De Locis Santis

Adamnan, Saint

Adamnan, Saint. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

I. DE SITV HIERVSALEM.

De situ Hierusalem nunc quaedam scribenda sunt pauca ex his, quae mihi sanctus dictauit Arculfus, ea uero, quae in aliorum libris de eiusdem ciuitatis positione repperiuntur, a nobis praetermittenda sunt. In cuius magno murorum ambitu idem Arculfus octoginta quattuor numerauit turres et portas bis ternas, quarum per circuitum ciuitatis ordo sic ponitur: Porta Dauid ad occidentalem partem montis Sion prima numeratur, secunda porta uillae Fullonis, tertia porta sancti Stephani, quarta porta Beniamin, quinta portula, hoc est paruula porta; ab hac per gradus ad uallem Iosaphat descenditur; sexta porta Tecuitis. Hic itaque ordo per earundem portarum et turrium intercapidines a porta Dauid supra memorata per circuitum septemtrionem uersus, exinde ad orientem dirigitur. Sed quamlibet sex portae in muris numerentur, celebriores tamen ex eis < tres > portarum introitus frequentantur, unus ab occidentali, alter a septemtrionali, tertius ab orientali parte. Ea uero pars murorum cum interpositis turribus, quae a supra descripta Dauid porta per aquilonale montis Sion supercilium, quod a 2 meridie supereminet ciuitati, usque ad eam eiusdem montis frontem dirigitur, quae praerupta rupe orientalem respicit plagam, nullas habere portas conprobatur. [*](2 Omnes tituli singulorum capitulorum desunt in Z, plerique in P et Y 4 mihi id est adamnano Br sanctus dictauit arculfus om. Br 7 arculfus ex ab arculfo corr. 2. m. Br om. Z 8 quarum-ponitur in marg. inf. add. Y ponitur id est Br 9 montis sion partem YBr primal/numeraljtur Br 11 quinta porta YBr ante est rasttra wntus h litterae Br 12 grados P iosafad Y iosaphat littera h 2. m. super- h scripta Br discenditur PZ 13 decuitis Z t ecuitis corr. 2. m. Br per eadem Br 14 inter capidines Z intercapidines corr. 2. m. in inter- capedines Br 15 septentrionem YBr quaelibet YBr 16 caelebrioresP 17 tres addidi cum editoribus ceteris coll. Baeda de locia sanctis frequenn ta tur corr. 2. m. Br ad occidentalem etc. partem Z ab ex ad corr. BA 2. m. Br 19 scripta Z dicta Br 20 aquilonalem ZBr aquiloalem Z quae Br 21 eam om. Br eiudem corr. 1. m. Z 22 qui a Br )

225

Sed et hoc etiam non esse praetereundum uidetur, quod nobis sanctus Arculfus de huius ciuitatis in Christo honorificentia praefatus narrauit inquiens: Diuersarum gentium undique prope innumera multitudo quindecima die mensis Septembris anniuersario more in Hierosolymis conuenire solet ad commercia mutuis uenditionibus et emptionibus peragenda. Unde fieri necesse est, ut per aliquot dies in eadem hospita ciuitate diuersorum hospitentur turbae populorum, quorum plurima camelorum et equorum asinorumque numerositas, mulorum nec non et boum masculorum, diuersarum uectorum rerum, per illas politanas plateas stercorum abominationes propriorum passim sternit, quorum nidor non mediocriter ciuibus inuehit molestiam, quae et ambulandi inpeditionem praebent. Mirum dictu, post diem supra memoratarum recessionis cum diuersis turmarum iumentis nocte subsequente inmensa pluuiarum copia de nubibus effusa super eandem descendit ciuitatem, quae totas abstergens abominabiles de plateis sordes ablutam ab inmunditiis fieri facit eam. Nam Hierosolymitanus ipse situs a supercilio aquilonali montis Sion incipiens ita est molli a conditore deo dispositus decliuio [*]( e 1 hoc opus Br 2 nobis] noster Br honorificantia corr. 2. m. Br 3 praefatus om. Y profatus Br 4 prope om. Z innumera prope Br daodecimo die mensis septimi Y haud scio an \'duodecimo\' pracferendum sit, cum encaeniarum festus XIII0 die mensis Septembris r.elebraretur 5 septembrio P anno uersario P more om. P nomen urbis in omnibm codicibus semper non littera y sed i scribitur in hierusolimis PYZ 6 motuis P 7 aliquod corr. 2. m. ex aliquot Br 10 mulorum om. YZBr boum corr. ex bouum Z boum mulorum masculorum Z pro masculorum habet Y iumentorumque uectores Y 11 abhominationes P, in Z h expuncto 12 nitor in rasura Y nidor herentum Br 13 ciuibus] quibus Br 14 memoratorum P 17 discendit PZ quae totas abominationes et sordes de plateis abstergens Y abhominabiles PBr abstergat ab h-ominabiles littera h expuncta Z 18 ablatas Br ab inmundis P 19 hierusolimitanus PZ a om. Jir aquilonari Br aquilonalis Z 20 ita est .1. slemon molli P molli id est sclemon Z, de quo uocabulo celtico cf. Gildemeister, Antonini Plac. Itin. p. IV ante conditore rasura unius litterae in Br cliuo YBr ) [*]( XXXVIIII Ittn. Hleroiol. ) [*]( 15 )

226
usque ad humiliora aquilonalium orientaliumque murorum loca, ut illa pluuialis exuberantia nullo modo in plateis stagnantium aquarum in similitudinem supersedere possit, sed instar fluuiorum de superioribus ad inferiora decurrat. Quae scilicet caelestium aquarum inundatio per orientales interfluens portas et omnia secum stercoralia auferens abominamenta uallem Iosaphat intrans torrentem Cedron auget et post talem Hierosolymitanam baptizationem continuatim eadem fluminalis exuberatio cessat. Hinc ergo non neglegenter annotandum est, quanti uel qualis honoris haec electa et praedicabilis ciuitas in conspectu aeterni genitoris habeatur, qui eam sordidatam diutius remanere non patitur, sed ob eius unigeniti honorificentiam citius eam emundat, qui intra murorum eius ambitum sanctae crucis et resurrectionis ipsius loca habet honorifica.

Ceterum in illo famoso loco, ubi quondam templum magnifice constructum fuerat, in uicinia muri ab oriente locatum nunc Saraceni quadrangulam orationis domum, quam subrectis tabulis et magnis trabibus super quasdam ruinarum reliquias construentes uili fabricati sunt opere, ipsi frequentant, quae [*]( 1 humiora P aquilonarium Br que om. Z 4 ad in inferiora corr. Z decurrit PZ 5 influens Br 6 stercuralia PY abhomih namenta PZBr 7 iosafhat corr. 2. m. Br credro naget Z ob talem Br hierusolimitanam ZBr 8 continuatum Z pluuialia Br uerba eadem-quanti l. 10 supra omissa minoribus litteris in inferiore margine scripta sunt in Br 9 cesset Br 11 iudicis et genitoris Br ne sorditatam Z sordidam Br 12 remare corr. 2. m. Br honorificentiam corr. ex honorificantiam Br solus 13 quae Br 14 ipsi Z 15 honorificata Rr post honorifica in Z rasura trium uel quattuor litterarum; in margine scriptura saeculi XIII: De templo salomonis 16 ceterum corr. 2. m. ex ceterorum Br formoso Br quondam om. Y templum] tempore Br 17 uicina PY corr. in uicinia Z muri] nuper Z 18 saracini P sarraceni ZBr quadrangulum YP quadrana gulum corr. 2. m. Br subnexis Y 19 trauibus P quosdam Br te solus 20 construens corr. 2. m. Br frequentantur Z )

227
utique domus tria hominum milia simul, ut fertur, capere potest.

Arculfus itaque de ipsius ciuitatis habitaculis a nobis interrogatus respondens ait: Memini me et uidisse et frequentasse multa ciuitatis eiusdem aedificia plurimasque domus grandes lapideas per totam magnam ciuitatem intra moenia circumdata mira fabricatas arte saepius considerasse, quae omnia nunc a nobis sunt praetermittenda, ut aestimo, exceptis eorum aedificiorum structuris, quae in locis sanctis, crucis uidelicet et resurrectionis, mirifice fabricata sunt, de quibus diligentius sanctum interrogauimus Arculfum, praecipue de sepulchro Domini et ecclesia super illud constructa, cuius mihi formam in tabula cerata ipse Arculfus depinxit.

II. DE ECCLESIA ROTVNDAE FORMVLAE SVPER SEPVLCHRVM DOMINI AEDIFICATA ET DE IPSIVS SEPVLCHRI FIGVRA ET EIVS TEGVRIOLI.

Quae utique ualde grandis ecclesia tota lapidea mira rotunditate ex omni parte conlocata a fundamentis in tribus consurgens parietibus inter unumquemque parietem et alterum latum habens spatium uiae, tria quoque altaria in tribus locis parietis medii artifice fabricatis: hanc rotundam et summam ecclesiam supra memorata habentem altaria, unum ad meridiem respiciens, alterum ad aquilonem, tertium ad occasum uersus, duodecim mirae magnitudinis lapideae sustentant columnae. Haec bis [*]( 1 ut fertur III hominum simul Y 8 Initium II. cap. Z noua linea in Y II De ecclesia rotandae formnlae super sepulchrum domini aedificata Br de ipsius ciuitatis habitaculis om. Z abitaculis P m 5 atfficia corr. 1. m. Br domos Br 9 sanctis om. Br 10 mirifice corr. Br fabricatae P 11 diligenter Br interrogauimus sanctum Br 12 sepnlcro PYBr, sed plerumque alias sepulchrum n scribitur 13 formnlam Br arculfus om. P depixit Z Initium noui capituli in margine numero II adscripto significatur l, 10 ante verba: De quibus etc. P 14 II nouum capitulum hic incipit solummodo Z, titulus deest 21 medio Z fabricata Y 23 tertium occasum aersns Y ) [*]( 15* )

228
quaternales portas habet, hoc est quattuor introitus, per tres e regione interiectis uiarum spatiis stabilitos parietes, ex quibus quattuor exitus ad uulturnum spectant, qui et caecias dicitur uentus, alii uero quattuor ad eurum respiciunt.

In medio spatio huius interioris rotundae domus rotundum inest in una eademque petra excisum tegurium, in quo possunt ter terni homines stantes orare, et a uertice alicuius non breuis staturae stantis hominis usque ad illius domunculae camaram pes et semipes mensura in altum extenditur. Huius tegurioli introitus ad orientem respicit, quod totum extrinsecus electo tegitur marmore, cuius exterius summum culmen auro ornatum auream non paruam sustentat crucem. In huius tegurii aquilonea parte sepulchrum Domini in eadem petra interius excisum habetur, sed eiusdem tegurii pauimentum humilius est loco sepulchri. Nam a pauimento eius usque ad sepulchri marginem lateris quasi trium mensura altitudinis palmorum haberi dignoscitur. Sic mihi Arculfus, qui saepe sepulchrum Domini frequentabat, indubitanter emensus pronuntiauit.

Hoc in loco proprietas siue discrepantia nominum notanda [*]( 1 tris P 2 e regione :.litos parietes, uerba omissa interiectis uiarum spatiis stabi jpallidiorc atramento superscripta sunt Z interdictis Br a 3 spectant ad ulternum Y adulterum P alternum Br spectat, corr. t 1. m. Br calcias PYZ caltias Br caecias Gretser 4 ali quatuor corr. 2. m. Br eurum] eorum Y 5 initium capituli III De ipsius sepulchri figura et eius tegurioli in Br, deinde titulus in textum inrepsit, cum ipsum ▼ capitulum ordiatur: De eius sepulchri petra et tegurioli rotund$in corr. 1.. m. Br 6 tegorium sic semper PY 7 ter om. ZBr 9 carner ram Y 10 tegorioli PY sic semper 11 erterioris Br 12 onatum corr. h 2. m. Br auream non parua sustentata crux Br sustentant P (nins corr. 2. m. Br 13 aquilonali a Br parte sepulcri P 15 usque om. Z p ad sepulchrum Y 16 post mensura Br haec habet: a pplite (corr. 2. m.) usque ad auriculam altitudinis palmorum habere dinoscitur 17 denoscitur PZ dinoscitur YBr. Post hoc uerbum est in Br initium cap. IIII, cuius titulus supra omissus litt. unc. rubris in inferiore margine scriptus est: De illo lapide, qui ad ostium monumenti eius aduolutus est. saepe om. Br 19 Hoc in-sepulchrum om. Y per prophetas Z sine PZ uel Br )

229
inter monumentum et sepulchrum. Nam illud saepe supra memoratum rotundum tegurium alio nomine euangelistae monumentum uocant, ad cuius hostium aduolutum et ab eius hostio reuolutum lapidem resurgente Domino pronuntiant; sepulchrum uero proprie dicitur ille locus in tegurio, hoc est in aquilonali parte monumenti, in quo dominicum corpus linteaminibus inuolutum conditum quieuit, cuius longitudinem Arculfus in septem pedum mensura propria mensus est manu, quod uidelicet sepulchrum non, ut quidam falso opinantur, duplex et quandam de ipsa maceriolam petra habens excisam duo crura et femora duo intercidentem et separantem, sed totum simplex a uertice usque ad plantas lectum unius hominis capacem super dorsum iacentis praebens in modum speluncae, introitum a latere habens ad australem monumenti partem e regione respicientem culmenque humile desuper eminens fabrefactum, in quo utique sepulchro duodenae lampades iuxta numerum XII sanctorum apostolorum semper die ac nocte ardentes lucent, ex quibus quattuor in imo illius lectuli sepulchralis loco inferius positae, aliae uero bis quaternales super marginem eius superius conlocatae ad latus dexterum oleo nutriente praefulgent.

Sed et hoc etiam notandum esse uidetur, quod mausoleum Saluatoris, hoc est saepe supra memoratum tegurium, speleum siue spelunca recte uocitari possit, de quo uidelicet Domino [*]( 1 inter mona semper Br supra saepe YZ 2 notatum P alio monumentum, uerbis nomine euangelistae pallidiore atramento, sed eadem manu superscripiis Z 3 hostium et hostio erasa littera h YBr 5 propriae corr. 1. m. ex proprium Z 8 quatuor Y 10 maceriola petram Z petra maceriolam Y 11 intercedentem PZ interi T c$dentem corr. 2. m. Br seperantem P 13 spelpncae corr. 2. m. Br 14 partem monumenti sed lineolis suprascriptis ordo restitutus est P 15 fabricatum Br 16 dudenae Y 17 et nocte Br 19 su- Y per eius marginem Br 20 dextro corr. 2. m. Br 21 praefulgentes Y 22 sed et hoc etiam-uidebitia p. 230, 4 om. Y etiam om. P magis oleum _, U .P maius oleum, sed corr. Z qui ama soleum corr. 2. m. Br 24 siue spelunca—domino om. Z; solum habet: speleum si ihQ xpo spelonca corr. Br )

230
Iesu Christo in ea sepulto propheta uaticinatur dicens: Hic habitabit in excelsa spelunca petrae fortissimae, et paulo post de ipsius Domini resurrectione ad apostolos laetificandos subinfertur: Regem cum gloria uidebitis.

Supradictae igitur rotundae ecclesiae formulam cum rotundo teguriolo in medio eius collocato, in cuius aquilonali parte dominicum habetur sepulchrum, subiecta declarat pictura nec non et trium aliarum figuras ecclesiarum, de quibus inferius intimabitur.

Has itaque quaternalium figuras ecclesiarum iuxta exemplar, quod mihi, ut superius dictum est, sanctus Arculfus in paginula figurauit cerata, depinximus, non quod possit earum similitudo formari in pictura, sed ut dominicum monumentum, licet tali uili figuratione, in medietate rotundae ecclesiae constitutum monstretur aut quae huic propior ecclesia uel quae eminus posita declaretur.

III. DE ILLO LAPIDE, QVI AD HOSTIVM MONVMENTI EIVS ADVOLVTVS EST, QVEM ANGELVS DOMINI DE CAELO DESCENDENS POST RESVRRECTIONEM EIVS REVOLVIT.

Sed inter haec de illo supra memorato lapide, qui ad hostium monumenti dominici post ipsius Domini sepultionem [*]( 1 Isai. 33, 16 4 Isai. 33, 17 ) [*]( 1 prophaaa 2 habitauitPZhabitabit corr. ex habitauit Br 4 subinfertBr 5 initium capitis V. in Br cum hoc titulo: De ecclesia sanctae Mariae semper uirginis, quae rotundae coheret ecclesiae rotundae om. P 6 in eius medio Br 6 aquilonari Br 7 preclarat Br 8 quibus om. Br 9 post uocem intimabitur PYZ collocant, quae infra sequuntur p. 233, 12-17: In eadem ecclesia—mysteria. Hic totus locus deest in Br, ad locum idoneum transposuit Delpit probante Toblero 10 initium cap. III in Y, cuius titulus est: De reuoluto lapide 11 est dictum Br paginola P 12 figura cerata Br depinxit corr. ex depinximus Br non quia Y 15 monstaretur Z aut quae propius ecclesia Y aut quae huic proprior P utique huic propriora Z aut qug huic proprior ecclesiae constitutum mon. Br 17 III PZ in cod. Y non est nouum capitulum; titulus deest in Br, in Z superscribitur CAPITVLA 20 inter hoc P 21 hostium Z, erasa littera h Z ipsius post Z domini crucifixi sepultionem YZBr )

231
232
crucifixi multis trudentibus uiris aduolutus est, breuiter intimandum esse uidetur, quem Arculfus intercisum et in duas diuisum partes refert, cuius pars minor ferramentis dolata quadratum altare in rotunda supra scripta ecclesia ante hostium saepe illius memorati tegurii, hoc est dominici monumenti, stans constitutum cernitur; maior uero illius lapidis pars aeque circumdolata in orientali eiusdem ecclesiae loco quandrangulum aliud altare sub linteaminibus stabilitum exstat.

De illius ergo petrae coloribus, in qua illud saepe dictum tegurium dolatorum ferramentis interius cauatum dominicumque sepulchrum in aquilonali loco ipsius habens de una eademque petra excisum, qua et monumentum, hoc est ipsum tegurium, Arculfus a me interrogatus dixit: Illud dominici monumenti tegurium nullo intrinsecus ornatu tectum usque hodie per totam eius cauaturam ferramentorum ostendit uestigia, quibus dolatores siue excisores in eodem usi sunt opere; color uero illius eiusdem petrae monumenti et sepulchri non unus, sed duo permixti uidentur, ruber utique et albus, unde et bicolor eadem ostenditur petra. Sed de his ista sufficiant.

IIII. DE ECCLESIA SANCTAE MARIAE, QVAE ROTVNDAE COHAERET ECCLESIAE.

Ceterum de sanctorum structuris locorum pauca addenda sunt aliqua. Illi rotundae ecclesiae supra saepius memoratae, [*]( 1 trahentibus, sed h in rasiira pro d posita Br 4 descripta Br 5 haec est P monumenti dominici Z mon. ex munumenti corr. Br, in margine2. ?n. adscriptum est nominati 7 circumdolota P eius eius ecclesia, alterum eius uncis inclusuJn. ecclesia 2. m. in ecclesiae correctum est Br 8 exconstat P 9 illud om. Z \' 10 cauatum habetur Br 12 quae et h PZ 14 usq: odie corr. 2. m. Br 15 camaraturam Br 16 sine Z eicissoree P excisores ex excisorum corr. pallidiore atramento Z nisi P usi corr. ex uisi Br 18 duo et Z praemixti Br rubeus Y rubor Br h inde P 19 deis corr. 2. 111. Br ita Br sufficiunt P 20 nullum initium noui capituli Br 22 caeteram corr. ex caeterorum Br locorum structuris sanctorum Y )

233
quae et Anastasis, hoc est resurrectio, uocitatur, quae in loco dominicae resurrectionis fabricata est, a dextera cohaeret parte sanctae Mariae matris Domini quadrangulata ecclesia.

V. DE ILLA ECCLESIA, QVAE IN CALVARIAE LOCO CON- STRVCTA EST.

Alia uero pergrandis ecclesia orientem uersus in illo fabricata est loco, qui hebraice Golgotha uocitatur, cuius in superioribus grandis quaedam aerea cum lampadibus rota in funibus pendet, infra quam magna argentea crux infixa statuta est eodem in loco, ubi quondam lignea crux, in qua passus est humani generis Saluator, infixa stetit.

In eadem uero ecclesia quaedam in petra habetur excisa spelunca infra locum dominicae crucis, ubi super altare pro quorundam honoratorum animabus sacrificium offertur, quorum corpora interim in platea iacentia ponuntur ante ianuam eiusdem Golgothanae ecclesiae, usquequo finiantur illa pro ipsis defunctis sacrosancta mysteria.

VI. DE BASILICA, QVAM CONSTANTINVS VICINAM SVPRA DICTAE ECCLESIAE IN EODEM FABRICAVIT LOCO, VBI CRVX DOMINI BVINIS SVPERATA POST MVLTA TEMFORA REFOSSA INVENTA EST TERRA.

Huic ecclesiae in loco Caluariae quadrangulata fabricatae structura lapidea illa uicina orientali in parte cohaeret basilica [*]( 1 anatbasis P anastallsis una l. s erasa Y anaathasis Z quod Z 3 domini om. Br quadrangula Z 4 VI De illa ecclesia quae in Caluariae loco constructa est. VII Et de basilica Constantini Br. Sohis h numerus V exstat PZ 7 est om. Br que Br ebraice Z ebraice ori corr. 2. m. Br superibus eorr. 2. m. Br 8 lapidibus Z 9 pendit PY corr. ex pendet Br quem Br crux infixa-Hgnea om. Z 10 in eodem loco Y est passus Br 12-17 de transpositione huius loci cf. ad p. 230, 9; deest in Br 12 uero om. Z 16 golgothaneae P 18 in Y et Br nullo spatio interposito pergitur; numerus sine titulo exstat in PZ 22 ecclesia Br Pccfae P fabricata Y 23 lapidea structura Y orientale Z orientali ex orientale corr. Br )

234
magno cultu a rege Constantino constructa, quae et Martyrium appellatur, in eo, ut fertur fabricatum loco, ubi crux Domini cum aliis latronum binis crucibus sub terra abscondita post ducentorum XXXIII cyclos annorum ipso Domino donante reperta est.

Inter has itaque duales ecclesias ille famosus occurrit locus, in quo Abraham patriarcha altare conposuit super illud inponens lignorum struem, et ut Isaac suum immolaret filium, euaginatum arripuit gladium, ubi nunc mensa habetur lignea non parua, super quam pauperum eleemosynae a populo offeruntur. Sed et hoc mihi diligentius interroganti sanctus addidit Arculfus inquiens: Inter Anastasim, hoc est illam saepe supra memoratam rotundam ecclesiam, et basilicam Constantini quaedam patet plateola usque ad ecclesiam Golgothanam, in qua uidelicet plateola die et nocte semper lampades ardent.

VII. DE ALIA EXEDRA INTER ECCLESIAM CALVARIAE ET CON- STANTINI BASILICAM SITA, IN QVA CALIX DOMINI ET SPONGIA IN EO RECONDITA HABETVR, DE QVA IN LIGNO PENDENS ACETVM SVXERAT ET VINVM.

Inter illam quoque Golgothanam basilicam et Martyrium quaedam inest exedra, in qua est calix Domini, quem a se benedictum propria manu in cena pridie quam pateretur ipse conuiua apostolis tradidit conuiuantibus, qui argenteus calix [*]( 1 magna PZ martirium ZBr monasterium P 2 fabricata Y domini om. Br 3 ducentorum et XXXIII» Br 4 cicloe PZBr circulos Y annorum ciclos P est om. PZ 5 Inter has itaque initium noui capituli YZ (VII Z) itaque 1. m. tsuperscr. P 6 h-abraham sed expuncta l. h Z com patriarca Br posuit corr. 2. m. Z 7 isaac immolaret filium sutun P isaac imm. suum Z 8 gladium om., sed eadem m. superscripsit P 9 quam ex quem corr. 2. m. Br elimosinae YP corr. in elem. Br eleemosinae Z 10 haec P Sed et hoc initium cap. VI Y 11 anathasim P anasthasim supra scripta l. h Z anata//aim l. s erasa Y sta in rasura Br haec est P hec 12 ecclesiam rotundam Y 13 et 14 platiola Br ad ecclesiam corr. 2. m. Br 14 die ac nocte P 16 VIII Br, qui codex solus titulwn exhibet inter-sita om. Br 18 de om. Br 19 acoetum Br et uinum om. Br 20 nullum initium noui capituli in Z golgotham Br et testimonium Br 21 est om. YBr 22 pridiae Z 23 argenteus corr. 1. 1n. ex argentibus Br )

235
sextarii Gallici mensuram habens duasque ansulas in se ex utraque parte continens conpositas, in quo utique calice illa inest spongia, quam aceto plenam hysopo circumponentes Dominum crucifigentes obtulerunt ori eius: de hoc eodem calice, ut fertur, Dominus post resurrectionem cum apostolis conuiuans bibit, quem sanctus Arculfus uidit et per illius scrinioli, ubi reconditus habetur, operculi foramen pertusi manu tetigit propria osculatus; quem uidelicet calicem uniuersus ciuitatis populus cum ingenti ueneratione frequentat.

VIII. DE LANCEA MILITIS, QVA LATVS DOMINI IPSE PVPVGIT.

Idem Arculfus nihilominus et illam conspexit lanceam militis, qua latus Domini in cruce pendentis ipse percusserat. Haec eadem lancea in porticu illius Constantini basilicae inserta habetur in cruce lignea, cuius hastile in duas intercisum est partes, quam similiter tota Hierosolymitana frequentans osculatur et ueneratur ciuitas.

VIIII. DE SVDARIO ILLO, QVO DOMINI CAPVT SEPVLTI CON- TECTVM EST.

De illo quoque sacrosancto Domini sudario, quod in sepulchro super caput ipsius fuerat positum, sancti Arculfi relatione cognouimus, qui illud propriis conspexit obtutibus, hanc, quam nunc craxamus, narrationem, quam totus Hierosolymitanus ueram esse protestatur populus; plurimorum namque testimonio fidelium Hierosolymitanorum ciuium hanc [*]( 2 contenens P 3 spungia Z hisopo Y 4 eodem 1. m. superscripsit P 6 per om. Z 7 scrinuli Br pertusi] perforatu Br 8 calicem om. Br 9 frequentabat Br 10 VIIII Br titulus tantum in Br conpunxit Br f 11 Item P 13 constantinianae Y 14 hassale P astile YZBr scisum partes corr. 2. m. Br 15 que Br hierusolimitana PYflr 17 X Br titulus tantum in Br 19 sudario domini Y 20 capud PBr 21 cognoscimus Z hancque Br omisso quam 22 caraxamus Z quia totus Br quam om. Y 23 populus om. Br populus protestatur Z propter plurimorum Br esse testimonium Z testimonium PBr om. Y testimonio scripsi cum Mabillonio 24 hierusolimorum Z )

236
pronuntiationem sanctus Arculfus didicit, qui sic ipso intentius audiente saepius pronuntiarunt dicentes:

Ante annos ferme ternos sacrosanctum linteolum, quod quidam satis idoneus credulus Iudaeus de sepulchro Domini statim post eius resurrectionem furatus multis diebus apud se occultauit, ipso donante Domino post multorum circulos annorum repertum in notitiam totius populi uenit. Ille igitur felix et fidelis furax illud dominicum sudarium, quod inprimis furanter abstulit, in extremis constitutus duobus filiis manifestans accersitis detulit dicens: 40 filioli mei, nunc optio uobis datur. Dicat ergo quisquis e duobus, quid potius optare desideret unus, ut et ego indubitanter scire possim, quis ex uobis erit, cui iuxta propriam optionem aut omnem substantiam meam, quam habeo, commendare debeo, aut hoc solummodo sacrum Domini sudarium.\' Quibus auditis ex ore patris uerbis unus, qui optauit genitoris diuitias accipere uniuersas, suscepit eas a fratre iuxta promissionem a patre sub testamento commendatas. Mirum dictu, ex illa die omnes eius diuitiae et patrimonia omnia, propter quae sudarium Domini uendidit, decrescere coeperunt et uniuersa, quae habuit, diuersis casibus perdita ad nihilum redacta sunt, alter uero supradicti beati furacis filius beatus, qui sudarium Domini omnibus praetulit patrimoniis, ex qua die illud de manu morientis accepit genitoris, magis ac magis crescens donante deo terrenis etiam opibus est ditatus nec fraudatus caelestibus. Et ita hoc dominicum [*]( d i 1 dedit corr. 1. m. P dadicit corr. 2. m. Z sanctus didicit arcnlfas Br 2 pronunciauerunt Br 3 sacrum sanctum Br 4 post uocem domini lacuna extat in P uno folio absciso 8 illum Br quae inprimis Br 9 arcersitis Z 10 filii Br optio ex obtio corr. 2. m. Br obtio corr. Y 11 quisque Br oDtare YBr 13 obtionem Y, 1 corr. 2. m. Br 16 obtauit Y, om. Br sasceptt corr. 1. m. Z 17 permissionem Br 18 eius om. Z et ad patrimonia Y patrimonia rasura l. e ex patrimoniae corr. Br 19 propter quas YZ 21 beati om. Br 23 morientis manu Br accepit corr. ex accipit Br 24 crescens om. Br donante donante corr. in deo donante Z 25 ditatns est Y )

237
sudarium patres filiis de eiusdem ter beati hominis semine nati quasi hereditario iure fideles fidelibus secundum eorum prosapiae seriem fideliter usque ad quintam commendabant generationem. Sed post quintae generationis tempora annorum multis processibus transactis eiusdem cognationis deficientibus hereditariis fidelibus sacrum linteum in manus aliquorum infidelium Iudaeorum deuenit, qui et ipsi, quamlibet indigni tali munere, tamen illud honorifice amplexi diuina donante largitione nimis diuersis locupletati opibus diuites facti sunt. Iudaei uero credentes orta in populo de sudario Domini certa narratione coeperunt cum infidelibus Iudaeis de sacro illo linteamine fortiter contendere, totis uiribus illud appetentes in manus accipere. Quae subnixa contentio Hierosolymitanam plebem in duas diremit partes, hoc est fideles credulos contra infideles incredulos. Unde et Saracenorum rex nomine Mauias ab utrisque interpellatus partibus ad eos incredulos Iudaeos, qui sudarium Domini pertinaciter retinebant, coram praesentibus Iudaeis Christianis inter utrosque diiudicans dixit: \'Sacrum quod habetis linteolum date in meam manum*. Qui regis uerbo obtemperantes illud de scrinio proferentes regnatoris in sinum deponunt. Quod cum magna reuerentia suscipiens rex in platea coram omni populo rogum fieri iussit, quo nimia inflammatione ardente surgens ipse et ad ipsum accedens rogum eleuata uoce ad utrasque discordes dixit partes: \'Nunc Christus mundi saluator passus pro humano genere, qui hoc, [*]( 1 seminati Br 2 fidelis Y fidelibus suis Y secundum om. Y 4 tempora generationis Br 6 linteolum Z manibus Z corr. in manus Y aliquorum manus Y 7 deuenit iudaeorum Br quamuislibet Y t 9 diuersi Y locupleti Y dites Br 13 hierusolimitanam YBr 14 duos Z dirimit YBr disrupit Z partes om. Z contra in- • fideles incredulos om. Br 15 saracinorum Y sarracenorum Br nauias \'Br 17 pertiuatiter corr. eadem m. Z 18 deiudicans YZ 19 maeam aou łoęę.m corr. eadem m. Z mea manu Br 20 in regnatoris sinum Y regnatoris in sinu Br 24 a verbis dixit partes denuo incipit P partes dixit Z 25 christi P )
238
quod nunc in sinu contineo, sudarium in sepulchro suum super caput habuit positum, inter uos de hoc eodem linteo contendentes per flammam iudicet ignis, ut sciamus, cui parti horum duum exercituum contentiosorum hoc tale donum condonare dignetur\'. Et haec dicens sacrum Domini sudarium proiecit in flammas. Quod nullo modo ignis tangere potuit, sed integrum et incolume de rogo surgens quasi auis expansis alis coepit in sublime uolare et utrasque dissidentes contra se populi partes et quasi in procinctu belli consertas sedentes acies de summis prospiciens duas in uacuo aere per aliquorum interuallum momentorum circumuolans, proinde paulatim descendens, deo gubernante ad partem Christianorum interim Christum iudicem exorantium declinans in eorum sinu consedit. Qui deo gratias leuatis ad caelum manibus agentes cum ingenti laetatione ingeniculantes sudarium Domini magna cum honorificentia suscipiunt ad se de caelo uenerabile emissum donum hymnificasque laudes Christo eius donatori referunt et in scrinio ecclesiae in alio inuolutum linteamine recondunt. Quod noster frater Arculfus alia die de scrinio eleuatum uidit et inter populi multitudinem illud osculantis et ipse osculatus est in ecclesiae conuentu, mensuram longitudinis quasi octenos habens pedes. De quo haec dicta sufficiant. [*]( i 1 in sinum teneo Br conteneo P cont?neo corr. Z super caput suum Y 2 capud PBr 4 duorum Y contendentium Y tale] tollere Y 5 sacri domini Z 6 flammam Y 7 incolome PYBr ezspansis P 8 utrosque Br desidentes PY 9 populi] positas Br l\' procinct, corr. 2. m. Br 10 prospicientes Y 11 disccndens PZ, corr. in descendens Br 12 ad partem] et patre Y 18 christo iudice Y conseditsinuBreinAcorr.eademm.Z15laetificationeP leticia Z geniculantes Y 16 emisum P 17 ymnificansque P ymni- • n ficasque Z nimnificasque corr. 2. m. Br datori Y refferunt P 19 alio P 22 octenus P octonos YBr cubitos habens Z haec ita Y sufficiunt P )
239

X. DE ALIO SACRO LINTEO QVOD SICVT FERTVR SANCTA MARIA VIRGO MATER DOMINI CONTEXVERAT.

Aliud quoque linteamen maius Arculfus in eadem Hierosolymitana ciuitate uidit, quod, ut fertur, sancta Maria contexuit et ob id magna reuerentia in ecclesia habitum totus ueneratur populus. In quo uidelicet linteo duodecim apostolorum formulae habentur intextae et ipsius Domini imago figurata. Cuius linteaminis una pars rubei coloris et altera e regione in altero latere uiridis habetur.

XI. DE ALIA SVMMA COLVMNA IN ILLO SITA LOCO, VBI CRUCE DOMINI SVPERPOSITA MORTVVS REVIXIT IVVENIS.

De aliqua ualde summa columna, quae a locis sanctis ad septemtrionem in medio ciuitatis stans pergentibus obuia habetur, breuiter dicendum est. Haec eadem columna, in eo statuta loco, ubi mortuus iuuenis cruce Domini superposita reuixit, mirum in modum in aestiuo solstitio meridiano tempore ad centrum caeli sole perueniente umbram non facit, solstitio autem transmisso, quod est VIII kal. Iul., ternis diebus interiectis paulatim decrescente die umbram primum facit breuem, deinde processu dierum longiorem. Haec itaque columna, quam solis claritas in aestiuo solstitio meridianis horis stantis in centro caeli e regione desuper circumfulgens ex omni parte circumfusa [*]( 10 Sulp. Seu. Chron. II, 34 .. ) [*]( 1 XI Rr titulus exstat in PY. De linteo quod ut fertur sancta contexjt Maria uirgo Br titulo rubro colore scripto l. v atramento superscripta est 2 contexerat PY 3 solimitana-sancta maria con hanc lineam librarius omiserat, sed litteris minoribus superscripsit Z hierusolimitana PZBr T 4 contex maria corr. 2. m. Br contexit PYZ 5 habaum P 6 linte XII P 7 ymago P 8 robei corr. Br 9 habetur in modum uiridium herbarum Br 10 XII Br titulus tantum extat in Br ubi cruce do- X / y mini om. Br 11 ubi mortuus Br 12 alia Z ualde summa columna qug P a sanctis locis Y 13 septemtrionalem partem YBr obuiam Br 16 celi centrum Br centrum ,. solatitio uerbis omissis: caeli sole-non facit eadem manu suprascriptis Z 19 primam P 20 ita Br 21 caeli] poli Br 22 circumfulgentis Y circumfusa] circumfulsa Y )

240
perlustrat, Hierosolymam orbis in medio terrae sitam esse protestatur. Unde et psalmographus propter sancta passionis et resurrectionis loca, quae intra ipsam Heliam continentur, uaticinans canit: Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutem in medio terrae, hoc est Hierusalem, quae mediterranea et umbilicus terrae dicitur.

XII. DE ECCLESIA SANCTAE MARIAE IN VALLE IOSAPHAT FABRICATA, IN QVA MONVMENTVM EIVS HABETVR.

Sanctorum locorum sedulus frequentator, sanctus Arculfus, sanctae Mariae ecclesiam in ualle Iosaphat frequentabat, cuius dupliciter fabricatae inferior pars sub lapideo tabulato mirabili rotunda structura est fabricata, in cuius orientali parte altarium habetur, ad dexteram uero eius partem sanctae Mariae saxeum inest uacuum sepulchrum, in quo aliquando sepulta pausauit. Sed de eodem sepulchro quomodo uel quo tempore aut a quibus personis sanctum corpusculum eius sit sublatum, uel quo loco resurrectionem exspectat, nullus, ut fertur, pro certo scire potest. Hanc inferiorem rotundam sanctae Mariae ecclesiam intrantes illam uident petram ad dexteram parieti insertam, supra quam Dominus in agro Gethsamani illa nocte, qua tradebatur a Iuda in manus hominum peccatorum, flexis orauit genibus ante horam traditionis eius, in qua uidelicet petra duorum uestigia genuum eius quasi in cera mollissima [*]( 4 Psalm. 73, 12 5 Hieron. in Ezech. 5, 5 17 Hieron. ep. ad Paulam et Eustochium de resurrectione beatae Mariae ) [*]( 1 hierttsolimara Br 2 psalmigraphus ZBr psalmografus Y resurn rectionis ... continętur, verba omissa loca-heliam eadem manus suprascripsit Z 5 id est Br 6 mediaterranea, sed corr. Br mediteranea P 1 XIII Br titulus deest in Z, in PY tantum: De ecclesia sanctae mariae mariae semper uirginis Br 9 Et sanctorum Z 10 sanctae om. Z 11 fabricata Y 12 structura rotunda Y 13 partem eius Y eiusdem partem Br sanctae om. PZBr 14 inest saxeum P cauum sepulchrum PZ sepulta requieuit et sanctis pertinet Br 16 in quo loco YBr h 17 ut refert Br 19 parietis Br 20 super Z ga samani P getsamani Y gezamani Br 21 flexis genibus orauit sanctis Br 22 petre corr. Z 23 uestigia duorum Br caera P )

241
profundius inpressa cernuntur. Ita nobis noster frater Arculfus pronuntiauit, sanctorum uisitator locorum, qui haec, quae nos describimus, propriis conspexit oculis. In superiore igitur aeque rotunda ecclesia sanctae Mariae IIII altaria inesse monstrantur.

XIII. DE TVRRE IOSAPHAT IN EADEM CONSTRVCTA VALLE.

In eadem supra memorata ualle non longe ab ecclesia sanctae Mariae turris Iosaphat monstratur, in qua ipsius sepulchrum cernitur.

XIIII. DE MONVMENTIS SVMEON ET IOSEPH.

Cui uidelicet turriculae quaedam lapidea domus a dextera cohaeret parte de rupe excisa et separata montis Oliueti, in qua intrinsecus ferramentis cauata duo monstrantur sepulchra sine aliquo ornatu,. quorum unum illius Symeonis iusti uiri est, qui infantulum dominum Iesum in templo ambis amplexus manibus de ipso prophetauit, alterum uero aeque iusti Ioseph, sanctae Mariae sponsi et domini Iesu nutritoris.

XV. DE SPELVNCA IN RVPE MONTIS OLIVETI HABITA CONTRA VALLEM IOSAPHAT, IN QVA IIII MENSAE ET PVTEI SVNT DVO.

In latere montis Oliueti quaedam inest spelunca haut procul ab ecclesia sanctae Mariae in eminentiore loco posita contra [*]( ■ 1 inpresa corr. 1. m. Z noster sanctus frater arculfus Y noster sanctus arculfus frater Br alculfus Z 2 hoc quod Y 3 discribimus Y tor sapere corr. pallidiore atramento Z 4 aecclesiae P tria Y 6 XIV Br titulus deest YZ De turre Iosaphath in marg. sup. P iosafath semper Br; continuo sequitur: XV. Et de monumentis symeon et ioseph 8 iosaphath P iosaphad Y iosafath Br 9 sepulchri cernitur locus Z cernitur sine ornatu aliquo Y 10 titulus ubique deest 11 ad dextera P Y 14 iusti om. Z 15 ambabus YZ amplexjs P conplexans Y compler xus Br 16 profetauit Y prophetafl corr. 2. m. Br alter Br iusti om. Br 18 XVII Br de apelunca duorum puteorum P titulus deest in h YZ 20 quandam inesse speluncam Y haud Z aut corr. 2. m. Br procul abest Y 21 posita] est Br ) [*]( XXXVIIII Itin. Blerolol. ) [*]( 16 )

242
uallem Iosaphat, in qua duo profundissimi habentur putei, quorum unus sub monte in altum infinita profunditate productus extenditur, alter uero in speluncae pauimento, cuius uastissima, ut fertur, cauitas in profundum dimersa discendens recto tractu dirigitur, qui duo putei semper supercluduntur. In eadem ergo spelunca quatuor insunt lapideae mensae, quarum una est iuxta introitum speluncae ab intus sita domini Iesu, cui procul dubio mensulae sedes ipsius adhaeret, ubi cum duodenis apostolis simul ad alias mensas ibidem habitas sedentibus et ipse conuiua aliquando recumbere saepe solitus erat. Illius putei os conclusum, quem in pauimento speluncae inesse supra descripsimus, apostolorum mensis propius haberi monstratur. Huius speluncae portula ligneo, ut refert sanctus Arculfus, concluditur hostio, qui eandem Domini speluncam saepius frequentauit.

XVI. DE PORTA DAVID.

Porta Dauid montis Sion molli cliuo ab occidentali adhaeret parte. Per eandem de ciuitate egredientibus portam et montem Sion proximum ad sinistram habentibus pons lapideus occurrit eminus per uallem in austrum recto tramite directus arcibus suffultus.

XVII. DE ILLO LOCO, VBI IVDAS SCARIOTHIS LAQVEO SE SVSPENDIT.

Ad cuius medietatem ab occasu ille uicinus habetur locus, ubi ludas Scariothis disperatione coactus laqueo se suspendens [*]( 2 perductua Z om. Y . 3 uastiB P 4 ciuitas P descendens Y II 5 diregitur P cluduntur Y 6 spelunca om. Br sunt Y 8 mesalae corr. eadem m. Z mense Br dudenis Y 9 memsas Z habaas P 10 solitus sepe Br iliuB P clausum Br 11 descripsimus supra Y describsimus P scripsimus Z 12 proprius PBr, corr. Z 13 sanctus om. PZ hostio, sed l. h erasa Y 14 frequentauit sepius, sed signis transpositionis additis P 15 titulus deest Z XVII De porta Dauid. XViII Et de loco, in quo Iudas Scarioth se suspendit br 16 cliuio P octidentali P 18 fons ZBr 19 directus tramite Br arcubus Z 21 titulus deest in codd.; nullum capituli initium in Z i 23 locus om. Br 24 scariothes P scariothes YZ )

243
disperierat. Ibidem et grandis hodieque monstratur ficus, de cuius, ut fertur, uertice inlaqueatus pependit, ut de ipso Iuda Iuuencus presbyter uersificus cecinit: Informem rapuit ficus de uertice mortem.

XVIII. DE FORMA GRANDIS BASILICAE IN MONTE SION FABRI- CATAE ET DE IPSIVS MONTIS SITV.

Et quia paulo superius montis Sion mentio intercessit, de quadam pergrandi basilica in eo constructa quaedam breuiter succincteque intimanda sunt, cuius sic describitur formula: Hic petra monstratur, super quam Stephanus lapidatus extra ciuitatem obdormiuit. Extra hanc supra descriptam grandem basilicam, quae intrinsecus talia sancta conplectitur loca, alia memorabilis exstat ad occidentalem partem eius petra, super quam, ut fertur, flagellatus est Dominus. Haec itaque apostolica ecclesia, ut supra dictum est, in montis Sion superiore campestri planitie lapidea est fabricata structura.

XVIIII. DE ILLO AGELLVLO, QVI HEBRAICE ACHELDEMACH VOCITATVR.

Hunc paruum agellulum ad australem montis Sion partem situm noster Arculfus saepe frequentans uisitabat, lapidum maceriam habentem, in quo diligentius plurimi humantur [*]( 4 Iuuenc. IV 631 ) [*]( 1 Ibidem hic demum initium cap. XVII in Z 2 uertice ut fertur Y iudas ut ipse iuuencus presbiter Br omissisuerbis: de ipso Iuda 3 uersir dicus Br sapiens uersificus Y 4 montem Y moyta corr. 2. m. Br 5 De baailica montis sion P De forma grandis basilice in monte Sion Y XX De forma-fabricatae. XXI De ipsius montis situ Br 9 succinteque Z sunt om. YBr discribitur P scribitur Br 10 super quem P 11 ex hanc Br discriptam Y disscriptam Z 13 eius om. PZ superquem corr. 2. m. Z supra Br 14 dominus flagellatus est YBr 16 planitiae YBr 17 titulus exstat in PYBr, deest in Z agello Y agellulo illo Br que P ebraice P acheldemag Y 18 uocatur P dicitur Br 19 montis Sion plagam Y sion plagam montis Br 20 alculfus sed corr. eadem m. Z uisitauit Y 21 macheriam Z habentem om. Z ) [*]( 16* )

244
245
peregrini, alii uero ex ipsis aut pannis aut pelliculis tecti neglegentius relinquuntur inhumati super terrae faciem putrefacti iacentes.

XX. DE ASPERIS ET PETROSIS LOCIS AB HIERVSALEM VSQVE AD CIVITATEM SAMVHELIS LATE PATENTIBVS ET VSQVE AD CAESAREAM PALAESTINAE OCCASVM VERSVS SVCCEDENTIBVS.

Ab Helia septemtrionem uersus usque ad Samuhelis ciuitatem, quae Armathem nominatur, terra petrosa et aspera per quaedam monstratur interualla, ualles quoque spinosae usque ad Tamniticam regionem patentes. Aliter uero a supradicta Helia et monte Sion qualitas regionum monstratur usque ad Caesaream Palaestinae occasum uersus; nam quamuis aliqua repperiantur angusta et breuia aspera loca interposita, praecipue tamen latiores plani monstrantur campi interpositis oliuetis laetiores.