Interest, ut senatus consultum, quo1 Gordiani imperatores appellati sunt et Maximinus hostis, litteris [*](quo om. in P. )
p.400
propagetur. non legitimo sed indicto senatus die consul iam domi conventus cum praetoribus, aedilibus et tribunis plebis venit in Curiam, praefectus urbi, cui nescio quid redoluerat, et qui publicas litteras non acceperat, a conventu se abstinuit. sed profuit, nam consul ante solitas adclamationes, priusquam aliquid in Maximinum feliciter diceretur, ait: Patres conscripti, Gordiani duo, pater et filius, ambo ex consulibus, unus vester pro consule, alter vester legatus, magno Afrorum consilio imperatores sunt appellati, gratias igitur agamus Thysdritanae iuventuti, gratias Carthaginiensi populo semper de voto; ab inmani nos belua, ab illa fera vindicaverunt. quid timide auditis? quid circumspicitis? quid cunctamini? hoc est quod semper optastis. hostis est Maximinus; di facient ut esse iam desinat, et Gordiani senis felicitatem atque prudentiam, iuvenis virtutem atque constantiam laeti experiamus. post haec litteras legit Gordianorum ad senatum et ad se missas, tunc adclamavit senatus: Di, vobis gratias, liberati ab hostibus sumus, sic penitus liberemur. Maximinum hostem omnes iudicamus. Maximinum cum filio dis in feris devovemus. Gordianos Augustos appellamus. Gordianos principes agnoscimus. imperatores de
[*](adclamauit Peter; clamauit P. sic Mommsen; si P, Peter. ) p.402
senatu di conservent, imperatores nobiles victores videamus, imperatores nostros Roma videat, hostes publicos qui occiderit, praemium meretur.
Dicit Iunius Cordus tacitum senatus consultum fuisse, quod quale sit aut quare sic appellatum, brevi exponam: omnino exemplum senatus consulti taciti non aliud est hodie, quam quo vestra Clementia convocatis ad interiora maioribus ea disponit quae non sunt omnibus publicanda. de quibus adiurare etiam soletis, ne quis ante rem completam quicquam vel audiat vel intellegat. hunc autem morem apud veteres necessitates publicae reppererunt, ut, si forte aliqua vis ab hostibus inmineret, quae cogeret vel humilia captare consilia vel aliqua constituere, quae non prius oporteret dici quam effici, vel si nollent ad amicos aliqua permanare, senatus consultum tacitum fieret, ita ut non scribae, non servi publici, non censuales illis actibus interessent, senatores exciperent, senatores omnium officia censu alium scribarumque complerent, ne quid forte proderetur. factum est ergo senatus consultum tacitum, ne res ad Maximinum pervenire!