Maximini Duo
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
Ne fastidiosum esset Clementiae tuae, Constantine maxime, singulos quosque principes vel principum liberos per libros singulos legere, adhibui moderationem, qua in unum volumen duos Maximinos, patrem filiumque, congererem. servavi deinceps hunc ordinem, quem Pietas tua etiam ab Tatio Cyrillo, Clarissimo Viro, qui Graeca in Latinum vertit, servari voluit. quod quidem non in uno tantum libro sed etiam in plurimis deinceps reservabo, exceptis magnis imperatoribus, quorum res gestae plures atque clariores longiorem desiderant textum. Maximinus senior sub Alexandro imperatore enituit. militare autem sub Severo coepit. hic de vico
Et in prima quidem pueritia fuit pastor, iuvenum etiam procer, et [*]() qui latronibus insidiaretur et suos ab incursionibus vindicaret, prima stipendia equestria huic fuere, erat enim magnitudine corporis conspicuus, virtute inter omnes milites clarus, forma virili decorus, ferus moribus, asper, superbus, contemptor, saepe tamen iustus. Innotescendi sub Severo imperatore prima haec fuit causa: natali Getae, filii minoris, Severus militares dabat ludos propositis praemiis argenteis, id est armillis, torquibus et balteolis. hic adulescens et semibarbarus et vix adhuc Latinae linguae, prope Thracica imperatorem publice petiit, ut sibi daret licentiam contendendi cum iis qui iam non mediocri loco militarent. magnitudinem corporis Severus mi- ratus primum eum cum lixis composuit, sed fortissimis quibusque, ne [*]() disciplinam militarem conrumperet. [*](iuuenum etiam procer, et Hohl (Rh. Mus., lxx., p. 477); nonnum etiam procerte P; nonnumquam etiam † procerte Peter.) [*](quibus nec P. )
iussusque militare, tertia forte die cum processisset Severus ad campum, in turba exultantem more barbarico Maximinum vidit iussitque statim tribuno, ut eum coerceret ac Romana disciplina [*]() imbueret. tunc ille, ubi de se intellexit imperatorem locutum, suspicatus barbarus et notum se esse principi et inter multos conspicuum, ad pedes imperatoris equitantis accessit. tum volens Severus explorare quantus in currendo esset, equum admisit multis circuitionibus, et cum senex imperator laborasset, neque ille a currendo per multa spatia desisset, ait ei: Quid vis, Thracisce? num quid delectat luctari post cursum? tum Quantum libet, inquit, Imperator. post hoc ex equo Severus descendit et recentissimos quosque ac fortissimos milites ei comparari iussit, tum ille more solito septem fortissimos uno sudore vicit solusque omnium a Severo post argentea praemia torque aureo donatus est iussusque inter stipatores corporis semper in aula consistere, hinc igitur factus conspicuus inter milites clarus, amari a tribunis, a conmilitonibus suspici, impetrare ab imperatore quod vellet, locis etiam militiae a Severo adiutus, cum esset peradulescens, longitudine [*](ac Romana disciplina Baehrens, Lessing; ac Romanam disciplinam P, Pete r1. )
Bibisse autem illum saepe in die vini Capitolinam amphoram constat, comedisse et quadraginta libras carnis, ut autem Cordus dicit, etiam sexaginta. quod satis constat, holeribus semper abstinuit, a frigidis prope semper, nisi cum illi potandi necessitas, sudores saepe suos excipiebat et in calices vel in vasculum mittebat, ita ut duos vel tres sextarios sui sudoris ostenderet. Hic diu sub Antonino Caracallo ordines duxit centuriatos et ceteras militares dignitates saepe tractavit. sub Macrino, quod eum qui imperatoris sui filium occiderat vehementer odisset, a militia desiit et in Thracia in vico ubi genitus fuerat possessiones comparavit ac semper cum Gothis commercia exercuit, amatus est autem unice a Getis quasi eorum civis. Alani quicumque ad ripam venerunt amicum eum donis vicissim recurrentibus adprobabant. Sed occiso Macrino cum filio suo, ubi Heliogabalum quasi Antonini filium imperatorem comperit, iam maturae aetatis ad eum venit petiitque, ut quod avus eius Severus iudicii circa se habuerat, et ipse haberet, sed [*]() apud impurum hominem valere nihil potuit. nam dicitur cum eo iocatus esse Heliogabalus [*](sed om. in P. )
Aiacem alii vocabant, a suo exercitu dimoveret. fuit igitur sub homine impurissimo tantum honore tribunatus, sed numquam ad manum eius accessit, numquam illum salutavit per totum triennium huc atque illuc discurrens; modo agris, modo otio, modo fictis languoribus occupatus est. Occiso Heliogabalo, ubi primum [*]() comperit Alexandrum principem nominatum, Romam contendit. quem Alexander miro cum gaudio, mira cum gratulatione suscepit, ita [*]() ut in senatu verba faceret talia: Maximinus, patres conscripti, tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me confugit, qui sub impura illa belua militare non potuit, qui apud divum parentem meum Severum tantus fuit quantum illum fama comperitis. statim denique illum tribunum legionis quartae ex tironibus, quam ipse composuerat, dedit et [*]() [*](dicens: diceris Editor; dicens P, Peter1; diceris Mommsen, Peter2.) [*](Here follows in P the misplaced portion of the Vita Alexandri, c. xliii. 1, fecisset et, to c. lviii. 1, de Isauria; see Intro, to Vol. i. p. xxxiii. The portion of the Vita Maxim, beginning comperit Alexandrum and ending omnes qui mecum, c. xviii. 2, has been similarly transferred to Max.-Balb., viii. 2, after homines vulgar es.) [*](ita om. in P. ) [*](et om. in P. )
Accepta igitur legione statim eam exercere coepit, quinta quaque die iubebat milites decurrere, inter [*]() se simulacra bellorum agere, gladios, loricas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum cottidie circumspicere; calciamenta quin etiam ipse prospiciebat, prorsus autem ut patrem militibus praeberet, sed cum eum quidam tribuni reprehenderent, dicentes, Quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut ducatum possis accipere? ille dixisse fertur, Ego vero, quo maior fuero, tanto plus laborabo. exercebat cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et septenos iam grandaevus ad terram prosternens. denique invidentibus cunctis, cum quidam tribunus superbior, magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei dixisset, Non magnam rem facis, si tribunus tuos milites vineis, ille ait Visne congrediamur? cumque adversarius adnuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit et continuo dixit, Date alium, sed tribunum. [*](inter Madvig; in P, Peter. )
His rebus conspicuum virum Alexander, magnorum meritorum iudex, in suam perniciem omni exercitui praefecit, gaudentibus cunctis ubique tribunis, ducibus et militibus, denique totum eius exercitum, qui sub Heliogabalo magna ex parte torpuerat, ad suam militarem disciplinam retraxit, quod Alexandro, ut diximus, optimo quidem imperatori, sed tamen cuius aetas ab initio contemni potuerit, gravissimum fuit. nam cum in Gallia esset et non longe ab urbe quadam castra posuisset, subito inmissis militibus, ut quidam dicunt, ab ipso, ut alii, tribunis barbaris, Alexander ad matrem fugiens inter emptus est Maximino iam imperatore appellato. et causam quidem Alexandri interimendi alii aliam fuisse dicunt, quidam enim Mamaeam dicunt auctorem fuisse, ut filius deserto [*](digito uideretur P. )