br titulus tantum in Br conpunxit Br f 11 Item P 13 constantinianae Y 14 hassale P astile YZBr scisum partes corr. 2. m. Br 15 que Br hierusolimitana PYflr 17 X Br titulus tantum in Br 19 sudario domini Y 20 capud PBr 21 cognoscimus Z hancque Br omisso quam 22 caraxamus Z quia totus Br quam om. Y 23 populus om. Br populus protestatur Z propter plurimorum Br esse testimonium Z testimonium PBr om. Y testimonio scripsi cum Mabillonio 24 hierusolimorum Z )

236
pronuntiationem sanctus Arculfus didicit, qui sic ipso intentius audiente saepius pronuntiarunt dicentes:

Ante annos ferme ternos sacrosanctum linteolum, quod quidam satis idoneus credulus Iudaeus de sepulchro Domini statim post eius resurrectionem furatus multis diebus apud se occultauit, ipso donante Domino post multorum circulos annorum repertum in notitiam totius populi uenit. Ille igitur felix et fidelis furax illud dominicum sudarium, quod inprimis furanter abstulit, in extremis constitutus duobus filiis manifestans accersitis detulit dicens: 40 filioli mei, nunc optio uobis datur. Dicat ergo quisquis e duobus, quid potius optare desideret unus, ut et ego indubitanter scire possim, quis ex uobis erit, cui iuxta propriam optionem aut omnem substantiam meam, quam habeo, commendare debeo, aut hoc solummodo sacrum Domini sudarium.\' Quibus auditis ex ore patris uerbis unus, qui optauit genitoris diuitias accipere uniuersas, suscepit eas a fratre iuxta promissionem a patre sub testamento commendatas. Mirum dictu, ex illa die omnes eius diuitiae et patrimonia omnia, propter quae sudarium Domini uendidit, decrescere coeperunt et uniuersa, quae habuit, diuersis casibus perdita ad nihilum redacta sunt, alter uero supradicti beati furacis filius beatus, qui sudarium Domini omnibus praetulit patrimoniis, ex qua die illud de manu morientis accepit genitoris, magis ac magis crescens donante deo terrenis etiam opibus est ditatus nec fraudatus caelestibus. Et ita hoc dominicum [*]( d i 1 dedit corr. 1. m. P dadicit corr. 2. m. Z sanctus didicit arcnlfas Br 2 pronunciauerunt Br 3 sacrum sanctum Br 4 post uocem domini lacuna extat in P uno folio absciso 8 illum Br quae inprimis Br 9 arcersitis Z 10 filii Br optio ex obtio corr. 2. m. Br obtio corr. Y 11 quisque Br oDtare YBr 13 obtionem Y, 1 corr. 2. m. Br 16 obtauit Y, om. Br sasceptt corr. 1. m. Z 17 permissionem Br 18 eius om. Z et ad patrimonia Y patrimonia rasura l. e ex patrimoniae corr. Br 19 propter quas YZ 21 beati om. Br 23 morientis manu Br accepit corr. ex accipit Br 24 crescens om. Br donante donante corr. in deo donante Z 25 ditatns est Y )

237
sudarium patres filiis de eiusdem ter beati hominis semine nati quasi hereditario iure fideles fidelibus secundum eorum prosapiae seriem fideliter usque ad quintam commendabant generationem. Sed post quintae generationis tempora annorum multis processibus transactis eiusdem cognationis deficientibus hereditariis fidelibus sacrum linteum in manus aliquorum infidelium Iudaeorum deuenit, qui et ipsi, quamlibet indigni tali munere, tamen illud honorifice amplexi diuina donante largitione nimis diuersis locupletati opibus diuites facti sunt. Iudaei uero credentes orta in populo de sudario Domini certa narratione coeperunt cum infidelibus Iudaeis de sacro illo linteamine fortiter contendere, totis uiribus illud appetentes in manus accipere. Quae subnixa contentio Hierosolymitanam plebem in duas diremit partes, hoc est fideles credulos contra infideles incredulos. Unde et Saracenorum rex nomine Mauias ab utrisque interpellatus partibus ad eos incredulos Iudaeos, qui sudarium Domini pertinaciter retinebant, coram praesentibus Iudaeis Christianis inter utrosque diiudicans dixit: \'Sacrum quod habetis linteolum date in meam manum*. Qui regis uerbo obtemperantes illud de scrinio proferentes regnatoris in sinum deponunt. Quod cum magna reuerentia suscipiens rex in platea coram omni populo rogum fieri iussit, quo nimia inflammatione ardente surgens ipse et ad ipsum accedens rogum eleuata uoce ad utrasque discordes dixit partes: \'Nunc Christus mundi saluator passus pro humano genere, qui hoc, [*]( 1 seminati Br 2 fidelis Y fidelibus suis Y secundum om. Y 4 tempora generationis Br 6 linteolum Z manibus Z corr. in manus Y aliquorum manus Y 7 deuenit iudaeorum Br quamuislibet Y t 9 diuersi Y locupleti Y dites Br 13 hierusolimitanam YBr 14 duos Z dirimit YBr disrupit Z partes om. Z contra in- • fideles incredulos om. Br 15 saracinorum Y sarracenorum Br nauias \'Br 17 pertiuatiter corr. eadem m. Z 18 deiudicans YZ 19 maeam aou łoęę.m corr. eadem m. Z mea manu Br 20 in regnatoris sinum Y regnatoris in sinu Br 24 a verbis dixit partes denuo incipit P partes dixit Z 25 christi P )
238
quod nunc in sinu contineo, sudarium in sepulchro suum super caput habuit positum, inter uos de hoc eodem linteo contendentes per flammam iudicet ignis, ut sciamus, cui parti horum duum exercituum contentiosorum hoc tale donum condonare dignetur\'. Et haec dicens sacrum Domini sudarium proiecit in flammas. Quod nullo modo ignis tangere potuit, sed integrum et incolume de rogo surgens quasi auis expansis alis coepit in sublime uolare et utrasque dissidentes contra se populi partes et quasi in procinctu belli consertas sedentes acies de summis prospiciens duas in uacuo aere per aliquorum interuallum momentorum circumuolans, proinde paulatim descendens, deo gubernante ad partem Christianorum interim Christum iudicem exorantium declinans in eorum sinu consedit. Qui deo gratias leuatis ad caelum manibus agentes cum ingenti laetatione ingeniculantes sudarium Domini magna cum honorificentia suscipiunt ad se de caelo uenerabile emissum donum hymnificasque laudes Christo eius donatori referunt et in scrinio ecclesiae in alio inuolutum linteamine recondunt. Quod noster frater Arculfus alia die de scrinio eleuatum uidit et inter populi multitudinem illud osculantis et ipse osculatus est in ecclesiae conuentu, mensuram longitudinis quasi octenos habens pedes. De quo haec dicta sufficiant. [*]( i 1 in sinum teneo Br conteneo P cont?neo corr. Z super caput suum Y 2 capud PBr 4 duorum Y contendentium Y tale] tollere Y 5 sacri domini Z 6 flammam Y 7 incolome PYBr ezspansis P 8 utrosque Br desidentes PY 9 populi] positas Br l\' procinct, corr. 2. m. Br 10 prospicientes Y 11 disccndens PZ, corr. in descendens Br 12 ad partem] et patre Y 18 christo iudice Y conseditsinuBreinAcorr.eademm.Z15laetificationeP leticia Z geniculantes Y 16 emisum P 17 ymnificansque P ymni- • n ficasque Z nimnificasque corr. 2. m. Br datori Y refferunt P 19 alio P 22 octenus P octonos YBr cubitos habens Z haec ita Y sufficiunt P )
239

X. DE ALIO SACRO LINTEO QVOD SICVT FERTVR SANCTA MARIA VIRGO MATER DOMINI CONTEXVERAT.

Aliud quoque linteamen maius Arculfus in eadem Hierosolymitana ciuitate uidit, quod, ut fertur, sancta Maria contexuit et ob id magna reuerentia in ecclesia habitum totus ueneratur populus. In quo uidelicet linteo duodecim apostolorum formulae habentur intextae et ipsius Domini imago figurata. Cuius linteaminis una pars rubei coloris et altera e regione in altero latere uiridis habetur.

XI. DE ALIA SVMMA COLVMNA IN ILLO SITA LOCO, VBI CRUCE DOMINI SVPERPOSITA MORTVVS REVIXIT IVVENIS.

De aliqua ualde summa columna, quae a locis sanctis ad septemtrionem in medio ciuitatis stans pergentibus obuia habetur, breuiter dicendum est. Haec eadem columna, in eo statuta loco, ubi mortuus iuuenis cruce Domini superposita reuixit, mirum in modum in aestiuo solstitio meridiano tempore ad centrum caeli sole perueniente umbram non facit, solstitio autem transmisso, quod est VIII kal. Iul., ternis diebus interiectis paulatim decrescente die umbram primum facit breuem, deinde processu dierum longiorem. Haec itaque columna, quam solis claritas in aestiuo solstitio meridianis horis stantis in centro caeli e regione desuper circumfulgens ex omni parte circumfusa [*]( 10 Sulp. Seu. Chron. II, 34 .. ) [*]( 1 XI Rr titulus exstat in PY. De linteo quod ut fertur sancta contexjt Maria uirgo Br titulo rubro colore scripto l. v atramento superscripta est 2 contexerat PY 3 solimitana-sancta maria con hanc lineam librarius omiserat, sed litteris minoribus superscripsit Z hierusolimitana PZBr T 4 contex maria corr. 2. m. Br contexit PYZ 5 habaum P 6 linte XII P 7 ymago P 8 robei corr. Br 9 habetur in modum uiridium herbarum Br 10 XII Br titulus tantum extat in Br ubi cruce do- X / y mini om. Br 11 ubi mortuus Br 12 alia Z ualde summa columna qug P a sanctis locis Y 13 septemtrionalem partem YBr obuiam Br 16 celi centrum Br centrum ,. solatitio uerbis omissis: caeli sole-non facit eadem manu suprascriptis Z 19 primam P 20 ita Br 21 caeli] poli Br 22 circumfulgentis Y circumfusa] circumfulsa Y )

240
perlustrat, Hierosolymam orbis in medio terrae sitam esse protestatur. Unde et psalmographus propter sancta passionis et resurrectionis loca, quae intra ipsam Heliam continentur, uaticinans canit: Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutem in medio terrae, hoc est Hierusalem, quae mediterranea et umbilicus terrae dicitur.

XII. DE ECCLESIA SANCTAE MARIAE IN VALLE IOSAPHAT FABRICATA, IN QVA MONVMENTVM EIVS HABETVR.

Sanctorum locorum sedulus frequentator, sanctus Arculfus, sanctae Mariae ecclesiam in ualle Iosaphat frequentabat, cuius dupliciter fabricatae inferior pars sub lapideo tabulato mirabili rotunda structura est fabricata, in cuius orientali parte altarium habetur, ad dexteram uero eius partem sanctae Mariae saxeum inest uacuum sepulchrum, in quo aliquando sepulta pausauit. Sed de eodem sepulchro quomodo uel quo tempore aut a quibus personis sanctum corpusculum eius sit sublatum, uel quo loco resurrectionem exspectat, nullus, ut fertur, pro certo scire potest. Hanc inferiorem rotundam sanctae Mariae ecclesiam intrantes illam uident petram ad dexteram parieti insertam, supra quam Dominus in agro Gethsamani illa nocte, qua tradebatur a Iuda in manus hominum peccatorum, flexis orauit genibus ante horam traditionis eius, in qua uidelicet petra duorum uestigia genuum eius quasi in cera mollissima [*]( 4 Psalm. 73, 12 5 Hieron. in Ezech. 5, 5 17 Hieron. ep. ad Paulam et Eustochium de resurrectione beatae Mariae ) [*]( 1 hierttsolimara Br 2 psalmigraphus ZBr psalmografus Y resurn rectionis ... continętur, verba omissa loca-heliam eadem manus suprascripsit Z 5 id est Br 6 mediaterranea, sed corr. Br mediteranea P 1 XIII Br titulus deest in Z, in PY tantum: De ecclesia sanctae mariae mariae semper uirginis Br 9 Et sanctorum Z 10 sanctae om. Z 11 fabricata Y 12 structura rotunda Y 13 partem eius Y eiusdem partem Br sanctae om. PZBr 14 inest saxeum P cauum sepulchrum PZ sepulta requieuit et sanctis pertinet Br 16 in quo loco YBr h 17 ut refert Br 19 parietis Br 20 super Z ga samani P getsamani Y gezamani Br 21 flexis genibus orauit sanctis Br 22 petre corr. Z 23 uestigia duorum Br caera P )

241
profundius inpressa cernuntur. Ita nobis noster frater Arculfus pronuntiauit, sanctorum uisitator locorum, qui haec, quae nos describimus, propriis conspexit oculis. In superiore igitur aeque rotunda ecclesia sanctae Mariae IIII altaria inesse monstrantur.

XIII. DE TVRRE IOSAPHAT IN EADEM CONSTRVCTA VALLE.

In eadem supra memorata ualle non longe ab ecclesia sanctae Mariae turris Iosaphat monstratur, in qua ipsius sepulchrum cernitur.

XIIII. DE MONVMENTIS SVMEON ET IOSEPH.

Cui uidelicet turriculae quaedam lapidea domus a dextera cohaeret parte de rupe excisa et separata montis Oliueti, in qua intrinsecus ferramentis cauata duo monstrantur sepulchra sine aliquo ornatu,. quorum unum illius Symeonis iusti uiri est, qui infantulum dominum Iesum in templo ambis amplexus manibus de ipso prophetauit, alterum uero aeque iusti Ioseph, sanctae Mariae sponsi et domini Iesu nutritoris.