Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
Minusculos tyrannos scio plerosque tacuisse aut breviter prae ter isse. nam et Suetonius Tranquillus, emendatissimus et candidissimus scriptor, Antonium Vindicemque [*]() tacuit, contentus eo quod eos cursim perstrinxerat, et Marius Maximus [*]() Avidium Marci temporibus, Albinum et Nigrum Severi non suis propriis libris sed alienis innexuit. et de Suetonio non miramur, cui familiare fuit amare brevitatem, quid Marius Maximus, homo omnium verbosissimus, qui et mythistoricis se voluminibus implicavit, num ad istam descriptionem curamque descendit? atque contra Trebellius Pollio ea fuit diligentia, ea cura in edendis bonis malisque principibus ut etiam triginta tyrannos uno breviter libro concluderet, qui Valeriani et Gallieni nec multo superiorum aut inferiorum principum [*](que ins. by Peter ; om. in P and by Hohl. ) [*]( So Peter ; Maximus qui P, def. by Hohl. )
Scis enim, mi Basse, quanta nobis contentio proxime fuerit cum amatore historiarum Marco Fonteio, cum ille diceret Firmum, qui Aureliani temporibus Aegyptum occupaverat, latrunculum fuisse non principem, contra ego mecumque Rufius Celsus et Ceionius Iulianus et Fabius Sossianus contenderet, dicentes illum et purpura usum et percussa moneta Augustum esse vocitatum, cum etiam nummos eius Severus Archontius protulit, de Graecis autem Aegyptiisque libris convicit illum au)tokra/tora in edictis suis esse vocatum, et illi quidem adversum nos contendenti haec sola ratio fuit, quod dicebat Aurelianum in edicto suo non scripsisse quod tyrannum occidisset, sed quod latrunculum quendam a re publica removisset; proinde [*]() quasi digne tanti princeps nominis debuerit tyrannum appellare hominem tenebrarum, aut non semper latrones vocitaverint magni principes eos quos invadentes purpuras necaverunt. ipse ego in Aureliani vita, priusquam de Firmo cuncta cognoscerem, Firmum non inter purpuratos habui sed [*](nobis Edit. Princ.; etiam P; left as corrupt by Peter. ) [*](non tanta ins. by Lenze and Thörnell; om. in P. ) [*]( proinde P, *s , Hohl; perinde Peter. )
Firmo patria Seleucia fuit, tametsi plerique Graecorum alteram tradunt, ignari eo tempore ipso tres fuisse Firmos, quorum unus praefectus Aegypti, alter dux limitis Africani idemque pro consule, tertius iste Zenobiae amicus ac socius, qui Alexandriam Aegyptiorum incitatus furore pervasit, et quem Aurelianus solita virtutum suarum felicitate contrivit. De huius divitiis multa dicuntur, nam et vitreis quadraturis bitumine aliisque medicamentis insertis domum instruxisse [*]() perhibetur et tantum habuisse de chartis ut publice saepe diceret exercitum se alere posse papyro et glutine. idem et cum Blemmyis societatem maximam tenuit et cum Saracenis. naves quoque ad Indos negotiatorias saepe misit, ipse quoque dicitur habuisse duos dentes elephanti pedum denum, e quibus Aurelianus sellam constituerat facere additis aliis duobus, in qua Iuppiter aureus et gemmatus sederet cum specie praetextae, ponendus in [*](instruxisse Ursinus, Peter ; introduxisse P, *s . )
Fuit tamen Firmus statura ingenti, oculis foris eminentibus, capillo crispo, fronte vulnerata, vultu nigri ore, reliqua parte corporis candidus sed pilosus atque hispidus, ita ut eum plerique Cyclopem vocarent, carne multa vescebatur, struthionem ad diem comedisse fertur. vini non multum bibit, aquae plurimum, mente firmissimus, nervis robustissimus, ita ut Tritannum vinceret, cuius Varro meminit. nam et incudem superpositam pectori constanter aliis tundentibus pertulit, cum ipse reclinis ac resupinus et curvatus in manus penderet potius quam iaceret, fuit tamen ei contentio cum Aureliani ducibus ad bibendum, si quando eum [*]() temptare voluissent, nam quidam Burburus nomine de numero vexillariorum, notissimus potator, cum ad bibendum eundem provocasset, situlas duas plenas mero duxit et toto postea [*](aditis Ellis, Walter, Hohl; additis P, *s ; adductus Peter. ) [*](quam ins. by Haupt and Peter ; om. in P. ) [*]( et om. in P. ) [*](eum *s ; eius P. )
Hic ergo contra Aurelianum sumpsit imperium ad defendendas partes quae supererant Zenobiae. sed Aureliano de Thraciis redeunte superatus est. multi dicunt laqueo eum vitam finisse; aliud edictis suis ostendit Aurelianus 1; namque cum eum vicisset tale edictum Romae proponi iussit: Amantissimo sui populo Romano Aurelianus Augustus salutem dicit. Pacato undique gentium toto qua late patet orbe terrarum, Firmum etiam latronem Aegyptium, barbaricis motibus aestuantem et feminei propudii reliquias colligentem, ne plurimum loquar, fugavimus, obsedimus, cruciavimus et occidimus. nihil est, Romulei Quirites, quod timere possitis, canon Aegypti, qui suspensus per latronem improbum fuerat, integer veniet, sit vobis cum senatu concordia, cum equestri ordine amicitia, cum praetorianis adfectio. ego efficiam ne sit aliqua sollicitudo Romana. vacate ludis, vacate circensibus, nos publicae necessitates teneant, vos occupent voluptates, quare sanctissimi Quirites, et reliqua.
Haec nos de Firmo cognovisse scire debuisti, [*](om. in P. )
Saturninus oriundo fuit Gallus, ex gente hominum inquietissima et avida semper vel faciendi principis vel imperii, huic inter ceteros duces, quod vere summus vir esse [*]() certe videretur, Aurelianus [*](uitas Cod. Chigianus, Hohl; uita P ; uitam Salm., Peter. ) [*](in ins. by Klein and Hohl; om. in P and by Peter. ) [*]( uerisset P; uir esset Peter, Hohl. )
Hadrianus Augustus Serviano consuli salutem. Aegyptum, quam mihi laudabas, Serviane carissime, totam didici levem, pendulam et ad omnia famae momenta volitantem. illic [*]() qui Serapem colunt Christiani sunt, et devoti sunt Serapi qui se Christi episcopos dicunt, nemo illic archisynagogus Iudaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum presbyter non mathematicus, non haruspex, non aliptes. ipse ille patriarcha cum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem [*](uiri *s , editors; uenti P ; inuenti Walter, Hohl. ) [*]( in eis Petschenig, Hohl; eis P ; sunt Peter. ) [*]( illic Cas; illa P; illi *s . )
Haec ergo cogitans de Aegyptiis Aurelianus [*](aut ins. by Hohl; om. in P; alii linifiones, omnes certe Salm., Peter. ) [*]( esse Editor; et P; et uidentur et habentur. Peter. ) [*]( praecisi Hohl; cesi P ; cesi habent dei. by Salm. and Peter. ) [*]( nummus Vossius, Peter; nullus P. )
Et cum eum animarent vel ad vitam vel ad imperium, qui amicuerunt purpuram, in haec verba disseruit: Nescitis, amici, quid mali sit imperare, gladii saeta pendentes cervicibus inminent, hastae undique, undique spicula, ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur. non cibus pro voluptate, non iter pro auctoritate, non bella pro iudicio, non arma pro studio, adde quod omnis aetas in imperio repre- [*](See note to Tyr. Trig., xxv. 3. ) [*](An allusion to the well-known story of Dionysius of Syracuse and his courtier Damocles; see Cicero, Tusc. Disp., v. 61-62. )
Et ne longius progrediar, dicendum est, quod praecipue ad hunc pertinet, errare quosdam et putare hunc esse Saturninum qui Gallieni temporibus imperium occupavit, cum is longe alius sit et Probo poenam [*]() nolente sit occisus, fertur autem Probus et clementes ad eum litteras saepe misisse et veniam esse pollicitum, sed milites, qui cum eo fuerant, non credidisse. obsessum denique in castro quodam ab iis quos Probus miserat invito Probo esse iugulatum. Longum est frivola quaeque conectere, odiosum dicere quali statura fuerit, quo corpore, quo decore, quid biberit, quid comederit, ab aliis ista dicantur quae prope ad exemplum nihil prosunt, nos ad ea quae sunt dicenda redeamus. [*](adulescens ins. by Peter ; om. in P and *s . ) [*]( So Ellis ; additur his et furore P; est furiosus Peter. ) [*]( cum ins. by Salm. ) [*]( magistrates *s Peter; ministrales P. ) [*]( poenam Editor; poene P; paene editors. )
Proculo patria Albingauni fuere, positi in Alpibus Maritimis, domi nobilis sed maioribus latrocinantibus atque adeo pecore ac servis et iis rebus quas abduxerant satis dives, fertur denique eo tempore quo sumpsit imperium duo milia servorum suorum armasse, huic uxor virago, quae illum in hanc praecipitavit dementiam, nomine Samso, quod ei postea inditum est, nam antea Vituriga nominata est. filius Herennianus, quem et ipsum, si quinquennium implesset, ita enim loquebatur, dicasset imperio, homo, quod negari non potest, --- idemque fortissimus, ipse quoque latrociniis adsuetus, qui tamen armatam semper egerit vitam, nam et multis legionibus tribunus praefuit et fortia edidit facta, et quoniam minima quaeque iucunda sunt atque habent aliquid gratiae cum leguntur, tacendum non est quod et ipse gloriatur in quadam sua epistula, quam ipsam melius est ponere quam de ea plurimum dicere : Proculus Maeciano adfini salutem dicit, centum ex Sarmatia virgines cepi, ex his una nocte decem inivi; omnes tamen, quod in me erat, mulieres intra dies quindecim reddidi. Gloriatur, ut vides, rem ineptam et satis libidino- [*](His revolt is mentioued also in Prob., xviii. 5; Eutropius, ix. 17, 1; Epit., 37, 2, but no details are given. In all these passages it is said to have taken place at Agrippina (Cologne), whereas in c. xiii. 1 we are told that it was at Lugdunum (Lyons). If the statement in c. xiii. 4 and Prob., xviii. 7 that he attempted to combine forces with the Franks be correct, it may be that he began the revolt in Gaul but was forced to retreat to northern Germany, where he was finally defeated. The date was probably 280 ; see note to Prob., xviii. 1. )
Hic tamen cum etiam post honores militares se [*]() improbe, libidinose, tamen fortiter gereret, [*]() hortantibus Lugdunensibus, qui et ab Aureliano graviter contusi videbantur et Probum vehementissime pertimescebant, in imperium vocitatus est, ludo paene ac ioco, ut Onesimus dicit, quod quidem apud nullum alium repperisse me scio. nam cum in quodam convivio ad latrunculos luderetur, atque ipse decies imperator exisset, quidam non ignobilis scurra " Ave" inquit " Auguste, " adlataque lana purpurea umeris eius vinxit eumque adoravit; timor inde consciorum atque inde iam exercitus temptatio et imperii, non nihilum tamen Gallis profuit, nam Alamannos, qui tunc adhuc Germani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit, numquam aliter quam latrocinandi pugnans modo. hunc tamen Probus fugatum usque ad ultimas terras et cupientem in Francorum auxilium venire, a quibus originem se trahere ipse dicebat, ipsis prodentibus Francis, quibus familiare est ridendo fidem frangere, vicit et interemit. posteri eius etiam nunc apud Albingaunos agunt, qui ioco [*](concallescat Damsté, Hohl; coalescat P, Peter. ) [*]( cum se P. ) [*]( gereret Baehrens, Peter 2; regeret P. )
Bonosus domo Hispaniensi fuit, origine Britannus, Galla tamen matre, ut ipse dicebat, rhetoris filius, ut ab aliis comperi, paedagogi litterarii. parvulus patrem amisit atque a matre fortissima educatus litterarum nihil didicit, militavit primum inter ordinarios, deinde inter equites ; duxit ordines, tribunatus egit, dux limitis [*]() Raetici fuit, bibit quantum hominum nemo. de hoc Aurelianus saepe dicebat, "Non ut vivat natus est, sed ut bibat, " quem quidem diu in honore habuit causa militiae, nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent, ipsi propinabantur, ut eos inebriaret atque ab iis per vinum cuncta cognosceret, ipse quantumlibet bibisset, semper securus et sobrius et, ut Onesimus dicit, scriptor vitae Probi, adhuc in vino prudentior. habuit praeterea rem mirabilem, ut quantum bibisset tantum [*](militis P. )
Hic idem, cum quodam tempore in Rheno Romanas lusorias Germani incendissent, timore ne poenas daret sumpsit imperium, idque diutius tenuit quam merebatur. nam longo gravique certamine a Probo superatus laqueo vitam finivit, cum quidem iocus exstitit, amphoram pendere, non hominem. Filios duos reliquit, quibus ambobus Probus pepercit, uxore quoque eius in honore habita et usque ad mortem salario praestito. fuisse enim dicitur, ut et avus meus dicebat, femina singularis exempli et familiae nobilis, gentis tamen Gothicae ; quam illi Aurelianus uxorem idcirco dederat ut per eum a Gothis cuncta cognosceret, erat enim illa virgo regalis, exstant litterae ad legatum Thraciarum scriptae de his nuptiis et donis, quae Aurelianus Bonoso dari nuptiarum causa iussit, quas ego inserui: Aurelianus Augustus Gallonio Avito salutem. Superioribus litteris scripseram, ut optimates Gothicas apud Perinthum conlocares, decretis salariis, non ut singulae acciperent, sed ut septem simul unum convivium haberent, cum enim divisae accipiunt, et illae parum sumunt et res publica plurimum perdit, nunc tamen, quoniam placuit Bonoso Hunilam dari, dabis ei iuxta brevem infra scriptum omnia quae praecipimus ; sumptu etiam publico nuptias celebrabis. [*](See note to Tyr. Trig., xxv. 3. ) [*](Or Heraclea, now Eski Eregli, on the north shore of the Sea of Marmora. )