Alexander Severus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Interfecto Vario Heliogabalo—sic enim malumus dicere quam Antoninum, quia et nihil Antoninorum pestis illa ostendit et hoc nomen ex annalibus senatus auctoritate erasum est—ad remedium generis humani Aurelius Alexander, urbe Arcena genitus, Varii filius, Variae nepos et consobrinus ipsius Heliogabali, accepit imperium, cum ante Caesar a senatu esset appellatus, mortuo scilicet Macrino; Augustumque nomen idem recepit, addito eo ut et patris patriae nomen et ius proconsulare et tribuniciam potestatem et ius quintae relationis deferente senatu uno die adsumeret. Et ne praeceps ista honorum continuato videatur, exponam causas, quibus id et senatus coactus est facere

p.180
et ille perpeti, non enim aut gravitati senatus congruebat omnia simul deferre aut bono principi raptum ire tot simul dignitates. milites iam insueverant sibi imperatores et tumultuario iudicio facere et item facile mutare, adferentes nonnumquam ad defensionem se idcirco fecisse quod nescissent senatum principem appellasse. nam et Pescennium Nigrum et Clodium Albinum et Avidium Cassium et antea Lucium Vindicem et L. Antonium, [*]() et ipsum Severum, cum senatus iam Iulianum dixisset principem, imperatores fecerant, atque ista res bella civilia severat, quibus necesse fuit militem contra hostem paratum parricida-liter

perire, hac igitur causa festinatum est ut omnia simul Alexander quasi iam vetus imperator acciperet. huc accessit nimia et senatus et populi inclinatio post illam cladem, quae non solum Antoninorum nomen decoloravit set etiam Romanum dehonestavit imperium, certatim denique omnia decreta sunt et nominum genera et potestatum. primus denique omnium cuncta insignia et honorificentiae genera simul recepit, suffragante sibimet Caesaris nomine, quod iam ante aliquot annos meruerat, et magis suffragante vita et moribus, cum illi magnum conciliasset favorem, quod Heliogabalus occidere conatus est nec [*](Antoninum P. )

p.182
potuit et militibus repugnantibus et senatu refragante. atque haec parva sunt, nisi quod dignum se exhibuit quem senatus servaret, quem salvum milites cuperent, quem omnium bonorum sententia principem diceret.

Alexander igitur, cui Mamaea mater fuit (nam et ita dicitur a plerisque), a prima pueritia artibus bonis imbutus tam civilibus quam militaribus ne unum quidem diem sponte sua transire passus est quo se non et ad litteras et ad militiam exerceret, nam in prima pueritia liberatores habuit Valerium Cordum et Titum Veturium et Aurelium Philippum libertum patris, qui vitam eius postea in litteras misit, grammaticum in patria Graecum Nehonem, rhetorem Serapionem, philosophum Stilionem, Romae grammaticos Scaurinum Scaurini filium, doctorem celeberrimum, rhetores Iulium Frontinum et Baebium Macrianum et Iulium Granianum, cuius hodieque declamatae [*]() feruntur, sed in Latinis non multum profecit, ut ex eiusdem orationibus apparet, quas in [*]() senatu habuit, vel ex [*]() contionibus, quas apud milites vel apud populum. nec valde amavit Latinam facundiam sed amavit litteratos homines vehementer, eos etiam reformidans, ne quid de se asperum scriberent. denique quos dignos ad id esse [*]() videbat, singula quaeque, quae publice et privatim agebat, se [*](orationes declamatae P corr.) [*](in om. in P.) [*](ex om. in P.) [*](eos digno adesce P. )

p.184
ipso docente volebat addiscere, si forte ipsi non adfuissent, eaque petebat ut, si vera essent, in litteras mitterent.

Dominum se appellari vetuit, epistulas ad se quasi ad privatum scribi iussit servato tantum nomine imperatoris. gemmas de calciamentis et vestibus tulit, quibus usus fuerat Heliogabalus. veste, ut et pingitur, alba usus est nec aurata, paenulis togisque communibus, cum amicis tam familiariter vixit ut communis esset ei saepe consessus, iret ad convivia eorum, aliquos autem haberet cotidianos etiam non vocatos, salutaretur vero quasi unus e senatoribus patente velo admissionalibus remotis aut solis iis qui ministri ad fores fuerant, cum antea [*]() salutare principem non liceret, quod eos videre non poterat. Et erat eius corporis ut praeter venustatem ac virilem, [*]() quem hodieque et in pictura et in statuis videmus, decorem [*]() ei inesset staturae militaris robur, militis valetudo eius qui vim sui corporis sciret ac semper curaret, erat praeterea cunctis hominibus amabilis et ab aliis Pius appellabatur, ab omnibus certe sanctus et utilis rei publicae, huic sors in [*](cum antea ins. by Egnatius; om. in P; lacuna assumed by Peter.) [*](ac uirilem Eyssenhardt, Peter2; aculem P. ) [*](decorem ei inesset Peter2; decureum esse P. )

p.186
templo Praenestinae talis exstitit, cum illi Heliogabalus insidiaretur: Si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris.

Alexandri nomen accepit quod in templo dicato apud Arcenam urbem Alexandro Magno natus esset, cum casu illuc die festo Alexandri cum uxore pater isset [*]() sollemnitatis implendae causa, cui rei argumentum est quod eadem die natalem habet hic Mamaeae Alexander qua ille Magnus excessit e vita. delatum sibi Antonini nomen a senatu recusavit, cum [*]() hic magis adfinitate Caracallo [*]() iungeretur, quam ille subditivus; si quidem, ut Marius Maximus dixit in Vita Severi, nobilem orientis mulierem Severus, cuius hanc genituram esse compererat ut uxor imperatoris esset, adhuc privatus et non magni satis loci, duxit uxorem, ex qua adfinitate hic Alexander fuit, cui vere per matrem suam consobrinus Varius Heliogabalus fuit. recusavit et Magni nomen ei quasi Alexandro oblatum [*]() senatus iudicio.

Interest relegere orationem, qua nomen [*](pater isset Petschenig, Peter2; patris P.) [*](cum om. in P.) [*](Caracallo Lessing, Petschenig; Caracalli P, Peter. ) [*](est oblatum P; est dei. by Gruter and Peter. )

p.188
Antonini et Magni delatum sibi a senatu recusavit. quam priusquam praeferam innectam [*]() adclamationes senatus, quibus id decretum est. ex actis urbis: A. d. pridie nonas Martias, cum senatus frequens in curiam, hoc est in Aedem Concordiae templumque inauguratum, convenisset, rogatusque esset Aurelius Alexander Caesar Augustus ut eo veniret, [*]() ac primo recusasset, quod sciret de honoribus suis agendum, deinde postea venisset, adclamatum: Auguste innocens, di te servent. Alexander imperator, di te servent. di te nobis dederunt, di conservent. di te ex manibus impuri eripuerunt, di te perpetuent. impurum tyrannum et tu perpessus es, impurum et obscenum et tu vivere doluisti. di illum eradicarunt, di te servarunt. infamis imperator rite damnatus, felices nos imperio tuo, felicem rem publicam, infamis unco tractus est ad exemplum timoris. luxuriosus imperator iure punitus est, contaminator honorum iure punitus est. di immortales Alexandro vitam, iudicia deorum hinc apparent.

et cum egisset gratias Alexander, adclamatum est: Antonine Alexander, di te servent. [*](innectam Kellerbauer, Peter2; etiam P.) [*](ut eo ueniret Peter; ut contineret P. )

p.190
Antonine Aureli, di te servent. Antonine Pie, di te servent. Antonini nomen suscipias rogamus, praesta bonis imperatoribus ut Antoninus dicaris. nomen Antoninorum tu purifica. quod ille infamavit tu purifica. redde in integrum nomen Antoninorum. sanguis Antoninorum se cognoscat, iniuriam Marci tu vindica, iniuriam Veri tu vindica, iniuriam Bassiani tu vindica, peior Commodo solus Heliogabalus, nec imperator nec Antoninus nec civis nec senator nec nobilis nec Romanus, in te salus, in te vita. ut vivere delectet, Antoninorum Alexandro vitam, ut vivere delectet, [*]() Antoninus vocetur. Antoninorum templa Antoninus dedicet. Parthos et Persas Antoninus vincat, sacrum nomen sacratus accipiat, sacrum nomen castus accipiat. Antonini nomen di [*]() cognoscant, Antoninorum honorem di conservent. in te omnia, per te omnia. Antonine, aveas.

Et post adclamationes Aurelius Alexander Caesar Augustus: Gratias vobis, patres conscripti, non nunc primum sed et de Caesareano nomine et de vita servata et Augusti nomine addito et de pontificatu maximo et de tribunicia potestate et proconsulari imperio, quae omnia novo exemplo uno die in me contulistis. et cum diceret, adclamatum: Haec [*](delectet et P.) [*](di Jordan, Peter; ut P. )

p.192
suscepisti, Antonini nomen suscipe, mereatur senatus, Antonini mereantur. Antonine Auguste, di te servent, di te Antoninum conservent. monetae nomen Antonini reddatur, templa Antoninorum Antoninus consecret. Aurelius Alexander Augustus: Ne quaeso, patres conscripti, ne me ad hanc certaminis necessitatem vocetis, ut ego cogar tanto nomini satis facere, cum etiam hoc ipsum nomen licet peregrinum tamen gravare videatur, haec enim nomina insignia onerosa sunt. quis enim Ciceronem diceret mutum? quis indoctum Varronem? quis impium Metellum? et, ut hoc di avertant, quis non aequantem nomina ferat degentem [*]() in clarissima specie dignitatum?

item adclamata quae supra, item imperator dixit: Antoninorum nomen [*]() vel iam numen potius quantum [*]() fuerit, meminit vestra Clementia, si pietatem, quid Pio sanctius? si doctrinam, quid Marco prudentius? si innocentiam, quid Vero simplicius? si fortitudinem, quid Bassiano fortius? nam Commodi meminisse nolo, qui hoc ipso [*]() deterior fuit quod cum illis moribus Antonini nomen obtinuit. Diadumenus autem nec tempus habuit nec aetatem et arte patris hoc nomen [*](degentem Gruter, Peter; digerentem P.) [*](nomen om. in P.) [*](quantum Baehrens, Peter2; quam P.) [*](si hoc ipse P. )

p.194
incurrit. item adclamatum ut supra, item imperator dixit: Nuper certe, patres conscripti, meministis, cum ille omnium non solum bipedum sed etiam quadrupedum spurcissimus Antonini nomen praeferret et in turpitudine atque luxuria Nerones, Vitellios, Commodos vinceret, qui gemitus omnium fuerit, cum per populi et honestorum coronas una vox esset, hunc impie [*]() Antoninum dici, per hanc pestem tantum [*]() violari nomen. et cum diceret, adclamatum est: Di mala prohibeant. haec te imperante non time- mus, de his te duce securi sumus, vicisti vitia, vicisti crimina, vicisti dedecora. Antonini nomen ornabis. id certe scimus, [*]() bene praesumimus. nos te et a pueritia probavimus et nunc probamus. item imperator: Neque ego, patres conscripti, idcirco timeo istud venerabile omnibus nomen accipere, quod verear in haec vitia delabatur vita, ut [*]() nos nominis pudeat, sed primum displicet alienae familiae nomen adsumere, deinde quod gravari me credo.

et cum diceret, adclamatum est ut supra, item dixit: Si enim Antonini nomen accipio, possum et Traiani, possum et Titi, possum et Vespasiani. et cum diceret, adclamatum est: Quomodo Augustus, sic et Antoninus. et imperator: Video, patres [*](inpie Petschenig; inte P; inepte Peter.) [*](tantum P corr.; tactum P1; sanctum Salm.,, Peter.) [*](ornabis. id certe scimus Baehrens, Petschenig; ornauisti. certe sumus P; ornabis. certe praesumimus Peter.) [*](ut Peter; aut P. )

p.196
conscripti, quod vos moveat [*]() ad hoc nobis nomen addendum. Augustus primus primus est huius auctor imperii, et in eius nomen [*]() omnes velut quadam adoptione aut iure hereditario succedimus. Antonini ipsi Augusti dicti sunt. Antoninus item primus [*]() Marcum et item Verum iure adoptionis vocavit, Commodi autem hereditarium fuit, susceptum Diadumeno, adfectatum in Bassiano, ridiculum in Aurelio. et cum diceret, adclamatum est: Alexander Auguste, di te servent. di immortales faveant [*]() verecundiae tuae, prudentiae tuae, innocentiae tuae, castitati tuae. hinc intellegimus qualis futurus sis, hinc probamus. tu facies ut senatus bene principes eligat. tu facies optimum esse iudicium senatus. Alexander Auguste, di te servent. templa Antoninorum Alexander Augustus dedicet. Caesar noster, Augustus noster, imperator noster, di te servent. vincas, valeas, multis annis imperes.

Alexander imperator dixit: Intellego, patres conscripti, me obtinuisse quod volui et in acceptum refero, plurimas gratias [*]() et agens et habens, enisurus ut et hoc nomen, quod in imperium detulimus, tale sit, ut et ab aliis desideretur et bonis vestrae pietatis iudiciis offeratur. Post haec adclamatum est: Magne Alexander, di te servent. si Antonini nomen repudiasti, Magni [*](moueat om. in P.) [*](nomen om. in P.) [*](primus Peter; saepius P.) [*](di faueant Flor. Cusanum (see Mommsen, Ges. Schr., vii. p. 301); om by P and Peter. ) [*](plurimas gratias sed P corr.; plurimas sed P1; plurimas et Peter. )

p.198
praenomen suscipe. Magne Alexander, di te servent. et cum saepius dicerent, Alexander Augustus: Facilius fuit, patres conscripti, ut Antoninorum nomen acciperem, aliquid enim vel adfinitati deferrem vel consorationi nominis imperialis. Magni vero nomen cur accipiam1? quid enim iam magnum feci? cum id Alexander post magna gesta, Pompeius vero post magnos triumphos acceperit, quiescite igitur, venerandi patres, et vos ipsi magnifici unum me de vobis esse censete, quam Magni nomen ingerite.

post haec adclamatum est: Aureli Alexander Auguste, di te servent et reliqua ex more. Dimisso senatu, cum et alia multa eo die essent acta, quasi triumphans domum se recepit, multo clarior visus est alienis nominibus non receptis quam si recepisset, atque ex eo constantiae ac plenae gravitatis famam obtinuit, si quidem uni viro [*]() vel adulescenti potius senatus totus persuadere non potuit. sed quamvis senatu rogante non potuerit persuaderi, ut vel Antonini vel Magni nomina susciperet, tamen ob ingentem vigorem animi et mirandam singularemque constantiam contra militum insolentiam Severi nomen a militibus eidem inditum est. quod [*](accipiam Peter; accepi P.) [*](uiro ins. by Peter; om. in P. )

p.200
illi ingentem in praesentia reverentiam, magnam apud posteros gloriam peperit, cum eo accessisset ut de animi virtute nomen acceperit, si quidem solus inventus sit, qui tumultuantes legiones exauctoraverit, ut suo loco ostendetur, in milites autem gravissime animadverterit, qui forte incurrerunt [*]() aliquid quod [*]() videretur iniustum, ut et ipsum locis suis declarabimus.

Omina imperii haec habuit: primum quod ea die natus est qua defunctus vita Magnus Alexander dicitur, deinde quod in templo eius mater enixa est, tertio quod ipsius nomen accepit, tum praeterea quod ovum purpurei coloris eadem die natum qua ille natus est palumbinum anicula quaedam matri eius obtulit; ex quo quidem haruspices dixerunt imperatorem quidem illum, sed non diu futurum et cito ad imperium perventurum. tum praeterea, quod tabula Traiani imperatoris, quae geniali lecto patris inminebat, dum ille in templo pareretur, in lectum eius decidit, his accessit quod nutrix ei Olympias data est, quo nomine mater Alexandri appellata est. nutritor Philippus provenit casu unus ex rusticis, quod nomen patri Alexandri Magni fuit, fertur die prima natalis toto [*](currerent P.) [*](quod om. in P. )

p.202
die apud Arcam Caesaream stella primae magnitudinis visa et sol circa domum patris eius fulgido ambitu coronat us. cum eius natalem haruspices commendarent, dixerunt eum summam rerum tenturum, idcirco quod hostiae de ea villa quae esset Severi imperatoris adductae essent, et quas in illius honorem coloni parassent. nata in domo laurus iuxta persici arborem intra unum annum persici arborem vicit, unde etiam coniectores dixerunt Persas ab eo esse

vincendos. mater eius pridie quam pareret somniavit se purpureum dracunculum parere, pater eadem nocte in somniis vidit alis se Romanae Victoriae, quae in senatu, ad caelum vehi. ipse cum vatem consuleret de futuris, hos accepisse dicitur versus adhuc parvulus; et primum quidem sortibus Te manet imperium caeli terraeque intellectum est quod inter divos etiam referretur, [*]() Te manet imperium quod tenet imperium. ex quo intellectum est Romani illum imperii principem futurum, nam ubi est imperium nisi apud Romanos quod tenet imperium? et haec quidem de Graecis versibus sunt prodita. ipse autem, cum parentis hortatu animum a philosophia musicaque ad [*]() alias artes [*](referretur Jordan, Peter 2; referetur P, Peter2.) [*](musicaque ad Jordan, Peter2; et musica quae P. )

p.204
traduceret, Vergilii sortibus huiusmodi inlustratus est: Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent; tu regere imperio populos, Romane, memento, hae tibi erunt artes pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos. fuerunt multa alia signa, quibus principem humani generis esse constaret. Nimius ardor oculorum et diutius intuentibus gravis, divinatio mentis frequentissima, rerum memoria singularis, quam mnemonico Acholius ferebat adiutam. et cum puer ad imperium pervenisset, fecit cuncta cum matre, ut et illa videretur pariter imperare, mulier sancta sed avara et auri atque argenti cupida.

Ubi ergo Augustum agere coepit, primum removit omnes iudices a re publica et a ministeriis atque

p.206
muneribus, quos impurus ille ex genere hominum turpissimo provexerat; deinde senatum et equestrem ordinem purgavit, ipsas deinde tribus et eos qui militaribus nituntur praerogativis purgavit et Palatium suum comitatumque omnem abiectis ex aulico ministerio cunctis obscenis et infamibus; nec quemquam passus est esse in Palatinis nisi [*]() necessarium hominem, iure iurando deinde se constrinxit ne quem adscriptum, id est vacantivum, haberet, ne annonis rem publicam gravaret, dicens malum publicum [*]() esse imperatorem, qui ex visceribus provincialium homines non necessarios nec rei publicae utiles pasceret. fures iudices [*]() iussit in civitatibus ullis numquam videri et si essent visi deportari per rectores provinciarum, annonam militum diligenter inspexit, tribunos, qui per [*]() stellaturas militibus aliquid tulissent, capitali poena adfecit, negotia et causas prius a scriniorum principibus et doctissimis iuris peritis et sibi fidelibus, quorum primus tunc Ulpianus fuit, tractari ordinarique atque ita referri ad se praecepit.

Leges de iure populi et fisci moderatas et infinitas sanxit neque ullam constitutionem sacravit [*](nisi om. in P1.) [*](publicum Cas., Jordan; pupillum P; populi uillicum Salm., Peter.) [*](iudices Editor (see c. xvii. 1-2); iudicare P, Peter; iudicata re von Winterfeld, Walter.) [*](per om. in P. )

p.208
sine viginti iuris peritis et doctissimis ac sapientibus viris iisdemque disertissimis non minus quinquaginta, ut non minus in consilio essent sententiae quam senatus consultum conficerent, et id quidem ita ut iretur per sententias singulorum ac scriberetur quid quisque dixisset, dato tamen spatio ad disquirendum cogitandumque priusquam dicerent, ne incogitati dicere cogerentur de rebus ingentibus, fuit praeterea illi consuetudo, ut si de iure aut de negotiis tractaret, solos doctos et disertos adhiberet, si vero de re militari, militares veteres et senes bene meritos et locorum peritos ac bellorum et castrorum et omnes litteratos et maxime eos qui historiam norant, requirens quid in talibus causis quales in disceptatione versabantur veteres imperatores vel Romani vel exterarum gentium fecissent.

Referebat Encolpius, quo ille familiarissimo usus est, illum, si umquam furem iudicem vidisset, paratum habuisse digitum, ut illi oculum erueret; tantum odium eum tenebat eorum de quibus apud se probatum quod fures fuissent, addit Septimius, qui vitam eius non mediocriter exsecutus est, tanti stomachi fuisse Alexandrum in eos iudices qui

p.210
furtorum fama laborassent, etiamsi damnati non essent, ut, si eos casu aliquo videret, commotione animi stomachi choleram evomeret toto vultu in-ardescente, [*]() ita ut nihil loqui posset, nam cum quidam Septimius Arabianus, famosus crimine furtorum et sub Heliogabalo iam liberatus, inter senatores principem [*]() salutatum venisset, exclamavit: O Marna, O Iuppiter, O di immortales, Arabianus non solum vivit, verum etiam in senatum venit, fortassis etiam de me sperat; tam fatuum, tam stultum esse me iudicat? Salutabatur autem nomine, hoc est Ave, Alexander.

si quis caput flexisset aut blandius aliquid dixisset, ut adulator, vel abiciebatur, si loci eius qualitas pateretur, vel ridebatur ingenti cachinno, si eius dignitas graviori subiacere non posset iniuriae. salutatus consessum obtulit omnibus senatoribus atque adeo nisi honestos et bonae famae homines ad salutationem non admisit, iussitque—quemadmodum in Eleusinis sacris dicitur, ut nemo ingrediatur nisi qui se innocentem novit—per praeconem edici, ut nemo salutaret principem, qui se furem esse nosset, ne [*]() aliquando detectus capitali supplicio subderetur. idem adorari se vetuit, cum iam coepisset Heliogabalus adorari regum more Persarum, erat praeterea haec illius sententia, solos fures de paupertate [*](uultui non ardescente P1.) [*](principem Edit. princ, Peter2; principes P, Peter1.) [*](ne ins. by Edit. princ. and Peter2; om. in P. )

p.212
conqueri, dum volunt scelera vitae suae tegere, item addebat sententiam de furibus notam et Graece quidem, quae Latine hoc significat: Qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus dederit, salvus erit. quae Graece talis est: o( polla\ kle/yas o)li/ga dou\s e)kfeu/cetai.

Praefectum praetorii sibi ex senatus auctoritate constituit, praefectum urbi a senatu accepit, alterum praefectum praetorii fecit, qui ne fieret etiam fugerat, dicens invitos non ambientes in re publica conlocandos. senatorem numquam sine omnium senatorum qui aderant consilio fecit, ita ut per sententias omnium crearetur, [*]() testimonia dicerent summi viri, ac si fefellissent vel testes vel ii qui sententias dicebant postea in ultimum reicerentur locum civium condemnatione adhibita, quasi falsi rei adprobati, sine ullius indulgentiae proposito, idem senatores nonnisi ad summorum in Palatio virorum suffragium fecit, dicens magnum virum esse oportere qui faceret senatorem, idem libertinos numquam in equestrem locum redegit, adserens seminarium senatorum equestrem locum esse. [*](crearetur Edit. princ. and later editors; curaretur P; circumiretur Peter. )

p.214

Moderationis tantae fuit, ut nemo umquam ab eius latere summoveretur, ut omnibus se blandum adfabilemque praeberet, ut amicos non solum primi aut secundi loci sed etiam inferiores aegrotantes viseret, ut sibi ab omnibus libere quod sentiebant [*]() dici cuperet et, cum dictum esset, audiret et, cum audisset, ita ut res poscebat emendaret atque corrigeret, sin minus bene factum esset aliquid, etiam ipse convinceret, idque sine fastu [*]() et sine amaritudine pectoris, consessum omnibus semper offerret praeter eos quos furtorum densior fama perstrinxerat, de absentibus semper requireret, denique cum ei nimiam civilitatem et Mamaea mater et uxor Memmia, Sulpicii consularis viri filia, Catuli neptis, saepe obicerent et [*]() dicerent, Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti, ille respondit, Sed securi-orem atque diuturniorem. dies denique numquam transiit, quando non aliquid mansuetum, civile, pium fecit, sed ita ut aerarium non everteret.