Probus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

Pugnavit et contra Marmaridas in Africa fortissime eosdemque vicit atque ex Libya Carthaginem transiit eandemque a rebellionibus vindicavit. pugnavit et singulari certamine contra quendam Aradionem in Africa eundemque prostravit et, quia fortissimum ac pertinacissimum virum viderat, sepulchro ingenti honoravit, quod adhuc exstat tumulo usque ad ducentos pedes terra elato [*]() per milites, quos otiosos esse numquam est passus, exstant apud Aegyptum eius opera, quae per milites struxit, in plurimis civitatibus, in Nilo autem tam multa fecit ut vectigal frumentarium solus adiuvent, pontes, templa, porticus, basilicas labore militum struxit, ora fluminum multa patefecit, paludes plerasque siccavit atque in his segetes agrosque constituit, pugnavit etiam contra Palmyrenos Odaenathi et Cleopatrae partibus Aegyptum defendentes, primo feliciter, postea temere, ut paene caperetur; sed postea refectis viribus Aegyptum et orientis maximam partem in Aureliani potestatem redegit.

Cum his igitur tot ac 2 tantis virtutibus eniteret, [*](terra elato P corr., Salm.; terra elatum P1, Peter, Hohl. ) [*](ac om. in P. )

p.354
Tacito absumpto fataliter ac Floriano imperium arripiente omnes orientales exercitus eundem imperatorem fecerunt, non inepta [*]() neque inelegans fabula est scire quemadmodum imperium Probus sumpserit. cum ad exercitus nuntius venisset, tum primum animus militibus fuit praevenire Italicos exercitus, ne iterum senatus principem daret, sed cum inter milites sermo esset quis fieri deberet, et manipulatim in campo tribuni eos adloquerentur, dicentes requirendum esse principem aliquem fortem, sanctum, verecundum, clementem, probum, idque per multos circulos, ut fieri adsolet, diceretur, quasi divino nutu undique ab omnibus adclamatum est, Probe Auguste, di te servent! deinde concursus et caespiticium tribunal, appellatusque imperator, ornatus etiam pallio purpureo, quod de statua templi oblatum est, atque inde ad palatium reductus, invitus et retractans et saepe dicens : Non vobis expedit, milites, non mecum bene agetis, ego enim vobis blandiri non possum. Prima eius epistula, data ad Capitonem praefectum praetorio, talis fuit: Imperium numquam optavi et invitus accepi, deponere mihi rem invidiosissimam non licet, agenda est persona quam mihi miles imposuit, te quaeso, Capito, ita mecum salva re publica [*](inepta *s ; inaegyptum P. )
p.356
perfruaris, annonam et commeatus et quicquid necessarium est ubique militi [*]() pares, ego, quantum in me est, si recte omnia gubernaveris, praefectum alterum non habebo. Cognito itaque quod imperaret Probus milites Florianum, qui quasi hereditarium arripuerat imperium, [*]() interemerunt, scientes neminem dignius posse imperare quam Probum, ita ei sine ulla molestia totius orbis imperium et militum et senatus iudicio delatum est.

Et quoniam mentionem senatus fecimus, sciendum est quid ipse ad senatum scripserit, quid item ad eum amplissimus ordo rescripserit : Oratio Probi prima ad senatum : Recte atque ordine, patres conscripti, proximo superiore anno factum est ut [*]() vestra clementia orbi terrarum principem daret, et quidem de vobis, qui et estis mundi principes et semper fuistis et in vestris posteris eritis, atque utinam id etiam Florianus exspectare voluisset nec velut hereditarium sibi vindicasset imperium, vel illum vel alium quempiam maiestas vestra fecisset, nunc quoniam ille imperium arripuit, nobis a militibus delatum est nomen Augustum, vindicatum quin etiam in illum a prudentioribus militibus, quod fuerat usurpatum. quaeso ut de meis meritis iudicetis [*]() facturus quicquid iusserit vestra clementia. [*](militi *s ; milites P. ) [*]( arripuerat imperium *s , ins. by Peter and Hohl; om. in P. ) [*]( ut *s ; ad P. ) [*]( iudicetis ins. by Hohl (Helm); om. in P and by Peter. )

p.358
Item senatus consultum : Die III nonas Feb. in Aede Concordiae inter cetera Aelius Scorpianus consul dixit: Audistis, patres conscripti, litteras Aurelii Valerii Probi; de his quid videtur? tunc adclamatum est: Probe August, di te servent. olim dignus et fortis et iustus, bonus ductor, bonus imperator, exemplum militiae, exemplum imperii. di te servent. adsertor rei publicae felix imperes, magister militiae felix imperes, te cum tuis di custodiant, et senatus antea te delegit, aetate Tacito posterior, ceteris prior, quod imperium suscepisti gratias agimus, tuere nos, tuere rem publicam. bene tibi committimus quos ante servasti, tu Francicus, tu Gothicus, tu Sarmaticus, tu Parthicus, tu omnia, et prius fuisti semper dignus imperio, dignus triumphis, felix agas, feliciter imperes.

Post haec Manlius Statianus, qui primae sententiae tunc erat, ita locutus est: Dis inmortalibus gratias et prae ceteris, patres conscripti, Iovi Optimo, qui nobis principem talem qualem semper optabamus dederunt, si recte cogitemus, non nobis Aurelianus, non Alexander, non Antonini, non Traianus, non Claudius requirendi sunt. omnia in uno principe constituta sunt, rei militaris scientia, animus clemens, vita [*](On such " senatus consulta " and acclamations, see notes to Val, v. 3 and 4. ) [*](This date is also given (incorrectly) as that of the announcement in Rome of Aurelian's death; see Aur., xii. 3. In this instance it is also incorrect, since Florian was killed in the summer (probably August) of 276 ; see note to Tac, xiv. 2. There is no record of any consul named Scorpianus in 276. ) [*](See note to Pert, , iv. 9. ) [*](See note to c. i. 3. ) [*](Of all these cognomina only Gothicus was ever borne by Probus ; see note to c. xiii. 5. )

p.360
venerabilis, exemplar agendae rei publicae atque omnium praerogativa virtutum, enimvero quae mundi pars est, quam ille non vincendo didicerit? testes sunt Marmaridae, in Africae solo victi, testes Franci, in [*]() inviis strati paludibus, testes Germani et Alamanni, longe a Rheni summoti litoribus, iam vero quid Sarmatas loquor, quid Gothos, quid Parthos ac Persas atque omnem Ponticum tractum? ubique vigent [*]() Probi virtutis insignia, longum est dicere quot reges magnarum gentium fugarit, quot duces manu sua occiderit, quantum armorum sit, quae ipse cepit privatus, superiores principes quas illi gratias egerint, testes sunt litterae publicis insertae monumentis, di boni, quotiens ille donis militaribus est donatus! quas militum laudes emeruit! adulescens tribunatus, non longe post adulescentiam regendas legiones accepit. Iuppiter Optime Maxime, Iuno Regina tuque virtutum praesul Minerva, tu orbis Concordia et tu Romana Victoria, date hoc senatui populoque Romano, date militibus, date sociis atque exteris nationibus 3: imperet quemadmodum militavit! de cerno igitur, patres conscripti, votis omnium concinentibus nomen imperatorium, nomen Caesareanum, nomen Augustum, addo proconsulare imperium, patris patriae reverentiam, pontificatum maximum, ius tertiae relationis, tribuniciam potestatem. post haec adclamatum est, Omnes, omnes. [*](in om. in P.) [*]( uigent *s ; uigeant P. ) [*]( nationibus *s ; nationes P. )
p.362