Fuit vini cupidior, semper tamen undecumque conditi, nunc rosa, nunc mastice, nunc absentio ceterisque rebus, quibus gula maxime delectatur, cibi parcus, ita ut intra punctum temporis vel prandium, si pranderet, vel cenam finiret. mulierum cupidissimus; habuisse enim decretas sibi concubinas viginti et duas fertur, ex quibus omnibus ternos et quaternos filios dereliquit, appellatusque est sui temporis Priamus, quem vulgo iocantes, quod esset natura propensior, Priapum, non Priamum, saepe vocitarunt. [*](qui Gordiano P. obsecutus P, Peter, Bitschofsky; ab senatu Madvig, Peter. )
p.414
vixit in deliciis, in hortis, in balneis, in amoenissimis nemoribus, nec pater aspernatus est, saepissime dicens illum quandoque in summa claritate cito esse moriturum, nec tamen vita sua fortitudine a bonis umquam degeneravit, semperque inter inlustrissimos fuit cives nec rei publicae ad consultationem defuit. denique etiam senatus libentissime illum Augustum appellavit atque in eo spem publicam posuit, vestitu cultissimus, servis et omnibus suis carus. Cordus dicit uxorem eum numquam habere voluisse, contra Dexippus putat eius filium esse Gordianum tertium, qui post hoc cum Balbino et Pupieno sive Maximo puerulus est adeptus imperium.
Cum senior Gordianus mathematicum aliquando consuleret de genitura huius, respondisse ille dicitur hunc et filium imperatoris et patrem et ipsum imperatorem futurum. et cum senior Gordianus rideret, ostendisse constellationem mathematicum ferunt et de libris veteribus dictasse, ita ut probaret se vera dixisse, qui quidem et seni et iuveni et diem et genus mortis et loca, quibus essent perituri, obstinata constantia e veritate praedixit, quae omnia postea Gordianus senior in Africa, iam imperator et quando nihil timebat, narrasse perhibetur, de morte quin etiam sua filiique et de genere mortis dixisse. cantabat praeterea versus senex, cum Gordianum filium vidisset, hos saepissime: [*](So (in general) Salm.; uita sua nec tamen fortitudinem bonis P, regarded as corrupt by Peter. et om. in P. )
p.416
Ostenderit terris hunc tantum fata neque ultra esse sinent. nimium vobis Romana propago visa potens, superi, propria haec si dona fuissent. Exstant dicta et soluta oratione et versibus Gordiani iunioris, quae hodie ab eius adfinibus frequentantur, non magna, non minima sed media et quae appareant hominis esse ingeniosi sed luxuriantis et suum deserentis ingenium.
Pomorum et holerum avidissimus fuit, ut, in reliquo ciborum genere parcissimus, semper pomorum aliquid recentium devoraret. frigidarum percupidus nec facile per aestatem nisi frigidas et quam plurimas bibit, et erat corporis vasti, quare magis ad frigidas urguebatur. Haec de Gordiano iuniore digna memoratus comperimus; non enim nobis talia dicenda sunt quae [*]() Iunius Cordus ridicule ac stulte composuit de voluptatibus domesticis ceterisque infimis rebus, quae qui velit scire, ipsum legat Cordum, qui dicit et quos servos habuerit unusquisque principum et quos amicos et quot paenulas quotve chlamydes. quorum etiam scientia nulli rei prodest, si quidem ea debeant in historia poni ab historiographis quae aut fugienda sint aut sequenda. [*](appareant Damsté; appareat P, Peter.) [*](ut ins. by Oberdick and Peter; om. in P and Peter) [*](dicenda sunt quae Salm., Peter; dicentes unoque P. )
p.418
Sane quod praetermittendum esse non censui, quia mirabile visum est, lectum apud Vulcatium Terentianum, qui et ipse historiam sui temporis scripsit, in litteras misi, Gordianum seniorem Augusti vultum sic repraesentasse ut et vocem et morem et staturam eiusdem ostentare videretur, filium vero Pompeio simillimum visum, quamvis Pompeius obesi corporis fuisse denegetur; nepotem autem, cuius etiam nunc imagines videmus, Scipionis Asiatici faciem rettulisse, quod pro sui admiratione tacendum esse non credidi. GORDIANUS TERTIUS
Post mortem duorum Gordianorum senatus trepidus et Maximinum vehementius timens ex viginti viris, quos ad rem publicam tuendam delegerat, Pupienum sive Maximum et Clodium Balbinum Augustos appellavit, ambos ex consulibus. tunc populus et milites Gordianum parvulum, annos agentem, ut plerique adserunt, undecim, ut nonnulli, tredecim, ut Iunius Cordus dicit, sedecim (nam vicensimo et secundo anno eum perisse adserit), petiverunt, ut Caesar appellaretur; raptusque ad senatum atque inde in contione positus indumento imperatorio tectus Caesar est nuncupatus. [*](inde ins. by Jordan and Peter; om. in P. )
p.420
Hic natus est, ut plures adserunt, ex filia Gordiani, ut unus aut duo (nam amplius invenire non potui), ex filio, qui in Africa periit. Gordianus scilicet Caesar factus apud matrem educatus est et, cum exstinctis Maximinis Maximus etiam et Balbinus militari seditione interempti essent, qui biennio imperaverant, Gordianus adulescens, qui Caesar eatenus fuerat, et a militibus et populo et a senatu et ab omnibus gentibus ingenti amore, ingenti studio et gratia Augustus est appellatus, amabatur autem merito avi et avunculi sive patris, qui ambo pro senatu et pro populo Romano contra Maximinum arma sumpserunt et militari vel morte vel necessitate perierunt. Post hoc veterani ad Curiam venerunt, ut discerent quid actum esset, ex quibus duo ingressi Capitolium, cum illic senatus ageretur, ante ipsam aram a Gallicano ex consulibus et Maecenate ex ducibus interempti sunt; atque bellum intestinum ortum est, cum essent armati etiam senatores, ignorantibus veteranis quod Gordianus adulescens solus teneret imperium.
Dexippus quidem adseverat ex filio Gordiani tertium [*](militaris P, Peter. )
p.422
Gordianum esse natum. at posteaquam constitit apud veteranos quoque solum Gordianum imperare, inter populum et milites ac veteranos pax roborata est, et hic finis belli intestini fuit, cum esset delatus Gordiano puero consulatus, sed indicium non diu imperaturi Gordiani hoc fuit quod eclipsis solis facta est, ut nox crederetur, neque sine luminibus accensis quicquam agi posset, post haec tamen voluptatibus et deliciis populus Romanus vacavit, ut ea quae fuerant aspere gesta mitigaret. Venusto et Sabino consulibus inita est factio in Africa contra Gordianum tertium duce Sabiniano; quem Gordianus per praesidem Mauretaniae obsessum a coniuratis ita oppressit ut ad eum tradendum Carthaginem omnes venirent et crimina confitentes et veniam sceleribus postulantes, finita igitur sollicitudine in Africa Gordiano iam iterum et Pompeiano consulibus bellum Persicum natum est. quando et adulescens Gordianus, priusquam ad bellum proficis-
[*](Dexippus natum del. by Becker and Peter. ) p.424
ceretur, et duxit uxorem filiam Misithei, doctissimi viri. quem causa eloquentiae dignum parentela sua putavit et praefectum statim fecit, post quod non puerile iam et contemptibile videbatur imperium, si quidem et optimi soceri consiliis adiuvaretur, et ipse pro parte
[*]() aliquantulum saperet nec per spadones ac ministros aulicos matris vel ignorantia vel
[*]() coniventia venderetur.
Exstat denique et soceri eius ad eum epistula et ipsius Gordiani ad socerum, qua intellegitur eius saeculum emendatius ac diligentius socero adiuvante perfectum, quarum exemplum hoc est: Domino filio et Augusto Misitheus socer et praefectus, evasisse nos gravem temporum maculam, qua per spadones et per illos qui amici tibi videbantur (erant autem vehementes inimici) omnia vendebantur, voluptati est, [*]() et eo magis, quo tibi gratior emendatio est, ut, si qua vitia fuerunt, tua non fuisse satis constet, mi fili venerabilis, neque enim quisquam ferre potuit datas eunuchis suffragantibus militum praeposituras, negatum laboribus praemium, aut interemptos aut liberatos pro libidine atque mercede quos [*](parte Peter; pietate P.) [*](uel om. in P.) [*](est om. in P. )
p.426
non decebat, vacuatum aerarium, per eos qui cottidie insidiosissime frequentabant initas factiones, ut tu decipereris, cum inter se de bonis pessimi quique haberent ante consilia tibimet suggerenda, bonos pellerent, detestandos insinuarent, omnes postremo tuas fabulas venderent. dis igitur gratias, quod volente te
[*]() ipso emendata res est. delectat sane boni esse principis socerum et eius qui omnia requirat et omnia velit scire et qui pepulerit homines per quos antea velut in auctione positus nundinatus est.