Gallieni Duo
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
rebus editis laederentur. scis enim ipse tales 2 homines cum iis qui aliqua de maioribus eorum scripserat quantum gerant bellum, nec ignota esse arbitror quae dixit Marcus Tullius in Hortensio, quem ad exemplum Protreptici scripsit, unum tamen ponam, quod iucunditatem quandam sed vulgarem habuit, morem tamen novum fecit, nam cum cingula sua plerique militantium, qui ad convivium venerant, ponerent hora convivii, Saloninus puer sive Gallienus his auratos costilatosque balteos rapuisse perhibetur, et, cum esset difficile in aula Palatina requirere quod perisset, ac taciti ex militibus [*]() viri detrimenta pertulissent, postea rogati ad convivium cincti adcubuerunt, cumque ab his quaereretur, cur non solverent cingulum, respondisse dicuntur, Salonino deferimus, atque hinc tractum morem, ut deinceps cum imperatore cincti discumberent. negare non possum aliunde [*](dicta sunt alia ins. by Peter; om. in P. ) [*]( tales Cas., Peter; quales P, Hohl. ) [*]( taciti ex militibus Salm., Peter 1; tacitis militibus P, *s ; tacitis uultibus Haupt, Peter 2, Hohl. )