Gallieni Duo

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

Capto Valeriano (enimvero unde incipienda est Gallieni vita, nisi ab eo praecipue malo, quo eius vita depressa est?), nutante re publica, cum Odaenathus iam orientis cepisset imperium, Gallienus comperta patris captivitate gauderet, vagabantur ubique exercitus, murmurabant omnibus in provinciis duces, erat omnium ingens maeror, quod Valerianus imperator Romanus in Perside serviliter teneretur, sed erat etiam maior omnium maestitia quod Gallienus nanctus imperium ut pater fato sic ipse moribus rem publicam perdiderat. [*]() [*](Italics are supplements of Obrecht and Peter to fill lacunae in P. )

p.18
Gallieno igitur et Volusiano consulibus Macrianus et Ballista in unum coeunt, exercitus reliquias convocant et, cum Romanum in oriente nutaret imperium, quem facerent imperatorem requirunt, Gallieno tam neglegenter se agente ut eius ne mentio quidem apud exercitum fieret, placuit denique ut Macrianum cum filiis suis imperatores dicerent ac rem publicam defensendam.. capesserent --- sic igitur --- imperium --- delatum est --- Macriano --- causae Macriano --- imperandi [*]() cum filiis haec fuerunt: primum quod nemo eo tempore sapientior ducum habebatur, nemo ad res regendas aptior ; deinde ditissimus et qui privatis posset fortunis publica explere dispendia, huc accedebat quod liberi eius, fortissimi iuvenes, tota mente in bellum ruebant, ut essent legionibus exemplo ad omnia munera [*]() militaria.