Alexander Severus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Et ut severitas eius agnosci posset, unam contionem militarem indendam putavi, quae illius in re militari mores ostenderet, nam cum Antiochiam venisset, ac milites lavacris muliebribus et deliciis vacarent eique nuntiatum esset, omnes eos comprehendi iussit et in vincula conici, quod ubi compertum est, mota seditio est a legione, cuius socii erant in vincula coniecti. tum ille tribunal ascendit vinctisque omnibus ad tribunal adductis, circumstantibus etiam militibus et quidem armatis ita coepit: Commilitones, si tamen ista vobis quae a vestris facta sunt displicent, disciplina maiorum rem publicam tenet, quae si dilabitur, et nomen Romanum et imperium amittemus. neque enim sub nobis ista facienda sunt quae sub impura illa bestia nuper facta sunt. milites [*](non timendus si sugg. by Peter in note; non timet nisi P, Peter. )

p.286
Romani, vestri socii, mei contubernales et commilitones, amant, potant, lavant, et Graecorum more quidem se instituunt. [*]() hoc ego diutius feram? et non eos capitali dedam supplicio? tumultus post hoc ortus est. atque iterum: Quin continetis vocem in bello contra hostem, non contra imperatorem vestrum necessariam? certe campidoctores vestri hanc vos docuerunt contra Sarmatas et Germanos ac Persas emittere, non contra eum, qui acceptam a provincialibus annonam, qui vestem, qui stipendia vobis adtribuit. continete igitur vocem truculentam et campo ac bellis necessariam, ne vos hodie omnes uno ore atque una voce Quirites dimittam et incertum an Quirites, non enim digni estis qui vel Romanae plebis sitis, si ius Romanum non agnoscitis.

et cum vehementius fremerent ac ferro quoque minarentur, Deponite, inquit, dextras contra hostem erigendas, si fortes sitis, me enim ista non terrent, si enim unum hominem occideritis, non nobis deerit res publica, non senatus, non populus Romanus, qui me de vobis vindicet. cum nihilo minus post ista fremerent, exclamavit, Quirites, dis- cedite atque arma deponite. mirando exemplo depositis armis, depositis etiam sagulis militaribus omnes non ad [*]() castra, sed ad deversoria varia recesserunt. tuncque privatim intellectum est quantum eius severitas posset, denique etiam signa stipatores et ii [*](So Editor; lauant Graecorum morem, etquidem se instruunt P; lauant Graecorum in morem, equidem si insistunt Salm., Peter.) [*](de P. )

p.288
qui imperatorem circumdederant in castra rettulerunt, arma collecta populus ad Palatium tulit, eam tamen legionem quam exauctoravit rogatus post dies xxx, priusquam ad expeditionem Persicam proficisceretur, loco suo restituit eaque pugnante maxime vicit, cum tamen tribunos eius capitali adfecit supplicio, quod per neglegentiam illorum milites apud Daphnem luxuriati essent, vel per coniventiam seditionem fecisset exercitus.

Magno igitur apparatu inde in Persas profectus Artaxerxen regem potentissimum vicit, cum ipse cornua obiret, milites admoneret, subiectus telis [*]() versaretur, manu plurimum faceret, singulos quosque milites ad laudem verbis adduceret, fuso denique fugatoque tanto rege, qui cum septingentis elephantis falcatisque mille et octingentis curribus ad bellum venerat et [*]() equitum multis milibus, statim Antiochiam rediit et de praeda, quam Persis diripuit, suum ditavit exercitum, cum et tribunos ea quae per vicos diri- [*](telis Petschenig, Peter2; tuteli P.) [*](et ins. by Petschenig; om. in P and Peter. )

p.290
puerant et duces et ipsos milites habere iussisset. tumque primum servi Persae apud Romanos fuerunt, quos quidem, quia indigne ferunt Persarum reges quempiam suorum alicui servire, acceptis pretiis reddidit pretiumque vel iis qui manu ceperant servos dedit vel in aerarium contulit.

Post hoc Romam venit triumphoque pulcherrimo acto apud senatum primum haec verba habuit: Ex actis senatus die VII kal. Octob.: Persas, patres conscripti, vicimus, longae eloquentiae opus non est, tantum scire debetis, quae illorum arma fuerint, qui apparatus, iam primum elephanti septingenti idemque turriti cum sagittariis et onere sagittarum, ex [*]() his triginta cepimus, ducenti interfecti iacent, decem et octo perduximus. falcati currus mille octingenti, ex his [*]() adducere interfectorum animalium currus ducentos potuimus, sed id, quia et fingi poterat, facere supersedimus. centum et viginti milia equitum eorum fudimus, cataphractarios, quos [*](et P.) [*](MDCCC Salm. (cf. c. lv. 2); mille se adducere P; mille † se. adducere Peter. )

p.292
illi clibanarios vocant, decem milia in bello interemimus, eorum armis nostros armavimus. multos Persarum cepimus eosdemque vendidimus. terras interamnanas, Mesopotamiae scilicet, neglectas ab impura illa belua recepimus. Artaxerxen, potentissimum regem tam in re quam nomine, fusum fuga- vimus, ita ut eum terra Persarum fugientem videret, et qua ducta fuerant quondam signa nostrorum, ea rex ipse signis effugit relictis, haec sunt, patres conscripti, gesta, eloquentiae opus non est. milites divites redeunt, laborem in victoria nemo sentit. vestrum est supplicationem decernere, ne dis videamur ingrati. adclamatio senatus: Alexander Auguste, di te servent. Persice Maxime, di te servent. vere Parthicus, vere Persicus. tropaea tua et nos videmus, victorias et nos videmus, iuveni imperatori, patri patriae, pontifici maximo. per te victoriam undique praesumimus. ille vincit qui militem regit. dives senatus, dives miles, dives populus Romanus.

dimisso senatu Capitolium ascendit atque inde re divina facta et tunicis Persicis in templo locatis contionem huiusmodi habuit: Quirites, vicimus Persas, milites divites reduximus. vobis congiarium pollicemur, cras ludos circenses Persicos dabimus.

p.294
Haec nos et in annalibus et apud multos repperimus. sed quidam dicunt a servo suo eum proditum non vicisse regem sed, ne vinceretur, fugisse, quod contra multorum opinionem dici non dubium est iis qui plurimos legerint. nam et amisisse illum exercitum dicunt fame, frigore ac morbo, ut Herodianus auctor est contra multorum opinionem. Post hoc cum ingenti gloria comitante senatu equestri ordine atque omni populo circumfusisque undique mulieribus et infantibus, maxime militum coniugibus, pedes Palatium conscendit, cum retro currus triumphalis a quattuor elephantis traheretur. levabatur manibus hominum Alexander, vixque illi per horas quattuor ambulare permissum est, undique omnibus clamantibus: Salva Roma, salvares publica, [*]() quia salvus est Alexander. alia die actis circensibus et item ludis scaenicis deinceps congiarium populo Romano dedit, puellas et pueros, quemadmodum Antoninus Faustinianas instituerat, Mamaeanas et Mamaeanos instituit.

Actae sunt res feliciter et in Mauretania Tingitana per Furium Celsum et in Illyrico per Varium Macrinum adfinem eius et in Armenia per Iunium Palmatum, atque ex omnibus locis ei tabellae laureatae sunt delatae, quibus in senatu et apud [*](salua res publica Flor. Cusanum, acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii., p. 301; om. in P and Peter. )

p.296
populum lectis vario tempore cum etiam de Isauria [*]() optatae venissent, [*]() omnibus nominibus est ornatus, iis vero qui rem publicam bene gesserant consularia ornamenta decreta sunt, additis etiam sacerdotiis et agrorum possessionibus iis qui erant pauperes et aevo iam graves, captivos diversarum nationum amicis donavit, si aetas puerilis aut iuvenalis permisit, si qui tamen regii aut nobiliores fuerunt, eos militiae, non tamen magnae, deputavit. sola quae de hostibus capta sunt, limitaneis ducibus et militibus donavit, ita ut eorum essent, [*]() si heredes eorum militarent, nec umquam ad privatos pertinerent, dicens attentius eos militaturos, si etiam sua rura defenderent. addidit sane his et animalia et servos, ut possent colere quod acceperant, ne per inopiam hominum vel per senectutem possidendum desererentur rura vicina barbariae, quod turpissimum ille ducebat.

Post haec cum ingenti amore apud populum et senatum viveret, et sperantibus victoriam cunctis [*](With Isauria ends the portion of the vita transposed to Maxim., v. 3; see crit. note to c. xiiii. 7.) [*](optatae uenissent P, acc. to Hohl, Klio, xiii., p. 287; † uario t. c. e. d. L optate uenisset Peter.) [*](essent militarent P. )

p.298
et invitis eum dimittentibus ad Germanicum bellum profectus est, deducentibus cunctis per centum et centum quinquaginta milia, erat autem gravissimum rei publicae atque ipsi, quod Germanorum vastationibus Gallia diripiebatur. pudoremque augebat, quod victis iam Parthis ea natio inminebat rei publicae cervicibus, quae semper etiam minusculis imperatoribus subiecta videbatur, magnis igitur itineribus, laetis militibus contendit, sed cum ibi quoque seditiosas legiones comperisset, abici eas praecepit. verum Gallicanae mentes, ut sese habent durae ac retorridae et saepe imperatoribus graves, severitatem hominis nimiam et longe maiorem post Heliogabalum non tulerunt, denique agentem eum cum paucis in Britannia, ut alii volunt in Gallia, in vico cui Sicilia nomen est, non ex omnium sententia sed latrocinantium modo quidam milites et ii praecipue qui Heliogabali praemiis effloruerunt, cum severum principem pati non possent, occiderunt, multi dicunt a Maximino inmissos tirones, qui ei ad exercendum dati fuerant, eum occidisse, multi aliter; a militibus tamen constat, cum iniuriose quasi in puerum eundem et matrem eius avaram et cupidam multa dixissent.

Imperavit annis xiii diebus VIIII. vixit annis [*](On Alexander's severity see c. xii. 5 and note. It certainly was not responsible for this mutiny; see note to § 1. ) [*](Victor also says that he was killed at Sicilia, a vicus Britanniae (Caes., xxiv. 4), but this is, of course, an error due to some confusion in the name. All the testimony points to the belief that his death occurred at or near Mainz; see C.I.L., xiii. 2, p. 298. ) [*](Maximinus (Thrax), his successor; see Maxim., vii. )

p.300
XXVIIII mensibus III diebus vii. egit omnia ex consilio matris, cum qua occisus est. Omina mortis haec fuerunt: cum natalem diem commendaret, hostia cruenta effugit et, ut se civiliter gerebat ac permixtus populo erat, albam eius vestem, cum qua constiterat, cruentavit. laurus in Palatio cuiusdam [*]() civitatis, a qua proficiscebatur ad bellum, ingens et antiqua tota subito decidit, arbores fici tres, quae ficus eas ferrent quibus Alexandrinarum nomen est, subito ante illius tentorium deciderunt, cum tentoria imperatoria his adnexa essent, mulier Druias eunti exclamavit Gallico sermone, Vadas nec victoriam speres nec te militi tuo credas. tribunal ascendit, ut contionaretur et faustum aliquid diceret, et [*]() ita coepit Occiso imperatore Heliogabalo. hoc tamen omini fuit quod iturus ad bellum milites adloqui minus fausta oratione coeptaverat.