Antoninus Heliogobalus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Fertur et meretricem notissimam et pulcherrimam redemisse centum sestertiis eamque intactam velut virginem coluisse, huic eidem privato cum quidam diceret Non times pauper fieri? dixisse dicitur Quid melius, quam ut ipse mihi heres sim et uxori meae? habuerat praeterea facultates a multis dimissas gratia patris, idem filios se nolle dicebat, ne quis ei frugi contingeret. odores Indicos sine carbonibus ad vaporandas diaetas [*]() iubebat incendi, iter [*]() privatus numquam minus sexaginta vehiculis fecit, avia sua Varia reclamante quod omnia perditurus esset. imperator vero etiam sescenta vehicula dicitur duxisse, adserens decem milibus camelorum Persarum regem iter facere et Neronem quingentis carrucis iter inisse. causa vehiculorum erat lenonum, lenarum, meretricum, [*](diaetis Lessing; zetis P; zaetis Peter.) [*](et alia iris. by Cas. and Peter; om. in P.) [*](diaetas Lessing; zetas P; zaetas Peter.) [*](in P. )

p.168
exsoletorum, subactorum etiam bene vasatorum multitudo. in balneis semper cum mulieribus fuit, ita ut eas ipse psilothro curaret, ipse quoque barbam psilothro accurans, quodque pudendum dictu sit, eodem quo mulieres accurabantur [*]() et eadem hora. rasit et virilia subactoribus suis ad novaculam [*]() manu sua, qua postea barbam fecit, scobe auri porticum stravit et argenti, dolens quod non posset et electri, idque frequenter, quacumque fecit iter pedibus usque ad equum vel carpentum, ut fit hodie de aurosa arena.

Calciamentum numquam iteravit, anulos etiam negatur iterasse. pretiosas vestes saepe conscidit. balaenam [*]() cepit et adpendit atque ad eius aestimationem ponderis pisces amicis exhibuit, naves ' onustas mersit in portum, magnanimitatis hoc esse dicens, onus ventris auro excepit, in murrinis et onychis minxit. idem dixisse fertur, Si habuero heredem, dabo illi tutorem, qui illum haec facere cogat quae ipse feci facturusque sum. habuit etiam istam consuetudinem, ut cenas sibi exhiberet tales ut una die nonnisi de [*]() phasianis totum ederet omnesque missus sola phasianorum carne strueret, item alia die de pullis, alia de pisce illo et item illo, alia de porcis, alia de struthionibus, alia de oleribus, alia de pomis, alia de dulciis, alia de opere lactario. saepe amicos [*](So P; accurabantur loco Gas., Peter.) [*](nouaculam Gruter, von Winterfeld; nouaclum P, Peter.) [*](So Madvig; conscidit uel lanam P; † uel lanam Peter2.) [*](de om. in P. )

p.170
suos cum Aethiopibus aniculis inclusit nocturnis mansionibus et usque ad lucem detinuit, cum pulcherrimas his diceret apparatas. fecit hoc idem etiam de pueris, et tunc, ante Philippum utpote, licebat. ridebat autem sic nonnumquam, ut publice in theatro solus audiretur. ipse cantavit, saltavit, ad tibias dixit, tuba cecinit, pandurizavit, organo modulatus est. fertur et una die ad omnes Circi et theatri et Amphitheatri et omnium urbis locorum meretrices tectus cucullione mulionico, ne agnosceretur, ingressus, cum tamen omnibus meretricibus sine effectu libidinis aureos donaret, addens, Nemo sciat, Antoninus haec donat.

libidinum genera quaedam invenit, ut spinthrias veterum malorum vinceret, et omnis apparatus Tiberii et Caligulae et Neronis norat. Et praedictum eidem erat a sacerdotibus Syris biothanatum se futurum, paraverat igitur funes blatta et serico et cocco intortos, quibus, si necesse esset, laqueo vitam finiret. paraverat et gladios aureos, quibus se occideret, si aliqua vis urgueret. paraverat et in cerauniis et hyacinthis et in smaragdis venena, quibus se interimeret, si quid gravius inmineret. fecerat et altissimam turrem substratis aureis gemmatisque ante se tabulis, ex qua se praecipitaret, dicens etiam mortem suam pretiosam esse debere et ad speciem luxuriae, ut diceretur nemo sic perisse. sed nihil ista valuerunt, nam, ut diximus, et occisus [*](The Emperor Philippus Arabs. His prohibition of this vice is also recorded in Alex., xxiv. 4, and Victor, Caes., xxviii. 6. ) [*](A musical instrument with three strings, probably resembling the lute. The name has been perpetuated in a modern Italian instrument of the mandoline type. ) [*](See Suetonius, Tib., xliii. 1, and Tacitus, Annals, vi. 1. )

p.172
est per scurras et per plateas tractus et sordidissime per cloacas ductus et in Tiberim submissus est. Hic finis Antoninorum nomini in re publica fuit, scientibus cunctis istum Antoninum tam vita falsum fuisse quam nomine.

Mirum fortasse cuipiam videatur, Constantine venerabilis, quod haec clades, quam rettuli, loco principum fuerit, et quidem prope triennio; ita nemo in re publica [*]() tum fuit qui istum a gubernaculis Romanae maiestatis abduceret, cum Neroni, Vitellio, Caligulae ceterisque huiusmodi numquam tyrannicida defuerit, sed primum omnium ipse veniam peto, quod haec, quae apud diversos repperi, litteris tradidi, cum multa improba reticuerim et quae ne dici quidem sine maximo pudore possunt, ea vero, quae dixi, praetextu verborum adhibito, quantum potui texi. deinde illud quod Clementia tua solet dicere credidi esse respiciendum [*]() Imperatorem esse fortunae est. nam et minus boni reges fuerunt et pessimi, agendum vero quod Pietas tua solet dicere, ut sint imperio digni quos ad regendi necessitatem vis fatalis adduxerit, et quoniam hic ultimus Antoninorum fuit, neque postea hoc nomen in re publica loco principum frequentatum est, etiam illud addendum est, ne quis error oriatur, cum duos Gordianos narrare coepero, [*](So Bernhardy and Peter; nemo uir ep~ P.) [*](So Lectius and Peter; credidisse reficiendum P. )

p.174
patrem et filium, qui se de Antoninorum genere dici volebant: non nomen in illis primum fuit sed praenomen, deinde, ut in plerisque libris invenio, Antonii dicti sunt, non Antonini.

Haec sunt de Heliogabalo, cuius vitam me invitum et retractantem ex Graecis Latinisque collectam scribere ac tibi offerre voluisti, cum iam aliorum ante tulerimus. scribere autem ordiar qui post sequentur, quorum Alexander optimus et cum cura dicendus est, annorum tredecim princeps, semestres alii et vix annui et bimi, Aurelianus praecipuus et horum omnium decus auctor tui generis Claudius, de quo vereor ad Clementiam tuam scribens vera dicere, ne malivolis adulator videar esse, sed absolvar contra livorem improborum, cum et apud alios clarum esse perspexerim. his iungendi sunt Diocletianus, aurei parens saeculi, et Maximianus, ut vulgo dicitur, ferrei, ceterique ad Pietatem tuam. te vero, Auguste venerabilis, multis paginis iisdemque disertioribus illi prosequentium quibus id felicior natura detulerit, his addendi sunt Licinius [*]() atque Maxentius, quorum omnium ius [*]() in dicionem tuam venit, sed ita [*](Licinius Seuerus Alexander P; S.A. dei. by Mommsen and Peter.) [*](uis P. )

p.176
ut nihil de [*]() eorum virtute derogetur. non enim ego id faciam quod plerique scriptores solent, ut de iis detraham qui victi sunt, cum intellegam gloriae tuae accedere, si omnia de illis, quae bona in se habuerint, vera praedicaro. [*](de om. in P. )