Probus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

Certum est quod Sallustius Crispus quodque Marcus Cato et Gellius historici sententiae modo in litteras rettulerunt, omnes omnium virtutes tantas esse quantas videri eas voluerint eorum ingenia qui unius cuiusque [*]() facta descripserint. inde est quod Alexander Magnus Macedo, cum ad Achillis sepulchrum venisset, graviter ingemescens Felicem te, inquit, iuvenis, qui talem praeconem tuarum virtutum repperisti, Homerum intellegi volens, qui Achillem tantum in virtutum studio fecit [*]() quantum ipse valebat ingenio. Quorsum haec pertineant, mi Celsine, fortassis requi- [*](cuiusque *s ; cuius P. ) [*]( fecit Peter; fuit P. )

p.336
ris. Probum principem, cuius imperio oriens, occidens, meridies, septentrio omnesque orbis partes in totam securitatem [*]() redactae sunt, scriptorum inopia iam paene nescimus, occidit, pro pudor! tanti viri et talis historia qualem non habent bella Punica, non terror Gallicus, non motus Pontici, non Hispaniensis astutia. sed non patiar ego ille, a quo dudum solus Aurelianus est expeditus, cuius vitam quantum potui persecutus, Tacito Florianoque iam scriptis non me ad Probi facta conscendere, si vita suppetet, omnes qui supersunt usque ad Maximianum Diocletianumque dicturus. neque ego nunc facultatem eloquentiamque polliceor sed res gestas, quas perire non patior.

Usus autem sum, ne in aliquo fallam carissimam mihi familiaritatem tuam, praecipue libris ex Bibliotheca Ulpia, aetate mea Thermis Diocletianis, et item ex Domo Tiberiana, usus etiam regestis scribarum Porticus Porphyreticae, actis etiam senatus ac populi. et quoniam me ad colligenda talis viri gesta ephemeris Turduli Gallicam plurimum iuvit, viri honestissimi ac sincerissimi, beneficium amici senis tacere non debui. [*](securitatem *s ; seueritatem P. )

p.338
Cn. Pompeium, tribus fulgentem triumphis belli piratici, [*]() belli Sertoriani, belli Mithradatici multarumque rerum gestarum maiestate sublimem, quis tandem nosset, nisi eum Marcus Tullius et Titus Livius in litteras rettulissent? Publium Scipionem Africanum, immo Scipiones omnes, seu Lucios seu Nasicas, nonne tenebrae possiderent ac tegerent, nisi commendatores eorum historici nobiles atque ignobiles exstitissent? longum est omnia persequi, quae ad exemplum huiusce modi etiam nobis tacentibus usurpanda sunt. illud tantum contestatum volo, me et rem scripsisse, quam si quis voluerit honestius eloquio celsiore demonstret. et mihi quidem id animi fuit ut [*]() non Sallustios, Livios, Tacitos, Trogos atque omnes disertissimos imitarer viros in vita principum et temporibus disserendis, sed Marium Maximum, Suetonium Tranquillum, Fabium Marcellinum, Gargilium Martialem, Iulium Capitolinum, Aelium Lampridium ceterosque, qui haec et talia non tam diserte quam vere memoriae tradiderunt, sum enim unus ex curiosis, quod infitias [*]() ire non possum, incendentibus vobis, qui, cum multa sciatis, scire multo plura cupitis, et ne diutius ea, quae ad meum consilium [*](piratici *s ; Parthici P. ) [*]( ut ins. by Peter; om. in P. ) [*](infitias Peter; infinitas P1. )
p.340
pertinent, loquar, magnum et praeclarum principem et qualem historia nostra non novit, arripiam.

Probus oriundus e Pannonia, civitate Sirmiensi, nobiliore matre quam patre, patrimonio moderato, adfinitate non magna, tam privatus quam imperator nobilissimus virtutibus claruit. Probo, ut quidam in litteras rettulerunt, pater nomine Maximus fuit, qui, cum ordines honestissime duxisset, tribunatum adeptus apud Aegyptum vita functus est uxore ac filio et filia derelictis. multi dicunt Probum Claudii propinquum fuisse, optimi et sanctissimi principis, quod, quia per unum tantum Graecorum relatum est, nos in medio relinquemus, unum tamen dico, quod in ephemeride legisse me memini, a Claudia sorore Probum sepultum. adulescens Probus corporis viribus tam clarus est factus ut Valeriani iudicio tribunatum prope imberbis acciperet, exstat epistula Valeriani ad Gallienum, qua Probum laudat adhuc adulescentem et imitationi omnium proponit. ex quo apparet neminem umquam pervenisse ad virtutum summam iam maturum, nisi qui puer seminario virtutum generosiore concretus aliquid inclitum designasset.

Epistula Valeriani: Valerianus pater Gallieno filio, Augustus Augusto, et meum secutus iudicium, quod semper de Probo adulescente primo habui, et omnium bonorum, qui [*](Mitrovitz ; see note to Aur., iii. 1. ) [*](See note to Av. Cass., i. 1. ) [*](Evidently a fiction, due to a desire on the part of the biographer to connect his hero with Pollio's. ) [*](Probably fictitious, on account of her name, unless we may suppose that she was a half-sister. )

p.342
eundem sui nominis virum dicunt, tribunatum in eum contuli datis sex cohortibus Saracenis, creditis etiam auxiliaribus Gallis cum ea Persarum manu quam nobis Artabassis Syrus mancipavit. te quaeso, fili carissime, ut eum iuvenem, quem imitari pueris omnibus volo, in tanto habeas honore quantum virtutes eius et merita pro debito mentis splendore desiderant. Alia epistula de eodem ad praefectum praetorio cum salario: Valerianus Augustus Mulvio Gallicano praefecto praetorio, mireris fortassis, quod ego imberbem tribunum fecerim contra sententiam [*]() divi Hadriani, sed non multum miraberis, si Probum cogitas ; est adulescens vere probus; numquam enim aliud mihi, cum eum cogito, nisi eius nomen occurrit, quod nisi nomen haberet, potuit habere cognomen, huic igitur dari iubebis, quoniam mediocris fortunae est, ut eius dignitas incrementis iuvetur, tunicas russulas duas, pallia Gallica duo fibulata, interulas paragaudias duas, patinam argenteam librarum decem specellatam, aureos Antoninianos centum, argenteos Aurelianos mille, aereos Philippeos decem milia ; item in salario diurno, bubulae pondo --- , porcinae pondo sex, caprinae pondo decem, gallinaceum per biduum, olei per biduum sextarium unum, vini veteris diurnos sextarios [*](contra sententiam Gruter, Peter; constentiam P 1. )
p.344
decem cum larido, bucellati, [*]() aceti, salis, holerum, lignorum quantum sat est. hospitia praeterea eidem ut tribunis legionum praeberi habebis.

Et haec quidem epistulis declarantur. nunc quantum ex ephemeride colligi potuit: cum bello Sarmatico iam tribunus transmisso Danuvio multa fortiter fecisset, publice in contione donatus est hastis puris quattuor, coronis vallaribus duabus, corona civica una, vexillis puris quattuor, armillis aureis duabus, torque aureo uno, patera sacrificali quinquelibri una. quo quidem tempore Valerium Flaccinum, adulescentem nobilem, parentem Valeriani, e Quadorum liberavit manu. unde illi Valerianus coronam civicam detulit, verba Valeriani pro contione habita : Suscipe, Probe, praemia pro re publica, suscipe coronam civicam pro parente. quo quidem tempore legionem tertiam eidem addidit, sub testimonio huiusmodi. Epistula de legione tertia: Res gestae tuae, Probe carissime, faciunt ut et serius tradere maiores tibi exercitus videar et cito tamen tradam, recipe in fidem tuam legionem tertiam Felicem, quam ego adhuc nulli nisi provecto iam credidi; mihi autem eo tempore credita est, quo et me canosum qui credebat cum gratulatione vidit, sed ego in te non exspecto aetatem, cum et virtutibus [*](bucellati aceti Purser (cf. Av. Cass. v. 3); bolulaci P; pabuli aceti Peter, Hohl. )

p.346
fulgeas, [*]() et moribus polleas. vestes tibi triplices dari iussi, salarium duplex feci, vexillarium deputavi.

Longum est, si per res gestas tanti percurram viri, quae ille sub Valeriano, quae sub Gallieno, quae sub Aureliano et Claudio privatus fecerit, quoties murum conscenderit, vallum diripuerit, hostem comminus interemerit, [*]() dona principum emeruerit, rem publicam in antiquum statum sua virtute reddiderit. docet Gallieni epistula ad tribunos data qui fuerit Probus: Gallienus Augustus tribunis exercituum Illyricianorum. etiamsi patrem meum fatalis belli Persici necessitas tenuit, habeo tamen parentem Aurelium Probum, quo laborante possim esse securus, qui si adfuisset, numquam ille ne nominandus quidem tyrannus sibi usurpasset imperium, quare omnes vos consiliis eius cupio parere [*]() qui et patris iudicio probatus est et senatus. Non magnum fortassis iudicium Gallieni esse videatur, principis mollioris, sed, quod negari non potest, ne dissolutus quidem quispiam se nisi in eius fidem tradit, cuius sibi virtutes aestimat profuturas, sed esto, Gallieni epistula sequestretur, quid Aureliani iudicium? qui Probo decimanos, fortissimos exercitus sui et cum quibus ipse ingentia gesserat, tradidit sub huius modi testimonio: Aurelianus Augustus Probo salutem dicit, ut scias [*](fulgeas *s ; fulges P. ) [*]( interemerit *s inter emit P. ) [*](parere *s ; parare P. )

p.348
quanti te faciam, decimanos meos sume, quos Claudius mihi credidit, isti enim sunt qui quadam felicitatis praerogativa praesules nisi futuros principes habere non norunt. Ex quo intellectum est Aurelianum in animo hoc habuisse, ut, si quid sibi scienti prudentique eveniret, Probum principem faceret.

Iam Claudii, iam Taciti iudicia de Probo longum est innectere, quamvis feratur in senatu Tacitus dixisse, cum eidem offerretur imperium, debere Probum principem fieri, sed ego senatus consultum ipsum non inveni. Ipse autem Tacitus imperator primam talem ad Probum epistulam dedit: Tacitus Augustus Probo, me quidem senatus principem fecit de prudentis exercitus voluntate, attamen sciendum tibi est tuis nunc umeris magis incubuisse rem publicam, qui et quantus sis omnes novimus, scit senatus, adesto igitur nostris necessitatibus, tuae familiae adsere, ut soles, rem publicam, nos tibi decreto totius orientis ducatu salarium quinquiplex fecimus, ornamenta militaria geminavimus, consulatum in annum proximum nobiscum decrevimus ; te enim manet pro virtutibus tuis Capitolina palmata. Ferunt quidam Probo id pro imperii omine fuisse, quod Tacitus scripsit, Te manet Capitolina palmata.

p.350
sed in hanc sententiam omnibus semper consulibus scribebatur.

Amor militum erga Probum ingens semper fuit. neque enim umquam ille passus est peccare militem, ille quin etiam Aurelianum saepe a gravi crudelitate deduxit, ille singulos manipulos adiit, vestes et calciamenta perspexit, si quid praedae fuit, ita divisit ut sibi nihil praeter tela et arma servaret. quin etiam cum de praedato, sive [*]() ex Alanis sive ex aliqua alia gente—incertum est—repertus esset equus non decorus neque ingens, qui, quantum captivi loquebantur, centum ad diem milia currere diceretur, ita ut per dies octo vel decem continuaret, et omnes crederent Probum tale animal sibimet servaturum, iam primum dixit: Fugitivo militi potius quam forti hic equus convenit. deinde in urnam nomina [*]() milites iussit mittere, ut aliqui eum sorte ductus acciperet, et cum essent in exercitu quidam nomine Probi alii quattuor milites, casu evenit ut qui primum emergeret ei [*]() Probo nomen exsisteret, cum ipsius Probi ducis nomen missum non esset, sed cum quattuor illi milites inter se contenderent ac sortem sibi quisque defenderet, iussit iterum agitari urnam, sed et iterum Probi nomen emersit; cumque tertio et quarto fecisset, quarto Probi nomen effusum est. tunc omnis exercitus equum illum Probo duci dicavit, ipsis etiam militibus, quorum nomina exierant, id volentibus. [*](hic P. ) [*]( So Walter; nomina om. in P; nomen suum ins. after iussit by Peter and Hohl. ) [*]( So Peter and Hohl; emergeret ei om. in P. )

p.352

Pugnavit et contra Marmaridas in Africa fortissime eosdemque vicit atque ex Libya Carthaginem transiit eandemque a rebellionibus vindicavit. pugnavit et singulari certamine contra quendam Aradionem in Africa eundemque prostravit et, quia fortissimum ac pertinacissimum virum viderat, sepulchro ingenti honoravit, quod adhuc exstat tumulo usque ad ducentos pedes terra elato [*]() per milites, quos otiosos esse numquam est passus, exstant apud Aegyptum eius opera, quae per milites struxit, in plurimis civitatibus, in Nilo autem tam multa fecit ut vectigal frumentarium solus adiuvent, pontes, templa, porticus, basilicas labore militum struxit, ora fluminum multa patefecit, paludes plerasque siccavit atque in his segetes agrosque constituit, pugnavit etiam contra Palmyrenos Odaenathi et Cleopatrae partibus Aegyptum defendentes, primo feliciter, postea temere, ut paene caperetur; sed postea refectis viribus Aegyptum et orientis maximam partem in Aureliani potestatem redegit.

Cum his igitur tot ac 2 tantis virtutibus eniteret, [*](terra elato P corr., Salm.; terra elatum P1, Peter, Hohl. ) [*](ac om. in P. )

p.354
Tacito absumpto fataliter ac Floriano imperium arripiente omnes orientales exercitus eundem imperatorem fecerunt, non inepta [*]() neque inelegans fabula est scire quemadmodum imperium Probus sumpserit. cum ad exercitus nuntius venisset, tum primum animus militibus fuit praevenire Italicos exercitus, ne iterum senatus principem daret, sed cum inter milites sermo esset quis fieri deberet, et manipulatim in campo tribuni eos adloquerentur, dicentes requirendum esse principem aliquem fortem, sanctum, verecundum, clementem, probum, idque per multos circulos, ut fieri adsolet, diceretur, quasi divino nutu undique ab omnibus adclamatum est, Probe Auguste, di te servent! deinde concursus et caespiticium tribunal, appellatusque imperator, ornatus etiam pallio purpureo, quod de statua templi oblatum est, atque inde ad palatium reductus, invitus et retractans et saepe dicens : Non vobis expedit, milites, non mecum bene agetis, ego enim vobis blandiri non possum. Prima eius epistula, data ad Capitonem praefectum praetorio, talis fuit: Imperium numquam optavi et invitus accepi, deponere mihi rem invidiosissimam non licet, agenda est persona quam mihi miles imposuit, te quaeso, Capito, ita mecum salva re publica [*](inepta *s ; inaegyptum P. )
p.356
perfruaris, annonam et commeatus et quicquid necessarium est ubique militi [*]() pares, ego, quantum in me est, si recte omnia gubernaveris, praefectum alterum non habebo. Cognito itaque quod imperaret Probus milites Florianum, qui quasi hereditarium arripuerat imperium, [*]() interemerunt, scientes neminem dignius posse imperare quam Probum, ita ei sine ulla molestia totius orbis imperium et militum et senatus iudicio delatum est.

Et quoniam mentionem senatus fecimus, sciendum est quid ipse ad senatum scripserit, quid item ad eum amplissimus ordo rescripserit : Oratio Probi prima ad senatum : Recte atque ordine, patres conscripti, proximo superiore anno factum est ut [*]() vestra clementia orbi terrarum principem daret, et quidem de vobis, qui et estis mundi principes et semper fuistis et in vestris posteris eritis, atque utinam id etiam Florianus exspectare voluisset nec velut hereditarium sibi vindicasset imperium, vel illum vel alium quempiam maiestas vestra fecisset, nunc quoniam ille imperium arripuit, nobis a militibus delatum est nomen Augustum, vindicatum quin etiam in illum a prudentioribus militibus, quod fuerat usurpatum. quaeso ut de meis meritis iudicetis [*]() facturus quicquid iusserit vestra clementia. [*](militi *s ; milites P. ) [*]( arripuerat imperium *s , ins. by Peter and Hohl; om. in P. ) [*]( ut *s ; ad P. ) [*]( iudicetis ins. by Hohl (Helm); om. in P and by Peter. )

p.358
Item senatus consultum : Die III nonas Feb. in Aede Concordiae inter cetera Aelius Scorpianus consul dixit: Audistis, patres conscripti, litteras Aurelii Valerii Probi; de his quid videtur? tunc adclamatum est: Probe August, di te servent. olim dignus et fortis et iustus, bonus ductor, bonus imperator, exemplum militiae, exemplum imperii. di te servent. adsertor rei publicae felix imperes, magister militiae felix imperes, te cum tuis di custodiant, et senatus antea te delegit, aetate Tacito posterior, ceteris prior, quod imperium suscepisti gratias agimus, tuere nos, tuere rem publicam. bene tibi committimus quos ante servasti, tu Francicus, tu Gothicus, tu Sarmaticus, tu Parthicus, tu omnia, et prius fuisti semper dignus imperio, dignus triumphis, felix agas, feliciter imperes.

Post haec Manlius Statianus, qui primae sententiae tunc erat, ita locutus est: Dis inmortalibus gratias et prae ceteris, patres conscripti, Iovi Optimo, qui nobis principem talem qualem semper optabamus dederunt, si recte cogitemus, non nobis Aurelianus, non Alexander, non Antonini, non Traianus, non Claudius requirendi sunt. omnia in uno principe constituta sunt, rei militaris scientia, animus clemens, vita [*](On such " senatus consulta " and acclamations, see notes to Val, v. 3 and 4. ) [*](This date is also given (incorrectly) as that of the announcement in Rome of Aurelian's death; see Aur., xii. 3. In this instance it is also incorrect, since Florian was killed in the summer (probably August) of 276 ; see note to Tac, xiv. 2. There is no record of any consul named Scorpianus in 276. ) [*](See note to Pert, , iv. 9. ) [*](See note to c. i. 3. ) [*](Of all these cognomina only Gothicus was ever borne by Probus ; see note to c. xiii. 5. )

p.360
venerabilis, exemplar agendae rei publicae atque omnium praerogativa virtutum, enimvero quae mundi pars est, quam ille non vincendo didicerit? testes sunt Marmaridae, in Africae solo victi, testes Franci, in [*]() inviis strati paludibus, testes Germani et Alamanni, longe a Rheni summoti litoribus, iam vero quid Sarmatas loquor, quid Gothos, quid Parthos ac Persas atque omnem Ponticum tractum? ubique vigent [*]() Probi virtutis insignia, longum est dicere quot reges magnarum gentium fugarit, quot duces manu sua occiderit, quantum armorum sit, quae ipse cepit privatus, superiores principes quas illi gratias egerint, testes sunt litterae publicis insertae monumentis, di boni, quotiens ille donis militaribus est donatus! quas militum laudes emeruit! adulescens tribunatus, non longe post adulescentiam regendas legiones accepit. Iuppiter Optime Maxime, Iuno Regina tuque virtutum praesul Minerva, tu orbis Concordia et tu Romana Victoria, date hoc senatui populoque Romano, date militibus, date sociis atque exteris nationibus 3: imperet quemadmodum militavit! de cerno igitur, patres conscripti, votis omnium concinentibus nomen imperatorium, nomen Caesareanum, nomen Augustum, addo proconsulare imperium, patris patriae reverentiam, pontificatum maximum, ius tertiae relationis, tribuniciam potestatem. post haec adclamatum est, Omnes, omnes. [*](in om. in P.) [*]( uigent *s ; uigeant P. ) [*]( nationibus *s ; nationes P. )
p.362

Accepto igitur hoc senatus consulto secunda oratione permisit patribus ut ex magnorum iudicum appellationibus ipsi cognoscerent, proconsules crearent, legatos proconsulibus [*]() darent, ius praetorium praesidibus darent, leges quas Probus ederet senatus consultis propriis consecrarent. Statim deinde, si quidam ex interfectoribus Aureliani superfuerant, vario genere vindicavit, mollius tamen moderatiusque quam prius exercitus et postea Tacitus vindicaverant. deinde animadvertit etiam in eos qui Tacito insidias fecerant. Floriani sociis pepercit, quod non tyrannum aliquem videbantur secuti, sed sui principis fratrem, recepit deinde omnes Europenses exercitus, qui Florianum et imperatorem fecerant et occiderant. His gestis cum ingenti exercitu Gallias petiit, quae omnes occiso Postumo turbatae fuerant, interfecto Aureliano a Germanis possessae. tanta autem illic proelia et tam feliciter gessit, ut a barbaris sexaginta per Gallias nobilissimas reciperet civitates, praedam deinde omnem, qua illi praeter divitias etiam [*]() efferebantur ad gloriam, et cum iam in nostra ripa, immo per omnes Gallias, securi vagarentur, caesis prope [*](proconsulibus Mommsen; consulibus P; ex consulibus Salm., Peter.) [*]( diuitias etiam Cas; diuinas tamen P. )

p.364
quadringentis milibus, qui Romanum occupaverant solum, reliquos [*]() ultra Nicrum fluvium et Albam removit, tantum his praedae barbaricae tulit quantum ipsi Romanis abstulerant. contra urbes Romanas castra in solo barbarico posuit atque illic milites collocavit,

agros et horrea et domos et annonam Transrhenanis omnibus fecit, iis videlicet quos in excubiis conlocavit, nec cessatum est umquam pugnari, cum cottidie ad eum barbarorum capita deferrentur, iam ad singulos aureos singula, quamdiu reguli novem ex diversis gentibus venirent atque ad pedes Probi iacerent, quibus ille primum obsides imperavit, qui statim dati sunt, deinde frumentum, postremo etiam vaccas atque oves. dicitur iussisse his acrius ut gladiis non uterentur, Romanam exspectaturi defensionem, si essent ab aliquibus vindicandi. sed visum est id non posse fieri, nisi si limes Romanus extenderetur et fieret Germania tota provincia, maxime tamen ipsis regibus consentientibus in eos vindicatum est qui praedam fideliter non reddiderunt, accepit [*](reliquos *s ; reliquas P. )

p.366
praeterea sedecim milia tironum, quos omnes per diversas provincias sparsit, ita ut numeris vel limitaneis militibus quinquagenos et sexagenos intersereret, dicens sentiendum esse non videndum cum auxiliaribus barbaris Romanus iuvatur.

Compositis igitur rebus in Gallia tales ad senatum litteras dedit: Ago dis inmortalibus gratias, patres conscripti, quia vestra in me iudicia comprobarunt. subacta est omnis qua tenditur late Germania, novem reges gentium diversarum ad meos pedes, immo ad vestros, supplices stratique iacuerunt. omnes iam barbari vobis arant, vobis iam serunt [*]() et contra interiores gentes militant. supplicationes igitur vestro more decernite, nam et quadrigenta milia hostium caesa sunt, et sedecim milia armatorum nobis oblata, et septuaginta urbes nobilissimae a captivitate hostium vindicatae, et omnes penitus Galliae liberatae. coronas, quas mihi obtulerunt omnes Galliae civitates aureas, vestrae, patres conscripti clementiae dedicavi. eas Iovi Optimo Maximo ceterisque dis deabusque inmortalibus vestris manibus consecrate. praeda omnis recepta est, capta etiam alia, et quidem maior quam fuerat ante direpta, arantur Gallicana rura barbaris bubus et iuga Germanica captiva praebent nostris colla cultoribus, pascuntur ad nostrorum alimoniam gentium pecora diversarum, equinum pecus nostro iam fecundatur equitatui, frumento barbarico plena sunt horrea, quid plura? illis sola relinquimus [*](serunt Salm., Peter; seruiunt P, *s , Hohl. )

p.368
sola, [*]() nos eorum omnia possidemus. volueramus, patres conscripti, Germaniae novum praesidem facere, sed hoc ad pleniora vota distulimus. quod quidem credimus conferre, cum divina providentia nostros uberius secundarit exercitus.

Post haec Illyricum petiit, priusquam veniret, Raetias sic pacatas reliquit ut illic ne suspicionem quidem ullius terroris relinqueret, in Illyrico Sarmatos ceterasque gentes ita contudit ut prope sine bello cuncta reciperet quae illi diripuerant. tetendit deinde iter per Thracias atque omnes Geticos populos fama rerum territos et antiqui nominis potentia pressos aut in deditionem aut in amicitiam recepit. His gestis orientem petiit atque itinere [*]() potentissimo quodam latrone Palfuerio capto et interfecto omnem Isauriam liberavit, populis atque urbibus Romanis legibus restitutis. barbarorum, qui apud Isauros sunt, vel per terrorem vel urbanitatem loca ingressus est. quae cum peragrasset, hoc dixit, Facilius est ab istis locis latrones arceri quam tolli. veteranis omnia illa quae anguste adeuntur loca privata donavit, addens ut eorum filii ab anno octavo [*](sola *s ; solo P. ) [*]( So P, Lessing ; in itinere *s , Peter, Hohl. )

p.370
decimo, mares dumtaxat, ad militiam mitterentur, ne latrocinare umquam discerent.

Pacatis denique omnibus Pamphyliae partibus ceterarumque provinciarum, quae sunt Isauriae vicinae, ad orientem iter flexit. Blemmyas etiam subegit, quorum captivos Romam transmisit qui mirabilem sui visum stupente populo Romano praebuerunt. Copten praeterea et Ptolemaidem urbis ereptas barbarico servitio Romano reddidit iuri. ex quo tantum profecit ut Parthi legatos ad eum mitterent confitentes timorem pacemque poscentes, quos ille superbius acceptos magis timentes domum remisit. fertur etiam epistula illius repudiatis donis, quae rex miserat, ad Narseum talis fuisse : Miror te de omnibus quae nostra futura sunt tam pauca misisse, habeto interim omnia illa quibus gaudes. quae si nos habere cupiamus, scimus quemadmodum possidere debeamus. his acceptis litteris Narseus maxime territus, et eo praecipue quod Copten et Ptolemaidem comperit a Blemmyis, qui eas tenuerant, vindicatas caesosque ad internecionem eos qui gentibus fuerant ante terrori.

Facta igitur pace cum Persis ad Thracias rediit et centum milia Bastarnarum in solo Romano [*](For a similar policy, see Alex., lviii. 4. ) [*](From Nubia; see note to Aur., xxxiii. 4. Undaunted by the defeat administered under Aurelian they had broken forth again and had overrun all Upper Egypt. According to Zosimus, i. 71, 1, they were now defeated by Probus' generals; because of this statement it has been questioned whether Probus himself was in Egypt at all. ) [*](i.e., the Persians, against whom the present eastern expedition was directed in resumption of the war which had been cut short by the murder of Aurelian; see Aur., xxxv. 4-5. )

p.372
constituit, qui omnes fidem servarunt. sed cum et ex aliis gentibus plerosque pariter transtulisset, id est ex Gepedis, Greuthungis et Vandalis, illi omnes fidem fregerunt et occupato bellis tyrannicis Probo per totum paene orbem pedibus et navigando vagati sunt nec parum molestiae Romanae gloriae intulerunt. quos quidem ille diversis vicibus variisque victoriis oppressit, paucis domum cum gloria redeuntibus, quod Probi evasissent manus, haec Probus cum barbaris gessit. Sed habuit etiam non leves tyrannicos motus, nam et Saturninum, qui orientis imperium arripuerat, variis proeliorum generibus et nota virtute superavit, quo victo tanta in oriente quies fuit, ut, quemadmodum vulgo loquebantur, mures rebelles nullus audiret. deinde cum Proculus et Bonosus apud Agrippinam in Gallia imperium arripuissent omnesque sibi iam Britannias, Hispanias et bracatae Galliae provincias vindicarent, barbaris semet iuvantibus vicit. Ac ne requiras plura vel de Saturnino vel de Proculo vel de Bonoso, suo eosdem inseram libro, [*](North of the mouth of the Danube. Like the Getae, they may have been driven southward by the pressure of the Goths, and now they were admitted to Roman territory. ) [*](Both Gothic tribes; see Claud., vi. 2 and note. Nothing is known of any of these settlers, but Zosimus (i. 71, 2) tells of a colony of Franks settled by Probus near the mouth of the Danube, who, as soon as the Emperor had left the region, built ships and, after plundering the coasts of Greece, Sicily and northern Africa, sailed off to their home, near the mouth of the Rhine. The biographer may have generalised this incident. ) [*](See Firm., vii.-xi. ) [*]( See Firm., xii.-xiii. ) [*](See Firm., xiv-xv. )
p.374
pauca de iisdem, ut [*]() decet, immo ut poscit necessitas, locuturus. unum sane sciendum est, quod Germani omnes, cum ad auxilium essent rogati a Proculo, Probo servire maluerunt quam cum Bonoso et Proculo imperare. [*]() Gallis omnibus et Hispanis ac Britannis hinc permisit, ut vites haberent vinumque conficerent. ipse Almam montem in Illyrico circa Sirmium militari manu fossum lecta vite conseruit.

Dedit Romanis etiam voluptates, et quidem insignes, delatis etiam congiariis. triumphavit de Germanis et Blemmyis, omnium gentium drungos usque ad quinquagenos homines ante triumphum duxit, venationem in Circo amplissimam dedit, ita ut populus cuncta diriperet. genus autem spectaculi fuit tale : arbores validae per milites radicitus vulsae conexis late longeque trabibus ad rixae sunt, terra deinde superiecta totusque Circus ad silvae consitus speciem gratia novi viroris effronduit. missi deinde per omnes [*](ut om. in P. ) [*]( imperare ins. by Peter ; om. in P. )

p.376
aditus struthiones mille, mille cervi, mille apri; iam damae, ibices, oves ferae et cetera herbatica animalia quanta vel ali potuerunt vel inveniri, inmissi deinde populares, rapuit quisque quod voluit, edidit alia die in Amphitheatro una missione centum iubatos leones, qui rugitibus suis tonitrus excitabant. qui omnes e [*]() posticis interempti sunt, non magnum praebentes spectaculum, quo occidebantur. neque enim erat bestiarum impetus ille qui esse e caveis egredientibus solet; occisi sunt praeterea multi, qui dirigere nolebant, sagittis, editi deinde centum leopardi Libyci, centum deinde Syri ; editae centum leaenae et ursi simul trecenti; quarum omnium ferarum magnum magis constat spectaculum fuisse quam gratum. edita praeterea gladiatorum paria trecenta Blemmyis plerisque pugnantibus, qui per triumphum erant ducti, plerisque Germanis et Sarmatis, nonnullis etiam latronibus Isauris.

Quibus peractis bellum Persicum parans, cum per Illyricum iter faceret, a militibus suis per insidias interemptus est. causae occidendi eius haec fuerunt: primum quod numquam militem otiosum esse perpessus est, si quidem multa opera militari manu perfecit, dicens annonam gratuitam militem comedere non debere, his addidit dictum eis grave, si umquam eveniat, salutare rei publicae, brevi milites necessarios non futuros, quid ille conceperat animo qui hoc [*](e ins. by Salm., who explains posticis ; om. in P. )

p.378
dicebat? nonne omnes barbaras gentes subegerat [*]() pedibus totumque [*]() mundum fecerat iam Romanum? Brevi, " inquit, " milites necessarios non habebimus. quid est aliud dicere : Romanus iam miles erit nullus? ubique regnabit, omnia possidebit [*]() secura res publica. orbis terrarum non arma fabricabitur, non annonam praebebit, boves [*]() habebuntur aratro, equus nascetur ad pacem, nulla erunt bella, nulla captivitas, ubique pax, ubique Romanae leges, ubique iudices nostri.