Multa de hoc in patris imperio praelibata sunt, qui numquam imperator factus esset, nisi prudentiae patris eius creditum videretur, de hoc plane multa miranda dicuntur, quae ad fortitudinem pertineant iuvenalis aetatis, sed quid [*]() ad fata aut quantum in bellis unius valet fortitudo? hic enim vehemens cum prudentissimo patre, cuius merito imperare coeperat, a Domitiano victus triginta (dixi superius) milibus militum spoliatus est, matre nobilis, patre tantum forti et ad bellum parato atque ab ultima militia in summum perveniente ducatum splendore sublimi.
Hic, ut diximus, Macriani filius fuit. cum patre et fratre Ballistae iudicio imperator est factus, sed ubi comperit Odaenathus, qui olim iam orientem tenebat, ab Aureolo Macrianum, patrem Quieti, cum [*](dignos *s ; dignus P, Peter, Hohl. ) [*]( quid ins. by Helm, foll, by Hohl; om. in P and *s ; ad fata aut in bellis quantum Peter following Salm. and Obrecht. )
p.102
eius fratre Macriano victos, milites in eius potestatem concessisse, quasi Gallieni partes vindicaret, adulescentem cum Ballista praefecto dudum interemit. idem quoque adulescens dignissimus Romano imperio fuit, ut vere Macriani filius, Macriani etiam frater, qui duo adflictis rebus potuerunt rem publicam gerere, videretur. Non mihi praetereundum videtur de Macrianorum familia, quae hodieque floret, id dicere quod speciale semper habuerunt. Alexandrum Magnum Macedonem viri in anulis et argento, mulieres et in reticulis et dextrocheriis et in anulis et in omni ornamentorum genere exsculptum semper habuerunt, eo usque ut tunicae et limbi et paenulae matronales in familia eius hodieque sint, quae Alexandri effigiem de liciis variantibus monstrent. vidimus proxime Cornelium Macrum ex eadem familia virum, cum cenam in Templo Herculis daret, pateram electrinam, quae in medio vultum Alexandri haberet et in circuitu omnem historiam contineret signis brevibus et minutulis, pontifici propinare, quam quidem circumferri ad omnes tanti illius viri cupidissimos iussit, quod idcirco posui quia dicuntur iuvari in omni actu suo qui Alexandrum expressum vel auro gestitant vel argento.
[*](These writers have a liking for representing descendants of emperors or pretenders as alive in their own day ; see c. xxxiii. ) [*](; Gord., xx. 6; Max.-Balb., xvi. 1; Aur., i. 3 ; xiii. 1; Prob., xxi v. 1; Firm., xiii. 5. Most of these persons are probably fictitious. ) p.104
Nisi Odaenathus, princeps Palmyrenorum, capto Valeriano, fessis Romanae rei publicae viribus, sumpsisset imperium, in oriente perditae res essent. quare adsumpto nomine primum regali cum uxore Zenobia et filio maiore, cui erat nomen Herodes, minoribus Herenniano et Timolao collecto exercitu contra Persas profectus est. Nisibin primum et orientis pleraque cum omni Mesopotamia in potestatem recepit, deinde ipsum regem victum fugere coegit. postremo Ctesiphonta usque Saporem et eius liberos persecutus captis concubinis, capta etiam magna praeda ad orientem vertit, sperans quod Macrianum, qui imperare contra Gallienum coeperat, posset opprimere, sed illo iam profecto contra Aureolum et contra Gallienum. eo interempto filium eius Quietum interfecit, Ballista, ut plerique adserunt, regnum usurpante, ne et ipse posset occidi, composito igitur magna ex parte orientis statu a consobrino suo
p.106
Maeonio, qui et ipse imperium sumpserat, interemptus est cum filio suo Herode, qui et ipse post reditum de Perside cum patre imperator est appellatus, iratum fuisse rei publicae deum credo, qui interfecto Valeriano noluit Odaenathum reservare. ille plane cum uxore Zenobia non solum orientem, quem iam in pristinum reformaverat statum, sed et omnes omnino totius orbis partes reformasset, vir acer in bellis et, quantum plerique scriptores loquuntur, venatu memorabili semper inclitus, qui a prima aetate capiendis leonibus et pardis, ursis ceterisque silvestribus animalibus sudorem officii virilis impendit quique semper in silvis ac montibus vixit, perferens calorem, pluvias et omnia mala quae in se continent venatoriae voluptates. quibus duratus solem ac pulverem in bellis Persicis tulit, non aliter etiam coniuge adsueta, quae multorum sententia fortior marito fuisse perhibetur, mulier omnium nobilissima orientalium feminarum et, ut Cornelius Capitolinus adserit, speciosissima.
[*]()