Valeriani Duo

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

--- Sapori regi regum vel soli 1: Si scirem posse aliquando Romanos penitus vinci, gauderem tibi de victoria, quam praefers. sed quia vel fato vel virtute gens illa plurimum potest, vide ne, quod senem imperatorem cepisti et id quidem fraude, male tibi cedat et posteris tuis. cogita quantas gentes Romani ex hostibus suas fecerint, a quibus saepe [*]() victi sunt. audivimus certe quod Galli eos vicerint et ingentem illam civitatem incenderint ; certe Romanis serviunt, quid Afri? eos non vicerunt? certe serviunt Romanis, de longioribus exemplis et fortasse [*](So Salm.; Saporis rex regum uel solus P; Velsolus Peter ) [*]( Hohl. )

p.4
inferioribus [*]() nihil dico. Mithradates Ponticus totam Asiam tenuit; certe victus est, certe Asia Romanorum est. si meum consilium requiris, utere occasione pacis et Valerianum suis redde, ego gratulor felicitati tuae, ; si tamen illa uti tu scias.

Velenus rex Cadusiorum sic scripsit: Remissa mihi auxilia integra et incolumia gratanter accepi. at captum Valerianum principem principum non satis gratulor, magis gratuler, si redderetur. Romani enim graviores tunc sunt, quando vincuntur. age igitur ut prudentem decet, nec fortuna te inflammet, quae multos decepit. Valerianus et filium imperatorem habet et nepotem Caesarem, et quid ad omnem orbem illum Romanum, qui contra te totus insurget? redde igitur Valerianum et fac cum Romanis pacem, nobis etiam ob gentes Ponti eas profuturam.

Artavasdes rex Armeniorum talem ad Saporem epistulam misit : In partem gloriae venio, sed vereor ne non tam viceris quam bella severis. Valerianum et filius repetit et nepos et duces Romani et omnis Gallia et omnis Africa et omnis Hispania et omnis Italia et omnes gentes quae sunt in Illyrico atque in oriente et in Ponto, quae cum Romanis [*](inferioribus Obrecht, Peter; interioribus P, *s . )

p.6
consentiunt aut Romanorum sunt, unum ergo senem cepisti sed [*]() omnes gentes orbis terrarum infestissimas tibi fecisti, fortassis et nobis, qui auxilia misimus, qui vicini sumus, qui semper vobis inter vos pugnantibus laboramus.

Bactriani et Hiberi et Albani et Tauroscythae Saporis litteras non receperunt sed ad Romanos duces scripserunt auxilia pollicentes ad Valerianum de captivitate liberandum. Sed Valeriano apud Persas consenescente Odaenathus Palmyrenus collecto exercitu rem Romanam prope in pristinum statum reddidit. cepit regis thesauros, cepit etiam, quas thesauris cariores habent reges Parthici, concubinas, quare magis reformidans Romanos duces Sapor timore Ballistae atque Odaenathi in regnum suum ocius se recepit, atque hic interim finis belli fuit Persici.

Haec sunt digna cognitu de Valeriano, cuius per annos sexaginta vita laudabilis in eam conscenderat gloriam ut post omnes honores et magistratus insigniter gestos imperator fieret, non, ut solet, tumultuario populi concursu, non militum strepitu, sed iure meritorum et quasi ex totius orbis una sententia. denique si data esset omnibus potestas promendi arbitrii quem imperatorem vellent, alter non esset electus. Et ut scias quanta vis in Valeriano meritorum [*](cepisti sed Petschenig, Hohl; cepistis et P. )

p.8
fuerit [*]() publicorum, ponam senatus consulta, quibus animadvertant omnes quid de illo semper amplissimus ordo indicaverit. Duobus Deciis consulibus sexto kal. Novembrium die, cum ob imperatorias litteras in Aede Castorum senatus haberetur, ireturque per sententias singulorum, cui deberet censura deferri (nam id Decii posuerant in senatus amplissimi potestate), ubi primum praetor edixit: Quid vobis videtur, patres conscripti, de censore deligendo? atque eum, qui erat princeps tunc senatus, sententiam rogasset absente Valeriano (nam ille in procinctu cum Decio tunc agebat), omnes una voce dixerunt interrupto more dicendae sententiae : Valeriani vita censura est. ille de omnibus iudicet, qui est omnibus melior, ille de senatu iudicet, qui nullum habet crimen, ille de vita nostra sententiam ferat, cui nihil potest obici. Valerianus a prima pueritia fuit censor. Valerianus in tota vita sua fuit censor, prudens senator, modestus senator, gravis senator, amicus bonorum, inimicus tyrannorum, hostis criminum, hostis vitiorum, hunc censorem omnes accipimus, hunc imitari omnes volumus, primus genere, nobilis [*](fuerit *s , Peter, Hohl ; fuit P. )
p.10
sanguine, emendatus vita, doctrina clarus, moribus singularis, exemplum [*]() antiquitatis. quae cum essent saepius dicta, addiderunt, omnes, atque ita discessum est.

Hoc senatus consultum ubi Decius accepit, omnes aulicos convocavit, ipsum etiam Valerianum praecepit [*]() rogari, atque in conventu summorum virorum recitato senatus consulto, Felicem te, inquit, Valerianum, totius senatus sententia, immo animis atque pectoribus [*]() totius orbis humani, suscipe censuram, quam tibi detulit Romana res publica, quam solus mereris, iudicaturus de moribus omnium, iudicaturus de moribus nostris, tu aestimabis qui manere in Curia debeant, tu equestrem ordinem in antiquum statum rediges, tu censibus modum pones, tu vectigalia firmabis divides statues, tu [*]() res publicas recensebis; tibi legum scribendarum auctoritas dabitur, tibi de ordinibus militum iudicandum est; tu arma respicies ; tu de nostro Palatio, tu de iudicibus, tu de praefectis eminentissimis iudicabis ; excepto denique praefecto urbis Romae, exceptis consulibus ordinariis et sacrorum rege ac maxima virgine Vestalium (si tamen incorrupta permanebit) de omnibus sententias feres, laborabunt autem etiam illi, ut tibi placeant, de quibus non potes iudicare. haec Decius, sed Valeriano sententia huiusmodi fuit: Ne, quaeso, sanctissime imperator, ad hanc me necessitatem alliges, ut ego [*](exemplo P, Hohl. ) [*]( praecepit *s ; praecipit P, Peter. ) [*](pectoribus E; peccatoribus P. ) [*]( statues tu Hohl; statues *s ; statio P; tu Peter. )

p.12
iudicem de populo, de militibus, de senatu, de omni penitus orbe iudicibus et tribunis ac ducibus, haec sunt propter [*]() quae Augustum nomen tenetis ; apud vos censura desedit, non potest hoc implere privatus. veniam igitur eius honoris peto, cui vita impar est, impar est confidentia, cui tempora sic repugnant, ut censuram hominum natura non quaerat.

Poteram multa alia et senatus consulta et iudicia principum de [*]() Valeriano proferre, nisi et vobis pleraque nota essent, et puderet altius virum extollere, qui fatali quadam necessitate superatus est. nunc ad Valerianum minorem revertar.

Valerianus iunior, alia quam Gallienus matre genitus, forma conspicuus, verecundia probabilis, eruditione pro aetate clarus, moribus periucundus atque a fratris dissolutione seiunctus, a patre absente Caesar est appellatus, a fratre, ut Caelestinus dicit, Augustus, nihil habet praedicabile in vita, nisi quod est nobiliter natus, educatus optime et miserabiliter interemptus. Et quoniam scio errare plerosque, qui Valeriani imperatoris titulum in sepulchro legentes illius Valeriani redditum putant corpus, qui a Persis est captus, ne ullus error obrepat, mittendum in litteras censui hunc Valerianum circa Mediolanum sepultum addito titulo Claudii iussu : Valerianus imperator. [*](propter om. in P and 27. ) [*]( de E, Peter ; seu P. )

p.14
Non puto plus aliquid vel de maiore Valeriano vel de iuniore requirendum. et quoniam vereor ne modum voluminis transeam, si Gallienum, Valeriani filium, de quo iam multus et fortasse nimius nobis fuit sermo in illius vita, vel Saloninum filium etiam Gallieni, qui et Saloninus et Gallienus est dictus in historia sui temporis, huic libro adiunctos edam, nunc ad aliud volumen transeamus, ut iubetur. semper enim nos vobis dedimus et famae, cui negare nihil possumus. [*]() [*](Italics are supplements of Peter to fill lacunae in P. )