Gallieni Duo

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

Et haec quidem Heracliani ducis erga rem publicam devotio fuit. verum cum Gallieni tantam improbitatem ferre non possent, consilium inierunt Marcianus et Heraclianus, ut alter eorum imperium caperet --- et Claudius quidem, ut suo dicemus loco, vir omnium optimus, electus est, qui consilio non adfuerat, eaque apud cunctos reverentia, ut iuste dignus videretur imperio, quemadmodum postea comprobatum est. is enim et Claudius, a quo Constantius, vigilissimus Caesar, originem ducit, fuit iisdem socius in appetendo imperio quidam Ceronius sive Cecropius, dux Dalmatarum, qui eos et urbanissime et prudentissime adiuvit, sed cum imperium capere vivo Gallieno non possent, huius modi eum insidiis adpetendum esse duxerunt, ut labem improbissimam malis fessa re publica a gubernaculis humani generis dimoverent, ne diutius theatro et circo addicta res publica per voluptatum deperiret inlecebras, insidiarum genus fuit tale: Gallienus ab Aureolo, qui principatum invaserat, dissidebat, sperans cottidie gravem et intolerabilem tumultuarii imperatoris adventum, hoc [*](Gallienus, summoned home by the revolt of Aureolus (see note to c. xiv. 1), left Marcianus (cf. c. vi. 1) and Claudius (cf. Claud., vi. 1) to complete the victory and hurried to northern Italy. ) [*](According to the more complete accounts in Zosimus, i. 40 and Zonaras, xii. 25, Gallienus defeated Aureolus (at Pons Aureolus = Pontirolo, Aur. Victor, Caes., 33, 18) and shut him up in Milan. There a conspiracy was made against Gallienus, which included Claudius and Aurelian as well as Heraclianus, the prefect of the guard. Later, an attempt was made to show that Claudius had nothing to do with it, as here and in Claud., i. 3, and a scene was even invented in which Gallienus )

p.48
scientes Marcianus et Cecropius subito Gallieno iusserant nuntiari Aureolum iam venire, ille igitur militibus cogitatis quasi certum processit ad proelium atque ita missis percussoribus interemptus est. et quidem Cecropii Dalmatarum ducis telo [*]() Gallienus dicitur esse percussus, ut quidam ferunt, circa Mediolanum, ubi continuo et frater eius Valerianus est interemptus, quem multi Augustum, multi Caesarem, multi neutrum fuisse dicunt, quod veri simile non est, si quidem capto iam Valeriano scriptum invenimus in fastis: Valeriano imperatore consule. quis igitur alius potuit esse Valerianus nisi Gallieni frater? constat de genere, non satis tamen constat de dignitate vel, ut coeperunt alii loqui, de maiestate.