Interest, ut senatus consultum, quo1 Gordiani imperatores appellati sunt et Maximinus hostis, litteris [*](quo om. in P. )
p.400
propagetur. non legitimo sed indicto senatus die consul iam domi conventus cum praetoribus, aedilibus et tribunis plebis venit in Curiam, praefectus urbi, cui nescio quid redoluerat, et qui publicas litteras non acceperat, a conventu se abstinuit. sed profuit, nam consul ante solitas adclamationes, priusquam aliquid in Maximinum feliciter diceretur, ait: Patres conscripti, Gordiani duo, pater et filius, ambo ex consulibus, unus vester pro consule, alter vester legatus, magno Afrorum consilio imperatores sunt appellati, gratias igitur agamus Thysdritanae iuventuti, gratias Carthaginiensi populo semper de voto; ab inmani nos belua, ab illa fera vindicaverunt. quid timide auditis? quid circumspicitis? quid cunctamini? hoc est quod semper optastis. hostis est Maximinus; di facient ut esse iam desinat, et Gordiani senis felicitatem atque prudentiam, iuvenis virtutem atque constantiam laeti experiamus. post haec litteras legit Gordianorum ad senatum et ad se missas, tunc adclamavit senatus: Di, vobis gratias, liberati ab hostibus sumus, sic penitus liberemur. Maximinum hostem omnes iudicamus. Maximinum cum filio dis in feris devovemus. Gordianos Augustos appellamus. Gordianos principes agnoscimus. imperatores de
[*](adclamauit Peter; clamauit P. sic Mommsen; si P, Peter. ) p.402
senatu di conservent, imperatores nobiles victores videamus, imperatores nostros Roma videat, hostes publicos qui occiderit, praemium meretur.
Dicit Iunius Cordus tacitum senatus consultum fuisse, quod quale sit aut quare sic appellatum, brevi exponam: omnino exemplum senatus consulti taciti non aliud est hodie, quam quo vestra Clementia convocatis ad interiora maioribus ea disponit quae non sunt omnibus publicanda. de quibus adiurare etiam soletis, ne quis ante rem completam quicquam vel audiat vel intellegat. hunc autem morem apud veteres necessitates publicae reppererunt, ut, si forte aliqua vis ab hostibus inmineret, quae cogeret vel humilia captare consilia vel aliqua constituere, quae non prius oporteret dici quam effici, vel si nollent ad amicos aliqua permanare, senatus consultum tacitum fieret, ita ut non scribae, non servi publici, non censuales illis actibus interessent, senatores exciperent, senatores omnium officia censu alium scribarumque complerent, ne quid forte proderetur. factum est ergo senatus consultum tacitum, ne res ad Maximinum pervenire!
Sed statim illa, ut se habent hominum mentes, eorum dumtaxat qui erubescunt per se ea non agnosci quae sciunt, et qui humiles se putant, si commissa non prodant, omnia comperit Maximinus, ita ut exemplum senatus consulti taciti acciperet, [*](It is hard to know how much of all this learned discussion about the senatus consultum tacitum is true. No other instance of such a secret document is known. ) [*](The clerks attached to the bureau of the magister censuum, who was charged with the duty of assessing the property of the )
p.404
quod numquam antea fuerat factitatum. exstat denique eius epistula ad praefectum urbi talis: Senatus consultum tacitum nostrorum illorum principum legi, quod tu, praefectus urbi, factum esse fortasse non nosti, nam nec interfuisti. cuius exemplum ad te misi, ut scires quomodo Romanam rem publicam regeres. enarrari autem non potest, quae commotio fuerit Maximini, cum audivit contra se Africam descivisse, nam senatus auctoritate percepta incurrere in parietes, vestem scindere, gladium arripere, quasi omnes posset occidere, prorsus furere videbatur. Praefectus urbi acceptis litteris acrioribus populum et milites adlocutus est, dicens Maximinum iam occisum. ex quo gaudium maius fuit, statimque delectae sunt statuae atque imagines eius qui hostis fuerat iudicatus, usus est sane senatus pendente bello potestate qua debuit, nam delatores, calumniatores, procuratores et omnem illam faecem Maximinianae tyrannidis occidi iussit, atque parum fuit quod senatus iudicaverat, illud populi iudicium fuit quod occisi fracti sunt et in cloacam missi, tunc et praefectus urbi Sabinus, consularis vir, fuste iam percussus occisus et in publico derelictus est.
Haec ubi comperit Maximinus, statim cohortatus est milites hoc genere contionis: Sacrati conmilitones, immo etiam mi consecranei et quorum [*](faecem Eyssenhardt, Peter; facem P. )
p.406
mecum plerique vere militatis, dum nos a Germania Romanam defendimus maiestatem, dum nos Illyricum a barbaris vindicamus, Afri fidem Punicam praestiterunt, nam duos nobis Gordianos, quorum alter senio ita fractus est ut non possit adsurgere, alter ita luxurie perditus ut debilitatem habeat pro senectute, imperatores fecerunt, et ne hoc parum esset, factum Afrorum nobilis ille senatus agnovit, et pro quorum liberis arma portamus, hi contra nos viginti viros statuerunt et omnes velut contra hostes sententias protulerunt. quin immo agite, ut viros decet, properandum est ad urbem, nam et viginti viri consulares contra nos lecti sunt, quibus resistendum est nobis fortiter agentibus, vobis feliciter dimicantibus. lentas militum mentes et non alacres animos hac contione et Maximinus ipse cognovit, denique statim ad filium scripsit, qui longe post sequebatur, ut adceleraret, ne quid contra eum se absente milites cogitarent, litterarum exemplum tale Iunius Cordus edidit: Refert ad te stipator meus Tynchanius quae gesta cognovi vel in Africa vel Romae, refert quae sint militum mentes. quaeso, quantum potes, properes, ne quid, ut solet, militaris turba plus faciat, quid verear ex eo audies quem ad te misi.