Divus Claudius
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
Ventum est ad principem Claudium, qui nobis intuitu Constantii Caesaris cum cura in litteras digerendus est. de quo ego idcirco recusare non potui quod alios, tumultuarios videlicet imperatores ac regulos, scripseram eo libro quem de triginta tyrannis edidi, qui Cleopatranam etiam stirpem Victoriamque [*]() nunc detinet; si quidem eo res processit ut mulierum etiam vitas scribi Gallieni comparatio effecerit. neque enim fas erat eum tacere principem, qui tantam generis sui prolem reliquit, [*]() qui bellum Gothicum sua virtute [*](Victoriamque Peter; Victorianamque P, Hohl. ) [*](reliquit ins. by Salm. foll, by Peter ; om. in P. )
Breve illius, negare 2 non possum, in imperio fuit tempus, sed breve fuisset, etiamsi quantum hominum vita suppetit, tantum vir talis imperare potuisset. quid enim in illo non mirabile? quid non conspicuum? quid non triumphalibus vetustissimis praeferendum? in quo Traiani virtus, Antonini pietas, Augusti moderatio, et magnorum principum bona sic fuerunt, ut non ille [*]() ab aliis exemplum caperet, sed, etiamsi illi non fuissent, hic ceteris reliquisset exemplum. doctissimi mathematicorum centum viginti annos homini ad vivendum datos iudicant neque amplius cuiquam iactitant esse concessos, etiam illud addentes Mosen solum, dei, ut Iudaeorum libri loquuntur, familiarem, centum viginti quinque annos vixisse; qui cum quereretur quod iuvenis interiret, responsum ei ab incerto ferunt numine neminem plus esse victurum, quare etiamsi centum et viginti quinque annos Claudius vixisset, ne necessariam quidem mortem eius exspectandam fuisse, ut Tullius de Scipione [*](nobis Salm.; bonis P. ) [*]( negare Eyssenhardt, Peter ; genere P, *s . ) [*]( ille Salm.; nihil P, *s . )
In gratiam me quispiam putet Constantii Caesaris loqui, sed testis est et tua conscientia et vita mea me nihil umquam cogitasse, dixisse, fecisse gratiosum. Claudium principem loquor, cuius vita, probitas, et omnia quae in re publica gessit tantam posteris famam dedere ut senatus populusque Romanus novis eum honoribus post mortem adfecerit: illi clipeus aureus, vel, ut grammatici loquuntur, clipeum aureum, senatus totius iudicio in Romana Curia conlocatum est, et etiam nunc videtur expresso [*]() thorace vultus eius. illi, quod nulli antea, populus Romanus sumptu suo in Capitolio ante Iovis Optimi Maximi Templum statuam auream decem pedum conlocavit, illi totius orbis iudicio in Rostris posita est columna palmata [*](So Cas. foll, by Peter; sic loquitur pro Milone P. ) [*](potest *s ; post P. ) [*]( expresso Salm.; expressa P, Peter, Hohl. )
Interest et eorum qui bonos imitantur principes et totius orbis humani cognoscere quae de illo viro senatus consulta sint condita, ut omnes iudicium publicae mentis adnoscant. nam cum esset nuntiatum IX kal. Aprilis ipso in Sacrario Matris sanguinis die Claudium imperatorem factum, neque cogi senatus sacrorum celebrandorum causa posset, sumptis togis itum est ad Apollinis Templum, ac lectis litteris Claudii principis haec in Claudium dicta sunt: Auguste Claudi, di te praestent, dictum sexagies. Claudi Auguste, te principem aut qualis tu es semper optavimus, dictum quadragies. Claudi [*](Vespasiani quoque *s , Hohl; om. in P. ) [*]( aris ac templis transp. by Klotz ; after principem in P, Peter. )
Qui primum ut factus est imperator, Aureolum, qui gravior rei publicae fuerat, quod Gallieno multum placebat, conflictu habito a rei publicae gubernaculis depulit tyrannumque missis ad populum edictis, datis etiam ad senatum orationibus, iudicavit, his accedit quod rogantem Aureolum et foedus petentem imperator gravis et serius non audivit, responso tali repudiatum : Haec a Gallieno petenda fuerant; qui consentiret moribus, poterat et timere. denique iudicio suorum militum apud Mediolanum Aureolus dignum exitum vita ac moribus suis habuit, et hunc tamen quidam historici laudare conati sunt, et ridicule quidem, nam Gallus Antipater, ancilla honorum et historiarum dehonestamentum, principium de Aureolo habuit: Venimus ad imperatorem nominis sui. magna videlicet virtus ab auro nomen accipere, at ego scio saepius inter gladiatores bonis propugnatori- [*](See Tyr. Trig., xi. ) [*]( Otherwise unknown. ) [*](Probably imitated from Sallust (Historiae i. frg. 55, 2, 2) : ancilla turpis, bonorum omnium dehonestamentum. )
Sed redeamus ad Claudium, nam, ut superius diximus, [*]() illi Gothi, qui evaserant eo tempore quo illos Marcianus est persecutus, quosque Claudius emitti non siverat, ne id [*]() fieret quod effectum est, omnes gentes suorum ad Romanas incitaverunt praedas. denique Scytharum diversi populi, Peucini, Greuthungi, Austrogothi, Tervingi, Visi, [*]() Gepedes, Celtae etiam et Eruli, praedae cupiditate in Romanum solum inruperunt [*]() atque illic pleraque vastarunt, dum aliis occupatus est Claudius dumque se ad id bellum quod confecit imperatorie instruit, ut videantur fata Romana boni principis occupatione lentata, sed credo, ut Claudii gloria adcresceret eiusque fieret gloriosior toto penitus orbe victoria, armatarum denique gentium trecenta viginti milia tunc fuere, dicat nunc qui nos adulationis accusat Claudium minus esse amabilem, armatorum trecenta viginti milia. quis tandem [*](So Gruter, foll, by Peter ; diximus triginta P. ) [*]( id Peter; quid P. ) [*]( Names corr. by Muellenhoff; virtingui sigypedes P. ) [*](inruperunt Peter, Hohl; in rep. uenerunt P. )
Exstat ipsius epistula missa ad senatum legenda ad populum, qua indicat de numero barbarorum, quae talis est: Senatui populoque Romano Claudius princeps. (hanc autem ipse dictasse perhibetur, ego verba magistri memoriae non requiro.) Patres conscripti, mirantes [*]() audite quod verum est. trecenta viginti milia barbarorum in Romanum solum armati venerunt, haec si vicero, vos vicem reddite meritis; si non vicero, scitote me post Gallienum velle pugnare, fatigata est tota res publica, pugnamus post Valerianum, post Ingenuum, post Regalianum, post Lollianum, post Postumum, post Celsum, post mille alios, qui contemptu mali [*]() principis a re publica defecerunt, non scuta, non spathae, non pila iam supersunt. Gallias et Hispanias, vires rei publicae, Tetricus tenet, et omnes sagittarios, quod pudet dicere, Zenobia possidet, quidquid fecerimus satis grande est. Hos igitur Claudius ingenita illa virtute superavit, hos brevi tempore adtrivit, de his vix aliquos ad [*](mirantes Obrecht, Peter; militantes P. ) [*]( mali v. Winterfeld; alio P; Gallieni Egnatius, foll, by Peter and Hohl. )
Habuerunt praeterea duo milia navium, duplicem scilicet numerum quam illum, quo tota pariter Graecia omnisque Thessalia urbes Asiae quondam expugnare conata est. sed illud poeticus stilus fingit, hoc vera continet historia. Claudio igitur scriptores adulamur, qui duo milia navium barbararum et trecenta viginti milia armatorum delevit, oppressit, adtrivit, qui carraginem tantam, quantam numerus hic armatorum sibimet aptare potuit et parare, nunc incendi fecit, nunc cum omnibus familiis Romano servitio deputavit. ut docetur eiusdem epistula, quam ad Iunium Brocchum scripsit Illyricum tuentem: Claudius Broccho. dele vim us trecenta viginti milia Gothorum, duo milia navium mersimus. tecta sunt flumina scutis, spathis et lanceolis omnia litora operiuntur. campi ossibus latent tecti, nullum iter purum est, ingens carrago deserta est. tantum mulierum cepimus ut binas et ternas mulieres victor sibi
miles possit adiungere, et utinam Gallienum non esset passa res publica! utinam sescentos tyrannos non [*](See c. iii. 3. ) [*](Evidently from Ennius' Scipio, a poem eulogizing the elder Africanus. These two lines are unmetrical and are plainly an inexact quotation. ) [*](See note to c. i. 1. ) [*](The thousand ships of the Greeks in the war against Troy. But see note to c. vi. 1. ) [*](See c. iii. 1 and note. ) [*]( Otherwise unknown. )
Et bene venit in mentem, exprimenda est sors quae Claudio data esse perhibetur Comagenis, ut intellegant omnes genus Claudii ad felicitatem rei publicae divinitus constitutum, nam cum consuleret factus imperator quamdiu imperaturus esset, sors talis emersit : Tu, qui nunc patrias gubernas oras et mundum regis, arbiter deorum, tu vinces [*]() veteres tuis novellis ; regnabunt etenim tui [*]() minores et reges facient suos minores. item cum in Appennino de se consuleret, responsum huius modi accepit : Tertia dum Latio regnantem viderit aestas. item cum de posteris suis : His ego nec metas rerum nec tempora ponam. item cum de fratre Quintilio, quem consortem habere volebat imperii, responsum est: Ostendent terris hunc tantum fata. quae idcirco posui ut sit omnibus clarum Constantium, divini generis virum, sanctissimum Caesarem, et Augustae ipsum familiae esse et Augustos multos de se daturum, salvis Diocletiano et Maximiano Augustis et eius fratre Galerio. [*](tu uinces Salm. ; in P, *s . ) [*]( tui om. in P. )
Sed dum haec a divo Claudio aguntur, Palmyreni ducibus Saba et Timagene contra Aegyptios bellum sumunt atque ab his Aegyptia pervicacia et indefessa pugnandi continuatione vincuntur. dux tamen Aegyptiorum Probatus Timagenis insidiis interemptus est. Aegyptii vero omnes se Romano imperatori dederunt in absentis Claudii verba iurantes. Antiochiano [*]() et Orfito consulibus auspicia Claudiana favor divinus adiuvit, nam cum se Haemimontum multitudo barbararum gentium, quae superfuerant, contulisset, illic ita fame ac pestilentia laboravit ut iam Claudius dedignaretur et vincere, denique finitum est asperrimum bellum, terroresque Romani nominis sunt depulsi. Vera dici fides cogit, simul ut sciant ii qui adulatores nos aestimari cupiunt, id quod historia dici postulat nos [*]() non tacere: eo tempore, quo parta est plena victoria, plerique milites Claudii secundis rebus elati, quae "sapientium quoque animos fatigant, " ita in praedam versi sunt ut non cogitarent a paucissimis se [*](Atticiano P, Peter. ) [*]( nos ins. by Hohl; om. in P and by Peter. )
Fuerunt per ea tempora et apud Cretam Scythae et Cyprum vastare temptarunt, sed ubique morbo aeque [*]() exercitu laborante superati sunt. Finito sane bello Gothico gravissimus morbus increbruit, tunc cum etiam Claudius adfectus morbo mortalis reliquit et familiare virtutibus suis petiit caelum, quo ad deos atque ad sidera demigrante [*](fugari Petschenig, Hohl; fatigari P, Peter. ) [*]( praesidiis P. ) [*]( quoad Petschenig, Ellis ; quod P ; quod foll, by lacuna Peter. ) [*]( rege ins. by Salm.; om. in P. ) [*]( aeque Bitschofsky ; atque P ; atque fame Salm., Peter. )
Quoniam res bellicas diximus, de Claudii genere et familia saltem pauca dicenda sunt, ne ea quae scienda sunt praeterisse videamur: Claudius, Quintillus et Crispus fratres fuerunt. Crispi filia [*]() Claudia; ex ea et Eutropio, nobilissimo gentis Dardanae viro, Constantius Caesar est genitus, fuerunt [*](Quintilium Salm., Peter; Claudium P, Hohl. ) [*]( filia *s ; familia P. )
Nunc ad iudicia principum veniamus, quae de [*]() illo a diversis edita sunt, et eatenus quidem ut appareret quandocumque Claudium imperatorem futurum. Epistula Valeriani ad Zosimionem, procuratorem Syriae : Claudium, Illyricianae gentis virum, tribunum Martiae quintae legioni fortissimae ac devotissimae [*]() dedimus, virum devotissimis quibusque ac fortissimis veterum praeferendum. huic salarium de nostro privato aerario dabis annuos frumenti modios tria milia, hordei sex milia, laridi libras duo milia, vini veteris sextarios tria milia quingentos, olei boni sextarios centum quinquaginta, olei secundi sextarios sescentos, salis modios viginti, cerae pondo centum quinquaginta, feni, paleae, aceti, holeris, herbarum quantum satis est, pellium tentoriarum decurias triginta, mulos annuos sex, equos annuos tres, camelas annuas decem, mulas annuas novem, argenti in opere annua pondo quinquaginta, Philippeos nostri vultus annuos centum quinquaginta et in strenis quadraginta septem et trientes centum sexaginta, item in cauco [*](de om in P.) [*]( ac deuotissimae *s , Hohl; om. in P and by Peter. )
Item ex epistula eiusdem alia inter cetera ad Ablavium Murenam praefectum praetorii: Desine autem conqueri, quod adhuc Claudius est tribunus nec exercitus ducis loco [*]() accipit, unde etiam senatum et populum conqueri iactabas. dux factus est et dux totius Illyrici, habet in potestatem Thracios, Moesos, Dalmatas, Pannonios, Dacos exercitus, vir ille summus nostro quoque iudicio speret consulatum et, si eius animo commodum est, quando voluerit, accipiat praetorianam praefecturam. sane scias tantum ei a nobis decretum salarii quantum habet Aegypti praefectura, tantum vestium quantum proconsulatui Africano detulimus, tantum argenti quantum accipit curator Illyrici metallarius, [*]() tantum ministeriorum quantum nos ipsi nobis per singulas quasque decernimus civitates, ut intellegant omnes quae sit nostra de viro tali sententia.
Item epistula Decii de eodem Claudio : Decius Messallae praesidi Achaiae salutem. [*](ducis loco Mommsen, Hohl; ducem loco P, *s ; ducendos Cas., Peter.) [*]( metallarius Mommsen, Hohl; Metlarius P, Peter. )
Item epistula Gallieni, cum nuntiatum esset per frumentarios Claudium irasci, quod ille mollius viveret: Nihil me gravius accepit quam quod notaria tua intimasti Claudium, parentem amicumque nostrum, insinuatis sibi falsis plerisque graviter irasci. quaeso igitur, mi Venuste, si mihi fidem exhibes, ut eum facias a Grato et Herenniano placari, nescientibus hoc militibus Daciscianis, qui iam saeviunt, ne graviter res erumpant. [*]() ipse ad eum dona misi, quae ut libenter accipiat tu facies, curandum praeterea est, ne me hoc scire intellegat ac sibi suscensere iudicet et pro necessitate ultimum consilium capiat, misi autem ad eum pateras gemmatas trilibres duas, scyphos aureos gemmatos trilibres duos, discum corymbiatum [*](res erumpant Salm. foll, by Peter 1 and Lenze; reserum P; rem ferant Petschenig, Peter, 2 Hohl. )
Habuit et senatus iudicia, priusquam ad imperium perveniret, ingentia, nam cum esset nuntiatum illum cum Marciano fortiter contra gentes in Illyrico dimicasse, adclamavit senatus : Claudi, dux fortissime, aveas! virtutibus tuis, devotioni tuae! Claudio statuam omnes dicamus. Claudium consulem omnes cupimus, qui amat rem publicam sic agit, qui amat principes sic agit, antiqui milites sic egerunt, felicem te, Claudi, iudicio principum, felicem te