Alexander Severus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Omina imperii haec habuit: primum quod ea die natus est qua defunctus vita Magnus Alexander dicitur, deinde quod in templo eius mater enixa est, tertio quod ipsius nomen accepit, tum praeterea quod ovum purpurei coloris eadem die natum qua ille natus est palumbinum anicula quaedam matri eius obtulit; ex quo quidem haruspices dixerunt imperatorem quidem illum, sed non diu futurum et cito ad imperium perventurum. tum praeterea, quod tabula Traiani imperatoris, quae geniali lecto patris inminebat, dum ille in templo pareretur, in lectum eius decidit, his accessit quod nutrix ei Olympias data est, quo nomine mater Alexandri appellata est. nutritor Philippus provenit casu unus ex rusticis, quod nomen patri Alexandri Magni fuit, fertur die prima natalis toto [*](currerent P.) [*](quod om. in P. )

p.202
die apud Arcam Caesaream stella primae magnitudinis visa et sol circa domum patris eius fulgido ambitu coronat us. cum eius natalem haruspices commendarent, dixerunt eum summam rerum tenturum, idcirco quod hostiae de ea villa quae esset Severi imperatoris adductae essent, et quas in illius honorem coloni parassent. nata in domo laurus iuxta persici arborem intra unum annum persici arborem vicit, unde etiam coniectores dixerunt Persas ab eo esse

vincendos. mater eius pridie quam pareret somniavit se purpureum dracunculum parere, pater eadem nocte in somniis vidit alis se Romanae Victoriae, quae in senatu, ad caelum vehi. ipse cum vatem consuleret de futuris, hos accepisse dicitur versus adhuc parvulus; et primum quidem sortibus Te manet imperium caeli terraeque intellectum est quod inter divos etiam referretur, [*]() Te manet imperium quod tenet imperium. ex quo intellectum est Romani illum imperii principem futurum, nam ubi est imperium nisi apud Romanos quod tenet imperium? et haec quidem de Graecis versibus sunt prodita. ipse autem, cum parentis hortatu animum a philosophia musicaque ad [*]() alias artes [*](referretur Jordan, Peter 2; referetur P, Peter2.) [*](musicaque ad Jordan, Peter2; et musica quae P. )

p.204
traduceret, Vergilii sortibus huiusmodi inlustratus est: Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent; tu regere imperio populos, Romane, memento, hae tibi erunt artes pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos. fuerunt multa alia signa, quibus principem humani generis esse constaret. Nimius ardor oculorum et diutius intuentibus gravis, divinatio mentis frequentissima, rerum memoria singularis, quam mnemonico Acholius ferebat adiutam. et cum puer ad imperium pervenisset, fecit cuncta cum matre, ut et illa videretur pariter imperare, mulier sancta sed avara et auri atque argenti cupida.

Ubi ergo Augustum agere coepit, primum removit omnes iudices a re publica et a ministeriis atque

p.206
muneribus, quos impurus ille ex genere hominum turpissimo provexerat; deinde senatum et equestrem ordinem purgavit, ipsas deinde tribus et eos qui militaribus nituntur praerogativis purgavit et Palatium suum comitatumque omnem abiectis ex aulico ministerio cunctis obscenis et infamibus; nec quemquam passus est esse in Palatinis nisi [*]() necessarium hominem, iure iurando deinde se constrinxit ne quem adscriptum, id est vacantivum, haberet, ne annonis rem publicam gravaret, dicens malum publicum [*]() esse imperatorem, qui ex visceribus provincialium homines non necessarios nec rei publicae utiles pasceret. fures iudices [*]() iussit in civitatibus ullis numquam videri et si essent visi deportari per rectores provinciarum, annonam militum diligenter inspexit, tribunos, qui per [*]() stellaturas militibus aliquid tulissent, capitali poena adfecit, negotia et causas prius a scriniorum principibus et doctissimis iuris peritis et sibi fidelibus, quorum primus tunc Ulpianus fuit, tractari ordinarique atque ita referri ad se praecepit.

Leges de iure populi et fisci moderatas et infinitas sanxit neque ullam constitutionem sacravit [*](nisi om. in P1.) [*](publicum Cas., Jordan; pupillum P; populi uillicum Salm., Peter.) [*](iudices Editor (see c. xvii. 1-2); iudicare P, Peter; iudicata re von Winterfeld, Walter.) [*](per om. in P. )

p.208
sine viginti iuris peritis et doctissimis ac sapientibus viris iisdemque disertissimis non minus quinquaginta, ut non minus in consilio essent sententiae quam senatus consultum conficerent, et id quidem ita ut iretur per sententias singulorum ac scriberetur quid quisque dixisset, dato tamen spatio ad disquirendum cogitandumque priusquam dicerent, ne incogitati dicere cogerentur de rebus ingentibus, fuit praeterea illi consuetudo, ut si de iure aut de negotiis tractaret, solos doctos et disertos adhiberet, si vero de re militari, militares veteres et senes bene meritos et locorum peritos ac bellorum et castrorum et omnes litteratos et maxime eos qui historiam norant, requirens quid in talibus causis quales in disceptatione versabantur veteres imperatores vel Romani vel exterarum gentium fecissent.