Gordiani Tres
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
Item Gordiani ad ipsum: Imperator Gordianus Augustus Misitheo patri et praefecto, nisi di omnipotentes Romanum tuerentur imperium, etiam nunc per emptos spadones velut in hasta positi venderemur. denique nunc demum intellego, neque Feliciones praetorianis cohortibus praeponi debuisse, neque Serapammoni quartam legionem credendam fuisse, et, ut omnia dinumerare mittam, [*]() multa non esse facienda quae feci; sed dis gratias, quod te insinuante, qui nihil vendis, didici ea quae inclusus scire non poteram, quid enim facerem, quod et mater nos [*]() venderet et consilio cum Gaudiano et Reverendo et Montano habito vel laudaret aliquos vel vituperaret, et illorum consensu quasi testium [*](te Peter 1; in te P.) [*](ut dinumerare mittam, non fuisse Haupt, Peter2; ut dinumera em multa non esse P.) [*](et mater nos Petschenig; ad mauros P; Admau † nos Peter. )
Fuit terrae motus eo usque gravis imperante Gordiano, ut civitates etiam terrae hiatu cum populis deperirent. ob quae sacrificia per totam urbem totumque orbem terrarum ingentia celebrata sunt. et Cordus quidem dicit inspectis libris Sibyllinis celebratisque omnibus quae illic iussa videbantur mundanum malum esse sedatum. Sedato terrae motu Praetextato et Attico consulibus Gordianus aperto Iano gemino, quod signum erat indicti belli, profectus est contra Persas cum exercitu ingenti et tanto auro, ut vel auxiliis vel militibus [*](adprobaret sugg. by Peter; adprobarem P. )