Maximus et Balbinus
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
Interemptis in Africa Gordiano seniore cum filio, cum Maximinus ad urbem furens veniret, ut quod Gordiani Augusti appellati fuerant vindicaret, senatus praetrepidus in aedem Concordiae VII idus Iulias [*]() concurrit, Ludis Apollinaribus, remedium contra furorem hominis improbissimi requirens, cum igitur duo consulares, et eminentes quidem viri, Maximus et Balbinus (quorum Maximus a plerisque in historia reticetur et loco eius Pupieni nomen infertur, cum et Dexippus et Arrianus Maximum et Balbinum dicant electos contra Maximinum post Gordianos), quorum alter bonitate, virtute alter ac severitate clari habebantur, ingressi essent Curiam ac praecipue timorem Maximini adventu fronte ostenderent, referente con- [*](Iulias Peter (cf. Maxim., xvi. 1); Iunias P. )
post haec tacentibus cunctis, cum Maximus, qui et natu grandior erat et meritis et virtute ac severitate clarior, dicere sententiam coepisset, quae ostenderet duos principes esse faciendos, Vettius Sabinus ex familia Ulpiorum rogato consule, ut sibi dicere atque interfari liceret, sic exorsus est: Scio, patres conscripti, hanc rebus novis inesse oportere constantiam, ut rapienda sint consilia, non quaerenda, verbis quin etiam plurimis abstinendum sit atque sententiis, ubi res perurguent. cervices suas quisque respiciat, uxorem ac liberos cogitet avitas patriasque fortunas; quibus omnibus inminet Maximinus, natura furiosus, truculentus, inmanis, causa vero, ut sibi videtur, satis iusta truculentior, ille quadrato agmine castris ubique positis ad urbem tendit, vos [*](On the S. W. slope of the Esquiline Hill, on part of the site of Nero's Golden House. They were adjoined on the north-east by the Baths of Trajan, with which they have frequently been confused. ) [*](The Colosseum; on its restoration by Elagabalus see Heliog., xvii. 8. ) [*](See Maxim., xv. 2.) [*](See note to c. xv. 2. )
his atque aliis adclamationibus imperatores facti sunt Maximus atque Balbinus. Egressi igitur a senatu primum Capitolium escenderunt ac rem divinam fecerunt, deinde ad Rostra populum convocarunt. ubi cum orationem de sen- [*](ignobilitatem texerit Lipsius, Damsté (cf. Maxim., xx. 1); nobilitatem † ei lexerit P, Peter.) [*](est Peter; sit P. On acclamations in the senate see note to Alex., vi. 1. )
Prima igitur relatio principum fuit, ut duo Gordiani divi appellarentur. aliqui autem unum putant appellatum, seniorem videlicet, sed ego libris, quos Iunius Cordus affatim scripsit, legisse memini ambos in deos relatos; si quidem senior laqueo vitam finivit, iunior autem in bello consumptus est, qui utique maiorem meretur reverentiam, quod eum bellum rapuit, post has igitur relationes praefectura urbi in Sabinum conlata est, virum gravem et Maximi moribus congruentem, praetoriana in Pinarium Valentem. Sed priusquam de actibus eorum loquar, placet aliqua dici de moribus atque genere, non eo modo quo Iunius Cordus est persecutus omnia, sed illo quo Suetonius Tranquillus et Valerius Marcellinus, [*](After filia P reads qui est in Africa occisus; del. by Peter. ) [*](conlocata P.) [*](persecutus Peter; prosecutus P. )
Maximo pater fuit Maximus, unus e plebe, ut nonnulli dicunt faber ferrarius, ut alii raedarius vehicularius fabricator, hunc suscepit ex uxore Prima nomine, cui fratres quattuor pueri [*]() fuerunt, quattuor puellae, qui omnes intra pubertatem interierunt. nato Maximo carnem bubulam, et quidem multam, aquila in cella eorum proiecisse fertur, quae angusto patebat impluvio, eandemque, cum iaceret neque quisquam adtingere auderet religionis timore, iterum sustulisse et in proximum sacellum, quod erat Iovis Praestitis, detulisse, id eo tempore nihil visum est ominis habere, sed non sine causa factum probavit imperium. Pueritiam omnem in domo parentis [*]() Pinarii fecit, quem statim ad praefecturam praetorii subvexit ubi factus est imperator, operam grammatico ac [*]() rhetori non multam dedit, si quidem semper virtuti militari et severitati studuit. ac tandem [*]() militaris tribunus fuit et multos egit numeros et postea praeturam, sumptu Pescenniae Marcellinae, quae [*]() illum loco filii suscepit et aluit. inde proconsulatum Bithyniae egit et deinceps Graeciae ac tertio Narbonae. missus [*](pueri Salm., Peter; uiri P.) [*](parentis Peter; patris P. ) [*](ac ins. by Peter; om. in P.) [*](tandem Cas.; tamen P, Peter. ) [*](quae om. in P. )
Et quoniam etiam minora plerique desiderant, fuit cibi avidus, vini parcissimus, ad rem Veneriam nimis rarus, domi forisque semper severus, ita ut et tristis cognomen acciperet, vultu gravissimus et retorridus, statura procerus, corporis qualitate sanissimus, moribus aspernabilis, ac tamen iustus neque umquam usque ad exitum negotiorum vel inhumanus vel inclemens. rogatus semper ignovit nec iratus est, nisi ubi eum irasci decuit, factionibus se numquam praebuit, iudicii tenax fuit neque aliis potius quam sibi credidit, quare et a senatu multum dilectus est et a populo timori habitus, si quidem sciebat populus eius censorium praefecturam, quam videbat posse in imperio vehementius convalescere.
Balbinus nobilissimus et iterum consul, rector provinciarum infinitarum. nam et Asiam et Africam et Bithyniam et Galatiam et Pontum et Thracias et [*](et Cod. Admont., Petschenig; in P; om. by Eyssenhardt and Peter. nobili ins. by Lenze; om. in P; † ueluti Peter. )
entem copiis omnibus dicerent, haec de moribus atque genere. Decretis ergo omnibus imperatoriis honoribus atque insignibus, percepta tribunicia potestate, iure proconsulari, pontificatu maximo, patris etiam patriae nomine inierunt imperium, sed dum in Capitolio rem divinam faciunt, populus Romanus imperio Maximi contradixit, timebant enim severitatem eius homines vulgares, [*]() quam et senatui acceptissimam et sibi adversissimam esse credebant, quare factum est, ut diximus, ut Gordianum adulescentulum principem peterent, qui statim factus est. nec prius permissi sunt ad Palatium stipatis armatis ire quam nepotem Gordiani Caesaris nomine nuncuparunt. his gestis celebratisque sacris, datis ludis scaenicis ludisque circensibus gladiatorio etiam munere, Maximus susceptis votis in Capitolio ad bellum contra Maximinum missus est cum exercitu ingenti, praetorianis Romae manentibus. Unde autem mos tractus sit, ut proficiscentes ad bellum imperatores munus gladiatorium et venatus darent, breviter dicendum est. multi dicunt apud veteres hanc devotionem contra hostes factam, ut civium sanguine litato specie pugnarum se Nemesis [*](Here follows in P the misplaced portion of the Vita Maxim, beginning comperit Alexandrum, c. v. 3, and ending omnes qui mecum, c. xviii. 2; see Intro, to Vol. i. p. xxxiii. )
Et Maximo quidem ad bellum profecto Romae praetoriani remanserunt, inter quos et populum tanta seditio fuit ut ad bellum intestinum veniretur, urbis Romae pars maxima incenderetur, templa foedarentur, omnes plateae cruore polluerentur, cum Balbinus, homo lenior, seditionem sedare non posset. nam ut [*]() in publicum processit, manus singulis quibusque tetendit [*]() et paene ictum lapidis passus est, ut [*]() alii dicunt, etiam fuste percussus est. neque sedasset tumultum, nisi infantem Gordianum purpuratum ad populum longissimi hominis collo superpositum produxisset. quo viso populus et milites usque adeo placati sunt ut amore illius in concordiam redirent, neque umquam quisquam in illa aetate sic amatus est merito avi et avunculi, qui pro populo Romano contra Maximinum in Africa vitam fini- [*](ut Damsté; et P, Peter.) [*](tetendit Madvig, Peter 2; tenuit P, Peter1.) [*](ut om. in P. )
Maximo igitur ad bellum profecto senatus per omnes regiones consulares, praetorios, quaestorios, aedilicios, tribunicios etiam viros misit, ita ut unaquaeque civitas frumentum, arma et propugnacula et muros pararet, ut per singulas urbes Maximinus fatigaretur. iussum tunc tamen, ut omnia ex agris in civitates colligerentur, ne quid hostis publicus inveniret, scriptum est praeterea ad omnes pro- vincias missis frumentariis iussumque ut quicumque Maximinum iuvisset in hostium numero duceretur. Inter haec Romae iterum seditiones inter populum et milites ortae sunt. et cum mille edicta Balbinus proponeret nec audiretur, veterani se in Castra Praetoria contulerunt cum ipsis praetorianis, quos coepit populus obsidere, nec umquam ad amicitiam essent redacti, nisi fistulas aquarias populus incidisset, in urbe autem, priusquam dictum esset milites pacatos venire, et tegulae de tectis iactae sunt et omnia quae [*]() in domibus erant vasa proiecta, atque ideo maior pars civitatis periit et multorum divitiae, nam latrones se militibus miscuerunt ad vastanda ea quae norant ubi reperirent. [*](quae om, in P. )
Cum haec Romae geruntur, Maximus sive Pupienus apud Ravennam bellum parabat ingenti adparatu, timens vehementissime Maximinum, de quo saepissime dicebat se non contra hominem sed contra Cyclopem bellum gerere. et Maximinus quidem apud Aquileiam ita victus est ut a suis occideretur, caputque eius et filii perlatum est Ravennam, quod a Maximo Romam transmissum est. non tacenda hoc loco devotio est Aquileiensium pro Romanis, qui etiam crines mulierum pro nervis ad sagittas emittendas totondisse [*]() dicuntur. Tantum sane laetitiae fuit in Balbino, qui plus timebat, ut hecatomben faceret, statim ut [*]() Maximini caput adlatum est. hecatombe autem tale sacrificium est: centum arae uno in loco caespiticiae exstruuntur, et ad eas centum sues, centum oves mactantur. iam, si imperatorium sacrificium sit, centum leones, centum aquilae et cetera huius modi animalia centena feriuntur. quod quidem etiam Graeci quondam fecisse dicuntur cum pestilentia laborarent, et a multis imperatoribus id celebratum constat.
His igitur peractis Balbinus cum summa gratulatione Maximum redeuntem e Ravennati cum exercitu integro et copiis exspectabat; si quidem Maximinus [*](crines emittendas totondisse P corr., Jordan; crines emittendasse P1; crinibus emittendas usi esse Peter.) [*]( ut om. in P. )
Senatus consulti autem, quo moti sunt, haec forma est: cum ingredienti urbem Maximo Balbinus et Gordianus et senatus et populus Romanus obviam processissent, adclamationes primum publicae fuerunt, quae milites contingerent. [*]() inde in senatum itum est, ubi post illa quae communia solent esse festa dictum est: Sapienter electi principes sic agunt, per imperitos electi principes sic pereunt; cum constaret a militibus factum Maximinum, Balbinum autem et Maximum a senatoribus, his auditis milites gravius saevire coeperunt, in senatum praecipue, qui sibi triumphare de militibus videbatur. Et Balbinus quidem cum Maximo urbem cum magna moderatione gaudente senatu et populo Romano regebant; senatui plurimum deferebatur; leges optimas condebant, moderate causas audiebant, res bellicas pulcherrime disponebant. et cum iam paratum esset ut contra Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes [*](contingerent P, Peter1; now contingerent Peter 2. )
Balbinum, cottidie ingravescebant. et erant quidem discordiae inter Balbinum et Maximum, sed tacitae et quae intellegerentur potius quam viderentur, cum Balbinus Maximum quasi ignobilem contemneret, Maximus Balbinum quasi debilem calcaret. qua re occasio militibus data est intellegentibus facile discordes imperatores posse interfici, ludis denique scaenicis, cum multi et milites et aulici occupati essent, et in Palatio soli cum Germanis principes remansissent, impetum in eos fecerunt, turbantibus igitur militibus, cum primum nuntiatum esset Maximo turbam illam tempestatemque vix evadi posse nisi ad Germanos mitteretur, et forte in alia parte Palatii Germani cum Balbino essent, mittit ad Balbinum Maximus petens ut ei praesidium mitteret, sed ille suspicatus quod contra se eos peteret, quem postulare putabat [*]() monarchiam, primum frustratus est, deinde usque ad litem perventum est. in hac tamen seditione illis contendentibus milites supervenerunt atque ambos eos nudatos vestibus regalibus de Palatio cum iniuriis produxerunt et per mediam civitatem ad Castra raptare voluerunt magna ex parte laniatos. one [*](quem postula re puta bat Peter; quem postulabat P. )
Hunc finem habuerunt boni imperatores, indignum vitae et moribus suis; nam neque Maximo sive Pupieno fortius neque Balbino benignius fuit quicquam, quod in re ipsa intellegi potest, neque enim, cum esset potestas, malos senatus eligeret. huc accedit quod multis honoribus ac potestatibus explorati sunt, cum alter bis consul et praefectus, alter consul et praefectus ad imperium longaevi pervenissent, amabiles senatui et populo etiam, qui Maximum iam leviter pertimescebant. haec sunt quae de Maximo ex Herodiano, Graeco scriptore, magna ex parte coli egimus. Sed multi non a Maximo, verum a Pupieno imperatore victum apud Aquileiam Maximinum esse dixerunt, et ipsum cum Balbino esse occisum, ita ut Maximi nomen praetereant. tanta est autem historicorum inter se certantium [*]() imperitia vel usurpatio, ut multi eundem Maximum quem Pupienum velint dici, cum [*](id est Augustus del. by Eyssenhardt and Peter.) [*](certantium Gas., Peter; errantium P. )
Domus Balbini etiam nunc Romae ostenditur in Carinis, magna et potens et ab eius familia huc usque possessa. Maximus, quem Pupienum plerique putant, summae tenuitatis sed virtutis amplissimae fuit. Sub his pugnatum est a Carpis contra Moesos. fuit et Scythici belli principium, fuit et Istriae [*](non Puppienus P.) [*](After biennium the first Venice edition reads: Nec reticendum est quod Maximus, cum et sibi et Balbino deferretur iudicio senatus imperium, Balbino dixisse fertur, ut Herodianus dicit, Quid tu, Balbine, et ego merebimur, cum hanc tam immanem beluam exitio dederimus? cumque Balbinus dixisset, Senatus populique Romani feruentissimum amorem et orbis terrarum, dixisse fertur Maximus, Vereor ne militum odium sentiamus et mortem ; om. in P and rejected by Jordan and Peter; retained by Patzig, Byz. Zeitschr., xiii. p. 45 f. )
Quare etiam gratulatoriam epistulam subdidi, quae scripta est a consule sui temporis de [*](tantum om. in P. )
Haec epistula probat Pupienum eundem esse qui a plerisque Maximus dicitur; si quidem per haec tempora apud Graecos non facile Pupienus, apud Latinos non facile Maximus inveniatur, et ea, quae gesta sunt contra Maximinum, modo a Pupieno modo a Maximo acta dicantur. [*]() [*](sceleratus Peter; sicelatus P.) [*](ut ins. by Bitschofsky; om. in P and by Peter.) [*](eos P.) [*](After dicantur some editors print: Sed Fortunatiano credamus, qui dicit Pupiénum dictum nomine suo, cognomine uero paterno Maximum, ut omnium stupore legentibus aboliti uideantur; rejected by Jordan and Peter; retained (with emendations by Cas.) by Patzig, Byz. Zeitschr., xiii. p. 49 f. )